Articulus 70
EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI SECUNDI: EXSULTATE, JUSTI, IN DOMINO.
SECUNDUM beatum Hieronymum in prologo libri Psalmorum, multi sunt psalmi, videlicet decem et septem, qui apud Hebræos titulis carent, videlicet psalmus primus, psalmus quoque secundus, et iste nunc exponendus, alii quoque nonnulli sequentes. Verumtamen communiter intitulatur in Bibliis et expositionibus Latinorum, quibus conformari me decet. Est igitur titulus ejus: In finem, psalmus David: id est, psalmus iste in Deum nos dirigens, adscribitur David, qui hic in persona devoti ac fervidi amatoris, laudat Deum super excellentia suæ potentiæ et misericordiæ, et de operibus creationis ac recreationis.
AIT ergo: (1) Exsultate, justi, in Domino, id est, toto et exuberanti affectu gaudete in primo universorum principio. Gaudium autem est diffusio animi in conceptu boni, et oritur ex unione potentiæ cum objecto convenienti. Consequitur enim aliquam operationem connaturalem seu virtuosam: idcirco impiis non convenit, quoniam operationes eorum sunt innaturales et vitiosæ. Peccatum enim est recessus ab eo quod est secundum naturam et ordinem, secundum Dionysium et Damascenum. Unde scriptum est: Non est gaudere impiis, dicit Dominus.1 Et Philosophus ait, quod signum virtutis est delectatio operis. Operationes vero, quibus rationalis creatura immediate conjungitur Deo tanquam objecto, sunt operationes intellectus et voluntatis, videlicet contemplatio veritatis, et dilectio bonitatis. Exultatio itaque mentis in Deo, procedit vel ex contemplatione, vel ex sancta et ordinata dilectione, vel ex aliis actibus virtuosis, qui a ratione et voluntate imperantur, causantur et diriguntur. Quid ergo est, Exsultate, justi, in Domino? nisi, Considerate Deum ejusque opera, et diligite eum, ac facite ea quæ Deo sunt placita; et in his cordialiter exsultate, non in vobis, tanquam propriis viribus bona agatis, aut aliquid a vobismetipsis habeatis, sed in Domino, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum.2 Interdum autem accipitur Exsultare, gaudere, lætari, magis communiter atque improprie pro Gestire: et ita Scriptura divina tribuere solet injustis prædicta. Secundum quod Salomon ait: Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis;3 et Job:4 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Rectos decet collaudatio, id est, justum et condecens est ut recti Deum collaudent: primo, quoniam ipsi digni sunt laudare Deum; secundo, quoniam dona majora a Deo receperunt.
(2) Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Ad litteram sanctus David hortabatur ministros templi in his musicis instrumentis Domino laudes offerre;5 sed secundum spiritualem intelligentiam, per citharam intelliguntur misericordiæ opera, et per psalterium, custodia præceptorum. Cithara enim aperturam habet inferius, et ab inferiori reddit sonum; habetque sex chordas, vel septem secundum quosdam: per quas sex opera misericordiæ intelliguntur, quæ circa corporalem necessitatem versantur. Psalterium vero decem habet chordas, et a superiori sonum causat: per quas intelliguntur divina præcepta, quæ de cœlestibus profluxerunt, atque sublimem ac cœliformem melodiam in auribus Dei efficiunt. Itaque, Confitemini Domino in cithara, id est, laudate eum per opera misericordiæ; in psalterio decem chordarum psallite ei, id est, per divinorum observantiam præceptorum glorificate Dominum, non tam ore quam opere.
(5) Cantate ei, corde devoto et ordinato, canticum novum, id est laudem ex recenti fervore et novo affectu manantem. Fervida namque dilectio fatigari non potest in laude dilecti, sed nova semper præconia suggerit, et mille modis in laudem dilecti accenditur et prorumpit. Bene psallite ei in vociferatione: id est, sic laudate Deum ore seu vocibus, ut vita consonet verbis, idque observetis in moribus quod vocibus prædicatis, ne vobis conveniat quod per Isaiam Dominus ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.6
Ideo autem debetis bene psallere, (4) Quia rectum est verbum Domini, id est, sacra Scriptura et omnis sermo divinus, justi sunt, veri et sancti; et omnia opera ejus in fide, id est, fidelia et irreprehensibilia sunt, nihil habentia de admixtione fallaciæ. Vel, Omnia opera ejus in fide, id est, quidquid Deo placet et meritorium esse debet, necesse est in fide fundari, et ex ea procedere:7 quoniam teste Apostolo, Quidquid non est ex fide, peccatum est. Et Habacuc: Ecce qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso.8 Justus autem in sua fide vivet.
(5) Diligit Dominus misericordiam, id est mutuam atque fraternam compassionem, subventionem, et celerem offensæ remissionem. Hoc est quod in Evangelio ait Salvator: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.9 Et in tantum Dominus misericordiam diligit, ut in die judicii de operibus misericordiæ præsertim perhibeat se inquisitionem facturum.10 Propterea monet nos divinus Apostolus: Induite vos sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit vobis.11 Hinc de immisericordi homine alibi scriptum est:12 Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Quis orabit pro delictis illius?
Itaque, Dominus diligit misericordiam, et judicium, id est actum justitiæ, scilicet ut judicet homo se ipsum et alios sibi commissos, cum diligenti examinatione et justa correctione. Propter quod Apostolus ait:13 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremus. Denique hanc sententiam per Zachariam Dominus præcepit: Judicium, inquiens, verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum proximo suo.14 Et Michæas: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam.15 Verumtamen est quoddam judicium temerarium, quo homo incerta judicare præsumit, vel suum superiorem, vel sibi non commissos.16 De quo Christus: Nolite, inquit, judicare, et non judicabimini. Et Apostolus: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit. Et: Tu quid judicas fratrem tuum?17 Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.18 Diligit quoque Dominus judicium remunerationis: quod duplex est, scilicet particulare in morte singulorum, et generale in die novissimo. Hoc utrumque judicium Dominus diligit, facit aut faciet.
Misericordia Domini plena est terra: id est, beneficiis Dei, gratia Christi, et variis donis Spiritus Sancti repleti sunt homines christiani in terra peregrinantes: imo omnes homines aliquo modo pleni sunt misericordia Dei, quoniam Deus omnes longanimiter exspectat, et omnibus, quantum in se est, gratiam suam offert, atque ubique terrarum Evangelium regni prædicari disposuit.
(6) Verbo Domini, id est per Sapientiam Patris æterni, quæ est Christus Dominus, cœli, id est orbes cœlestes, firmati sunt, id est fundati et stabiliti.19 Omnia enim per ipsum facta sunt, quemadmodum ait Apostolus: Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt universa in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia.20 Et ad Hebræos loquens, de Filio dicit: Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, sedet ad dexteram majestatis in excelsis.21 Et spiritu oris ejus, id est a Spiritu Sancto, qui est Spiritus Patris, ab ore (id est a voluntate) Patris procedens: ab hoc Spiritu est omnis virtus eorum, id est omnis potestas et decor cœlorum. Virtus autem cœlorum, in stellis atque planetis præsertim consistit. Unde alibi scriptum est:22 Spiritus ejus ornavit cœlos. Vel sic: Verbo Domini cœli, id est sancti Apostoli, firmati sunt. Nam illis Christus dixit: Sine me nihil potestis facere.23 Et spiritu oris ejus, id est Spiritu Sancto, qui a Filio quoque procedit, omnis virtus eorum, id est tota potestas faciendi miracula, efficaciterque loquendi. Unde scriptum est: Cœperunt Apostoli loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.2425
Denique ipse Dominus est (7) Congregans sicut in utre aquas maris: id est, ipsum elementum aquæ seu mare Oceanum, quod ambit et cingit terram, Dominus claudit et servat in uno loco, sicut homo claudit aliquam partem aquæ in utre, id est in vase de corio facto. Hoc est quod Job inducit:26 In fortitudine illius repente maria congregata sunt. Et Salomon: Certa lege et gyro vallavit abyssos.27 Ponens in thesauris abyssos, id est, locans ac retinens ipsum mare, quod appellatur abyssus, id est sine termino, propter inæstimabilem suam profunditatem. Propter quod Sapientia Dei, scilicet Christus, unigenitus Filius Patris æterni, ait:28 Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi.29 Itaque Dominus locat ac retinet abyssos in thesauris, id est inter ripas secretas receptaculorum suorum, quemadmodum ad Job loquens asserit: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ involverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectes et ostia, et dixi: Hucusque venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.30
Quoniam ergo tanta est majestas Dei, et tanta excellentia atque omnipotentia Creatoris in operibus suis, idcirco, (8) Timeat Dominum, timore filiali et casto, omnis terra, id est universi incolæ ejus. Unde his qui Creatorem ex consideratione effectuum suorum prædictorum non timent, ipsemet per Jeremiam ait: Audi, popule stulte, qui non habes cor: me non timebitis qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit?31 Ab eo autem, id est ex consideratione divinæ potentiæ, commoveantur ad pœnitentiam ac salutarem conversionem, omnes inhabitantes orbem, id est sphæram seu circulum terræ. Hoc est quod scriptum est: Non est similis tui, Domine. Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium?32 (9) Quoniam ipse Deus omnipotens dixit, id est, intra se practico intellectu intellectualiter protulit producenda, et statim facta sunt; ipse mandavit, id est, per voluntatem imperialiter voluit, ut quæ non erant, essent, et mox creata sunt. Ex quo innotescit, quod Deus est causa rerum per intellectum et voluntatem. Nam333435
Dicere, pertinet ad intellectum; Mandare, ad voluntatem. Ad intellectum pertinet, ordinare, distinguere, specificare; ad voluntatem, exsequi quæ ab intellectu disposita sunt.
(10) Dominus dissipat consilia gentium, id est, confundit, destruit, disperdit, et ab effectu optato impedit inquisitiones et studia idololatrarum, et etiam Christianorum gentiliter conversantium. Horum consilia Dominus dissipat finaliter, quamvis interdum ad tempus permittat eos regnare et prosperari. Reprobat autem cogitationes populorum, non omnium, sed infidelium et malorum. De quibus apud Isaiam testatur: Sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt cogitationes meæ a cogitationibus vestris, et viæ meæ a viis vestris.36 Et Dominus reprobat consilia principum, qui tales sunt, quales gentes et populi nunc descripti, videlicet iniquorum; non autem principis boni, de quo habetur, Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit.37 Unde ait et alia scriptura:38 Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens.
(11) Consilium autem Domini in æternum manet. Consilium proprie sumptum, non competit Deo: nam consilium est inquisitio de agendis; inquisitio autem ignorantiam præsupponit, et ideo Damascenus dicit, quod consilium est ignorantis naturæ. Verumtamen sacra Scriptura frequenter attribuit Deo consilium, sed tunc sumitur consilium secundum id perfectionis, quod in ejus ratione includitur. Adscribitur namque Deo consilium, non in quantum includit inquisitionem dubiosam, sed in quantum excludit improvidam determinationem. Deus enim nil agit fortuito, sed secundum æternas atque incommutabiles rationes omnia agit. Itaque, Consilium Domini in æternum manet, quoniam nullus ei resistere potest, sed subest ei quando voluerit, posse, quemadmodum ipse ait:3940 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Nihil enim volubile, nihil instabile, nihil mutabile esse potest in
A Deo æterno, qui etiam alibi dicit: Ego Dominus, et non mutor. Ideo non est in Deo vicissitudo, aut variatio consilii aut cogitationum, præsertim quum quidquid in Deo sit, sit ipsemet Deus sublimis et benedictus. Sed videtur obviare, quod Zacharias ait: Sicut cogitavi ut affligerem vos, quum me ad iracundiam provocassent patres vestri; sic conversus in diebus istis, cogitavi ut benefaciam Jerusalem et domui Juda.41 Et alio loco: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Si pœnitentiam egerit gens illa super malo quod fecit, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.42 Sed hæc atque similia, non sunt intelligenda quasi aliquid in Deo varietur; sed propter diversitatem effectuum dicitur Deus converti et pœnitere, seu aliter aliterque se habere: per quæ designatur mutatio in creatura, non in Creatore. Quidquid enim Deus operatur circa creata, hoc ipse ab æterno se acturum præscivit atque decrevit: sicque ab invariabili et æterna voluntate summi opificis, procedere possunt temporales ac recentes effectus, sine omni mutatione ipsius: quoniam quidquid Deus operatur in mundo, hoc prævidit se acturum in illo momento in quo fit, secundum omnem modum et circumstantiam sui effectus: et circa hoc quidam philosophi graviter erraverunt. Unde Gregorius asserit, quod Deus non mutat consilium, quamvis mutat sententiam: non illam quæ exprimit æternam divinæ sapientiæ dispositionem, sed illam quæ explicat naturalium seu proximarum causarum ordinem: sicut prædixit Ezechiam moriturum, et Niniven subvertendam, quia utrumque futurum erat secundum proprias suas causas, scilicet secundum infirmitatem Ezechiæ, et crimina Ninivæ; sed divina ordinatio, quæ omnes causas secundas complectitur et excedit, aliter præagnovit, et illius consilium non est mutatum.
(12) Beata gens nunc per gratiam et spem, cujus est Dominus omnium, Deus434445 ejus speciali modo, videlicet per fidem et cultum. Et merito dicitur gens talis beata, quoniam ipsa est populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi: ita quod ipse vult eum possidere per providentiam singularem, et gratiam consummatam, ne pereat in æternum, sed ad cœlestem beatitudinem perducatur. Propterea scriptum habetur: Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis.46
(13) De cœlo respexit Dominus: id est, Dominus, qui specialiter dicitur in cœlo esse et habitare, simili modo dicitur de cœlo respicere. Respexit ergo Dominus de cœlo, quoniam ipse est omnium provisor, rector, judex, considerator ac testis, quemadmodum per Jeremiam ait: Ego sum judex et testis.47 Vidit, id est, intellexit, et ab æterno cognovit, omnes filios hominum, id est totam posteritatem Adæ ac Evæ. Non enim nomine filii, exclusæ sunt filiæ.
(14) De præparato habitaculo suo, id est de summo cœlo, quod ipse sui ipsius et Beatorum habitationi aptavit, respexit super omnes homines qui habitant terram, ut reddat unicuique quod meretur, imo et indignis misereatur. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt cognita. Et per Jeremiam ipse ait iterum:48
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?49 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? (15) Qui Dominus finxit, id est creavit, sigillatim, id est singulariter et seorsum, corda eorum, id est animas hominum. Anima enim creando infunditur, et infundendo creatur. Per hoc ergo quod Propheta asserit animas sigillatim produci, destruitur error ponentium omnes animas rationales simul creatas a principio mundi cum angelis. Qui intelligit omnia opera eorum. Dominus enim agnoscit omnia opera hominum interiora et exteriora.
(16) Non salvatur rex per multam virtutem: id est, nec corporalem salutem, puta victoriam, neque interiorem salutem, utpote beatitudinem, consequetur propriis viribus, aut per fortitudinem sui exercitus; sed secundum divinæ providentiæ ordinationem datur victoria per virtutem divinam, secundum quod Salomon ait: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.50 Et sine gratia non potest adipisci felicitas. Unde Jonathas ait: Non est Domino difficile salvare in multis vel in paucis.51 Et sæpe divina virtute pauci multos vicerunt. Et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ: id est, nec corpore prævalebit, nec corde beatus erit sua naturali virtute, nisi in quantum Deus ei præstiterit, qui utique potest per hominem mediocrem gigantem dejicere, sicut dejecit Goliath per David. (17) Fallax equus ad salutem, id est, insufficiens est suo sessori ad salvationem, imo decipiet eum, si in ipso speraverit;52 in abundantia autem virtutis suæ, id est in magna potentia equi, non salvabitur sedens in equo.
Propterea Dominus ait: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;535455 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.
(18) Ecce oculi Domini, id est sapientia providens, et misericordia parcens, super justos; et aures ejus, id est pietas ac liberalitas, per quam exaudit et donat, in preces eorum;56 (19) ut eruat a morte, id est a peccato quod mentem occidit, animas eorum: vel a morte etiam corporali interdum, quando expedit bono communi vel animæ justi; et alat eos in fame, id est, mentes eorum sitientes justitiam impleat gratia, et corpora, si necesse fuerit, nutriat pane. Unde Salvator in Evangelio asserit:57 Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.
(20) Anima nostra sustinet Dominum, id est, æquanimiter ac longanimiter exspectat eum, sperans sibi semper a Domino gratiam et misericordiam adfuturam; nec in adversis recedit ab eo, desperando vel diffidendo de bonitate ipsius; quoniam adjutor in bonis, et protector noster a malis, est ipse Dominus. Nam ipse per gratiam cooperatur atque defendit. Et signum hujus quod ipse est adjutor protectorque noster, est quod sequitur: (21) Quia in eo lætabitur cor nostrum: id est, in contemplatione atque dilectione ipsius, atque de omni opere bono et beneficiis ejus, non in nobis, sed in Domino lætabimur. Et in nomine sancto ejus sperabimus. Hoc autem nequaquam possemus, nisi ipse Dominus nos adjuvaret. Et istud est verbum bonæ spei ac sancti propositi, non præsumptionis aut confidentiæ propriæ perfectionis. Quoniam ergo, o Domine, in te sperabimus, ideo (22) Fiat misericordia tua, Domine, super nos, id est, effectum misericordiæ tuæ, scilicet opem et gratiam, et dona Spiritus Sancti nobis infunde, quemadmodum speravimus in te, id est tam copiose et cito, sicut de tua bonitate confidimus. Et tu ergo, quum hunc versum dicis, attende quomodo aut quantum speres in Domino, et ante orationem hanc, præpara animam tuam, ne sis sicut homo tentans Deum. Si enim mente vaganti hæc dicis, non actualiter speras in Domino.58
Ecce quam gratæ atque pulcherrimæ laudes Altissimi continentur in psalmo isto. Et primo omnium hortatur omnes generaliter ad laudem divinam; deinde præconia Dei prosequitur; et tandem saluberrimam ponit doctrinam, ostendens in solo Deo esse salutem. Et tu igitur, dum ais, Rectos decet collaudatio, vide ut recta sit anima tua cum Deo, ne inveniaris indignus Dei laudator. Denique ex contemplatione magnificentiæ Dei atque mirabilium operum ejus, concipe reverentialem timorem ad ipsum; et age quod psallis, dum ais, Anima nostra sustinet Dominum; et, In eo lætabitur cor nostrum. Nam quam fructuosum sit Dominum sustinere, ostenditur ubi scriptum est:59 Eruis sustinentes te, et liberas eos de omni angustia, Domine Deus noster.
Postremo contemplandum est, quam evidenter tangatur Trinitas superbenedicta in versu illo, Verbo Domini cœli firmati sunt. Nam nomine Verbi, exprimitur Filius, de quo alio loco habetur, Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis;60 et iterum, In principio erat Verbum. Nomine autem Domini, intelligitur Pater. Et per spiritum oris ejus, accipitur Spiritus Sanctus, qui procedit a Patre et Filio, sicut ab uno principio, uno spiratore, ac uno supersplendidissimo fonte.61
PRECATIO.
Verbum Patris æterni, Christe, quo cœli firmati sunt, munere Spiritus tui nos illustra, et in opere bono confirma: ut fide Trinitatis et operatione tibi placita justi simus, et cum populo in hereditatem tibi deputato, in æternum glorificandi.
Footnotes
-
Cf. *Is.* LVII, 21. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Job XXI, 12. ↩
-
1 Par. XV, 16. ↩
-
Is. xxix, 13. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
Habac. II, 4. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Matth. xxv, 35 et seq. ↩
-
Coloss. III, 12, 13. ↩
-
Eccl. XXVIII, 3-5. ↩
-
I Cor. XI, 31. ↩
-
Zach. VII, 9. ↩
-
Mich. VI, 8. ↩
-
Luc. VI, 37. ↩
-
Rom. xiv, 10. ↩
-
Rom. XIV, 4. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Coloss. 1, 12-16. ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Job xxvi, 13. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Act. ii, 4. ↩
-
Act. ii, 4. ↩
-
Job xxvi, 12. ↩
-
Prov. viii, 27. ↩
-
Eccl. xxiv, 8. ↩
-
Eccli. xxiv, 8. ↩
-
Job xxxviii, 8-11. ↩
-
Jer. v, 21, 22. ↩
-
Jer. x, 6, 7. ↩
-
Hebr. i, 3. ↩
-
Coloss. i, 12-16. ↩
-
Joann. i, 3. ↩
-
Is. LV, 9. ↩
-
Is. XXXV, 8. ↩
-
Job XXXVI, 5. ↩
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Sap. XX, 18. ↩
-
Zach. VIII, 14, 15. ↩
-
Jer. XVIII, 7, 8. ↩
-
Jonæ III, 4. ↩
-
IV Reg. XX, 1. ↩
-
Malach. III, 6. ↩
-
Baruch. IV, 4. ↩
-
Jer. XXIX, 23. ↩
-
Eccl. XXVIII, 28, 29. ↩
-
Jer. XXVIII, 23, 24. ↩
-
Prov. XXI, 31. ↩
-
1 Reg. XIV, 6. ↩
-
1 Reg. XVII, 49. ↩
-
2 Cor. X, 17. ↩
-
1 Cor. I, 31; ↩
-
Jer. IX, 23, 24; ↩
-
Cf. Ps. XXXIII, 16. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
-
Eccli. xviii, 23. ↩
-
Eccli. 11, 12. ↩
-
Ibid. 1, 5. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
Chapter 72 of 244