Articulus 69
EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI PRIMI : BEATI QUORUM REMISSÆ SUNT INIQUITATES.
PSALMUS nunc exponendus, hoc titulo prænotatur : Intellectus David, id est cognitio veraciter pœnitentis. Docet enim hic psalmus, quid necesse sit intelligere peccatorem vere pœnitere volentem, scilicet ut expurgatos a vitiis, beatos existimet, seque ad eorum statum perduci desideret. Quod quoniam fieri nequit, nisi propria confiteatur atque deplangat peccata, et divinæ pietati ac gratiæ totaliter innitatur; idcirco docet hic psalmus priorum peccatorum humilem confessionem, ac fiduciale ad misericordiam Dei refugium.
1 DAVID ergo in persona pœnitentis loquens, ait : (1) Beati quorum remissæ sunt iniquitates, id est, quibus Deus omne peccatum dimisit, per pœnitentiam salutarem, gratiam baptismalem, aut simili modo ; et beati sunt quorum tecta sunt peccata, id est per emendationem et gratiam ita deleta, quasi nunquam fuissent : sic quod Deus ea ignorat, quoniam non commemorat nec vindicat ea de reliquo, quamvis ejus agnitionem nil lateat. Realiter vero idem sunt, iniquitatis remissio, peccatique tectio. (2) Beatus vir, id est felix homo : felix, inquam, in spe et gratia, futurus felix in re et gloria ; cui non imputavit Dominus peccatum, id est, qui divino judicio reputatur a peccato immunis et absolutus. Deus enim non fallitur, sed homo decipi potest. Idcirco non propterea beatus, cui homo non imputavit peccatum ; sed multum beatus est, cui Deus peccatum non imputavit, præsertim egredienti de corpore. Nec est in spiritu, id est in intentione et voluntate ejus dolus, id est simulatio, falsa confessio, palliata excusatio; sed ex intimo corde peccata sua deplangit, confitetur, emendat.
Hi ergo beati sunt, sed ego infelix et miser sum. (5) Quoniam tacui, id est, abscondi vitia mea, idcirco inveteraverunt ossa mea, id est, vetustate pravæ consuetudinis et diuturnitate peccati consumptæ sunt virtutes animæ meæ, mihi in Baptismo aut postmodum infusæ, seu acquisitæ. Peccata enim non confessa neque contrita, caritatem et gratiam omnesque virtutes mortificant et expellunt. Inveteraverunt itaque ossa mea, dum clamarem tota die, id est, dum incessanter loquerer vana, et magna de me ipso præsumerem, aliosque aspernarer. Non ergo celemus vitia nostra, nec veterascat peccatum in mentibus nostris; sed attendamus illud Jeremiæ: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?1 Illud quoque Job: Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.2
(4) Quoniam die ac nocte, id est indesinenter, gravata est super me manus tua : id est, adversitates et pœnæ quæ infliguntur a tua justitia pro peccatis, multiplicatæ et aggravatæ sunt in me, ita ut castigans castigasti me flagellis diversis, quatenus redirem ad te: quod etiam feci. Nam sequitur: conversus sum in œrumna mea : id est, propter afflictiones, adversitates atque miserias quæ mihi tuo moderamine evenerunt, attendi peccata mea, et discussi conscientiam meam; intellexique mihi tanta adversa contingere propter peccata mea quibus offendi te. Idcirco in hac ærumna conversus sum ad te, dum configitur spina, id est, dum ærumna seu miseria mea variis doloribus atque pœnarum puncturis afficitur. Hoc convenit his qui compelluntur intrare: qui quamdiu prosperantur, Deum contemnunt, sed quum adversitatibus fatigantur, incipiunt se ipsos attendere.3 Hæc autem aggravatio manus Dei super peccatores in vita præsenti, ad magnam misericordiam pertinet. Electos namque solet Deus in hoc sæculo castigare et tribulare, ne æternaliter pereant. Unde hanc castigationem Jeremias desiderans: Corripe (inquit) me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.4 Hinc et apud Michæam habetur:5 Iram Domini portabo, quia peccavi ei. Et per Osee Dominus ait: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria.6 Et apud Jeremiam: Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius.7
(5) Delictum meum, id est peccatum omissionis, cognitum tibi feci, humiliter confitendo: non quod Deus aliquid nesciat, sed loquitur ad Deum humano more, secundum quem dicitur aliquid alteri notificari, dum publice revelatur; et injustitiam meam non abscondi, id est, peccata commissionis confessus sum. Debemus enim non solum nos ipsos discutere, judicare, damnare et corrigere propter mala quæ fecimus, sed etiam propter bona quæ omisimus: quia non solum arbor faciens fructum malum, in ignem mittetur; sed et illa quæ non facit fructum bonum, excidetur et comburetur.8 Superius dixit beatos, quorum tecta sunt peccata; nunc asserit se peccatum suum publicasse Domino, et non abscondisse; in quo innuit, quod illorum peccata Deus tegit, et dæmon accusare non valet, qui sua peccata integre confitentur, nec abscondunt. Ideo subditur:
(6) Dixi, id est, mente proposui: Confitebor adversum me, id est, me ipsum non alios accusando et inculpando, injustitiam meam Domino, id est ad gloriam Dei quem offendi. Sic tu confiteri debes peccata tua, omne malum tuæ ignaviæ, malitiæ, seu fragilitati attribuendo, non te ipsum excusando, et alios criminando. Alias timendum est tibi quod Dominus ait:9 Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.10 Et iterum: Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Itaque, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: nec frustra, quoniam sequitur, et tu, Domine, remisisti impietatem peccati mei, id est impium peccatum meum. Ecce quanta benignitas Dei, qui naturaliter bonus est, essentialiter clemens, cui proprium est misereri semper et parcere. Mox quippe ut dixit se confessurum Domino, Dominus ei indulsit. Quocumque enim momento peccator gemuerit pro peccato, judicium et justitiam fecerit, Deus protinus ei ignoscit.11 Nihilo minus debet Christianus, quum opportunum fuerit, confiteri vicario Dei: alias propter inobedientiam damnaretur. Nec confessio coram Deo meretur nunc remissionem peccati, nisi aliquo modo includat propositum confitendi presbytero, si possibile fuerit: ideo propositum exsecutioni mandandum est. Debet autem confessio non ex solo servili timore procedere, sed etiam ex caritate: alias meritoria non esset de condigno. Tamen si facit peccator quod in se est, Dominus gratiam statim infundit, sicque confessio et pœnitentia ex caritate emanare incipiunt.
(7) Pro hac re, id est pro remissione peccati, orabit ad te omnis sanctus, id est omnis viator quantumcumque perfectus, in tempore opportuno, id est determinato et congruo tempore, non semper. Quamvis enim justus in principio accusator sit sui, et veniæ implorator, tamen vir justus, perfectus, sanctus, diuturnius atque ferventius occupare se debet in altioribus actibus, scilicet in contemplatione divinorum, in actuali Divinitatis amore, in meditatione passionis dominicæ, in studio perfectionis majoris acquirendæ.12 Verumtamen quoniam (Salomone attestante) non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet;1314 idcirco omnis sanctus in tempore opportuno orare indiget pro remissione peccati. Qui vero adhuc passionibus languet, et ad vitia pronus est, neque de transactis criminibus condignam pœnitentiam egit, quasi continuo orare debet pro remissione peccati: et tali tempus opportunum orandi pro remissione peccati, est totum tempus vitæ suæ, donec ad perfectionem deductus, in divinioribus exercitiis occupare se queat.
(8) Verumtamen in diluvio aquarum multarum, id est homines in fluxu luxuriæ et superfluitate gulæ, ac ceteris vitiis carnalibus seu spiritualibus perseverantes, ad eum, scilicet Deum, non approximabunt: quoniam peccata eorum dividunt inter eos et Deum, et quamdiu in peccati proposito atque in actibus vitiosis perdurant, in regione dissimilitudinis sunt, et longe a Deo, non loco, sed voto;15 non conditione, sed dilectione; non natura, sed gratia; non conservatione, sed cultu. Ideo scriptum est: Scimus quoniam peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.16 Itaque si vis Deo appropinquare, propositum peccandi relinque; si vis ei propior fieri, serva mandata; si vis ei proximus esse, imple consilia.
Denique pœnitens post confessionem peractam, ampliorem ad Deum sumens fiduciam ex peccati remissione et gratiæ infusione, confidenter et amorose ad Deum confugit, et ait: (9) Tu es refugium meum, id est, is in quo solo spero salvari, a tribulatione, id est persecutione, tentatione et pœna, quæ circumdedit me, id est, multipliciter et undique insurgit et oritur in me, a suggestione dæmonis, a persuasione seu molestatione mundi, et a lege peccati quæ viget in membris meis; et tu, Domine, es exsultatio mea, id est objectum interioris lætitiæ meæ, causa gaudii mei spiritualis, et finis totius gloriationis meæ: ideo erue me a circumdantibus me, id est, libera me ab his qui prædictas tribulationes inferunt mihi, videlicet ab hostibus visibilibus et invisibilibus.
Insuper misericors Deus ostendens se recepisse preces pœnitentis, consolatorie ait ad eum: (10) Intellectum tibi dabo, id est intellectualem notitiam; et instruam te, ut cognoscas et penses tuam miseriam, defectibilitatem, malitiam, et omnia quæ expedit tibi scire de rebus creatis; et item, ut cognoscas et contempleris meam bonitatem, perfectionem, misericordiam et gratiam, et beneficia cuncta quæ tibi donavi;17 in via hac qua gradieris, id est in peregrinatione hujus exsilii. Firmabo super te oculos meos: id est, per sapientiam meam providebo tibi de necessariis ad salutem, et per misericordiam meam erigam te labentem, ac semper custodiam, ita ut dicere possis quod infra habetur:18 Dominus sollicitus est mei. Ecce, carissimi, quam fructuosa atque salubris est vera et humilis peccatorum confessio, quæ tantam gratiæ plenitudinem promeretur, videlicet ut pœnitenti dicatur a Domino, quod versus iste proposuit. Quam vere beatus ac tutus est, quem Deus ita illuminat et custodit!
Sed quoniam caritas fraterna deposcit, ut quilibet nostrum gratiam sibi divinitus datam aliis communicare conetur, secundum quod status suus permittit, juxta illud, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei;19 idcirco pœnitens misericordiam consecutus, tanquam a Deo illuminationem sortitus, convertit se ad aliorum exhortationem, et ait: (11) Nolite, o peccatores, fieri sicut equus, id est, ne sitis superbi et rebelles lumini, et mulus, id est, ne sitis ad divina pigri, quibus, scilicet equo et mulo, non est intellectus, id est ratio potens passiones appetitus sensitivi refrenare: imo vos, quum sitis rationales creaturæ, nolite irrationabiliter vivere, sed per rationem passiones refrenate, et humiliter atque ferventer confessionem peragite. Nam (ut Aristoteles ait) homo peccator decies millies pejor est bestiis. — Verum quia oratio interdum plus proficit quam exhortatio, ideo pœnitens iste ex abundantia caritatis orat pro aliis, ut suam admonitionem adimpleant, et ait ad Deum: (12) In camo et freno, id est per varias adversitates et per magnas ac parvas afflictiones, maxillas eorum constringe, id est, linguam et ora retunde, claude, compesce: eorum, inquam, qui non approximant ad te, id est superborum, præsumptuosorum, et confiteri nolentium, quatenus eruditi verberibus et doloribus castigati, convertantur ad te.
(15) Multa flagella peccatoris, id est, variæ sunt peccatoris pœnæ, ejus præsertim qui perseverat in vitiis. Nam in præsenti a Deo relinquitur, et in futuro æternis pœnis torquebitur. Sperantem autem in Domino misericordia, id est effectus pietatis divinæ, circumdabit: quoniam anima ejus implebitur gratia, virtutibus, et consolatione Spiritus Sancti, et angeli Dei custodient eum, eritque incessanter sub umbra alarum sui Creatoris securus.
Postremo, de tantis beneficiis misericordissimi Dei cupit pœnitens, jam perfectus et justificatus, omnes lætificare, et sui gaudii participes facere, atque ad gratias Deo referendas inducere, dicens: (14) Lætamini in Domino, non in rebus carnalibus, vanis et transitoriis; et exsultate, id est, signa interioris lætitiæ foris ostendite, Deum vocaliter collaudando, cærimoniis honorando, atque exteriori latriæ cultu hilariter ministrando, o justi, qui redditis unicuique quod suum est: sicut hortatur Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis;20 et gloriamini, omnes recti corde: id est, in Deo, non in vobis, in cruce Christi, non in vanitate sæculi, læti estote, omnes quorum corda sunt recta, id est ad nullum vitium obliquata, ad nihil illicitum inclinata, sed divinæ legi in omnibus subdita: ita ut Deus dicere possit unicuique vestrum, quod dixit ad hujus psalmi auctorem, Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.2122
Ecce iste est pœnitentialium psalmorum secundus, parvus quantitate, sed magnus virtute, instructivus valde et accensivus pii pœnitentisque cordis: quem decet nos cum profundissima cordis contritione, humilitate et affectione depromere, quatenus in primis indulgentiam consequi, deinde spem magnam in Domino adipisci, tertio ab eo in omnibus dirigi et custodiri, sicque ad cœlestem beatitudinem promoveri mereamur.
PRECATIO.
Domine Jesu Christe, sapientia Dei Patris, da nobis intellectum, et instrue nos de præceptis tuis; firma super nos oculos tuos in via qua gradimur: ut te ductore, ad te qui es via, veritas et vita, sine errore perveniamus.
Footnotes
-
Jer. IV, 14. ↩
-
Job XXXI, 33. ↩
-
Luc. XIV, 23. ↩
-
Jer. X, 24. ↩
-
Mich. VII, 9. ↩
-
Osee II, 6. ↩
-
Jer. XXX, 11. ↩
-
Matth. III, 10; VII, 19. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Ezech. xviii, 21. ↩
-
Prov. xviii, 17. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Is. lxxx, 2. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Is. lix, 2. ↩
-
Ps. xxxix, 18. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Rom. xiii, 8. ↩
-
Ps. lxxxviii, 21, juxta LXX; ↩
-
Act. xiii, 22. ↩
Chapter 71 of 244