Articulus 71
EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI TERTII: BENEDICAM DOMINUM IN OMNI TEMPORE.
ASSIGNATUR demum psalmo jam exponendo titulus talis: Psalmus David, quum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Primo Regum narratur, quemadmodum sanctus David persecutionem Saulis perpessus, venit ad Achis regem Geth, qui alio nomine appellatur Abimelech, ut salvaretur in terra ipsius. Philistæi vero famuli Achis, agnoscentes ipsum David, dixerunt ad regem: Nonne iste est David rex terræ, id est futurus rex? quasi dicerent: Expedit nobis interficere eum, ne promotus ad regnum, impugnet et opprimat terram nostram. Quo audito, voluit eum rex occidere. Quod sentiens David et resistere nequiens, simulavit amentiam, et feriebatur manibus suis, et impingebat in portam, decurrebantque salivæ ex ore ipsius. Quo viso, ait Abimelech servis suis: Vidistis hominem insanum; ad quid adduxistis eum, ut fureret me præsente?1 Fecit ergo eum expelli, et ita salvatus est David. Unde ad litteram fecit hunc psalmum, pro liberatione ista gratias referens Deo.
Sed secundum spiritualem ac mysticum intellectum, per David intelligitur Christus, et per Abimelech, qui interpretatur, regnum patris mei, intelliguntur Judæi, de quibus in Evangelio ait Salvator:2 Filii regni ejicientur in tenebras exteriores. Venit ergo David ad Abimelech, id est Christus ad Judæos, secundum quod ipse ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel.3 Quem quum vidissent Judæi, dixerunt: Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas, id est, ne veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem.45 David autem simulavit amentiam, quum voluissent eum occidere. Sic et Christus nihil respondit Herodi: propter quod reputavit eum insanum, fecitque eum tanquam fatuum alba veste indui atque illudi.6 Abimelech quoque dixit de David ad servos suos: Vidistis hominem insanum. Et Judæi dixerunt de Christo, Insanit.7 Et Caiphas, Audistis, inquit, blasphemiam: quæ est insania maxima.8 David autem liberatus a rege iniquo et populo ejus, gratias egit Deo, et cecinit psalmum præsentem. Sic et Christus in resurrectione liberatus de principibus sacerdotum et malitia Judæorum, gratias retulit Patri, secundum quod ante dixit: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te.9 Hic itaque psalmus convenit Christo, imo cuilibet Christiano a variis tribulationibus liberato, et inde gratias Domino referenti.
IN horum ergo persona loquens Propheta, volensque universos accendere ad Deum laudandum, ait: (1) Benedicam Dominum, id est, bona de Domino dicam, eumque laudabo, et omne bonum ipsi attribuam, in omni tempore opportuno, et ad actualem laudem mihi convenienti seu deputato. Vel simpliciter, Omni tempore benedicam Dominum, non ore, sed opere, vel cessatione ab opere, scilicet somno, quoniam omnia ordinabo ad gloriam Dei. Semper laus ejus in ore meo. Repetit quod prædixit, ad designandum amoris sui fervorem, quem habet ad hoc, ut sit Domino gratus. Nil enim aliud est, Dominum benedicere, quam esse laudem ejus semper in ore. Nam sicut est benedictio mentalis, et benedictio vocalis: ita est et os interius seu mentale quo angeli colloquuntur, et quo verbum cordis profertur; est quoque et os exterius seu corporale, quo verbum sonans ac transiens dicitur: et de utroque intelligi potest quod ait, Semper laus ejus in ore meo.10 Unde scriptum est: Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. Et Tobias ait: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut viam tuam dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.11 Et Apostolus: Cantantes, inquit, in cordibus vestris Domino semper.12
Semper ergo, o frater, sit laus Dei in ore tuo, fac tibi consuetudinem bonam, et nullam des requiem labiis tuis; assuesce indesinenter psalmos in ore revolvere, Domino psallere, in laudibus Dei gaudere: et quamvis ad tempus sit tibi laboriosum hoc continuare, tamen si constanter laboraveris in hoc ipso, fiet tibi in brevi leve ac dulce, quod ante fuerat grave atque pœnale. Consuetudo namque seu habitus, est altera natura, et ideo delectabiliter agit. Cogita quam miserabile sit, tempus infructuose expendere, et quod nulla sit occupatio vitæ præsentis divinior atque præstantior, tamque angelica ac cœlestis, ut Deum laudare; et ex hac consideratione, noli fatigari in laudibus Dei, quoniam ipse ait: Ego glorificantes me glorifico.1314
Porro Domino Salvatori, sicut et comprehensoribus, versus iste primus perfecte semper convenit, ita quod Christus ut homo, a primo suæ maternæ conceptionis instanti, actualiter omni tempore Dominum benedixit, et laudem ejus suo ore, saltem interiori, revolvit. Non enim somnus, cibus, collocutio et similia, unquam animam Christi ab actuali Divinitatis contemplatione, amore, aut laude suspenderunt aut impedierunt.
(2) In Domino laudabitur anima mea : id est, si quis velit me laudare propter virtutes quas videt in me, non in me ipso, sed in Domino laudet me, quoniam ab ipso est omnis perfectio mea. Nec aliquid habeo quod non aliunde acceperim : idcirco nec volo, nec debeo in me ipso laudari. Nemo itaque aduletur mihi, nemo mihi applaudat, sed Domino gratias referat de omni virtute et bonitate in rebus creatis repertis : quemadmodum ait Apostolus, Soli Deo honor et gloria. Volentibus vero in se ipsis laudari, Dominus per Isaiam dicit : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Quotiescumque ergo palpari te sentis tentatione inanis lætitiæ, seu motu elationis propter bona quæ habes, responde : In Domino laudabitur anima mea.
Audiant mansueti hoc quod dixi : nam ipsis sapit quod dictum est. Iracundi enim, indignabundi, atque superbi, in se ipsis, non in Domino, volunt laudari. Mansueti vero qui iram, et per consequens indignationem superbiamque vicerunt : quia ex superbia oritur indignatio, et ex indignatione impatientia, ex impatientia vero ira : mansueti itaque in Domino solum laudari desiderant; et dum laus eorum aliis cedit ad ædificationem, et Deo ad gloriam, tunc libenter audiunt sua præconia. Imo ob hanc causam aliquando pandunt propria bona : quemadmodum Paulus in epistolis suis frequentissime facit : Nihil, inquiens, arbitror me minus fecisse ab his, qui sunt supra modum Apostoli;15 et, Abundantius illis omnibus laboravi; et, Scio hominem in Christo raptum usque ad tertium cœlum;16 et, In faciem restiti Cephæ, id est Petro archiapostolo, quia reprehensibilis erat; multaque alia. Itaque audiant mansueti quod dixi, in Domino animam meam debere laudari, et lætentur, id est, gratiæ mihi collatæ congratulentur, meumque desiderium imitentur, quærentes in Domino solum laudari : sicut Sophonias ait, Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati.17
Deinde vir sanctus, non sufficiens per se Dominum, sufficienter laudare, alios incitat ad Dei præconia, dicens : (5) Magnificate Dominum mecum, id est, magnitudinem Dei, videlicet immensam ejus perfectionem, agnoscite, confitemini, honorate, sicut et ego; et exaltemus, id est, reverenter veneremur, nomen ejus in id ipsum, id est concordi affectu et simili fide : prout monet Apostolus, Id ipsum dicatis omnes, docentes et commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis et canticis spiritualibus.18
(4) Exquisivi Dominum : quemadmodum Isaias hortatur : Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.19 Et si interrogas quando est hoc, respondet Apostolus : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.20 Nunc enim prope est Dominus. Nam omnis qui quærit, invenit. Et ipse in Apocalypsi testatur : Ecce ego sto ad ostium, et pulso. Sic ergo, Exquisivi Dominum, fideliter contemplando, ardenter amando, bene vivendo, et affectuose orando, et exaudivit me : ita quod reperi eum, et unitus sum ei per caritatem et gratiam; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me, vel omnino auferendo eas a me, vel dando mihi gratiam patienter sustinendi. Christo quoque istud convenit : nam et ipse Deum orando exquisivit, et in die resurrectionis Deus eum ab omnibus tribulationibus eripuit.
Ut ergo et vos, o fratres et proximi mei, eamdem gratiam obtineatis, (5)Accedite ad212223242526272829
4
5 eum, non corporis motu, sed cordis affectu; non pede, sed fide; non solo verbo, sed opere et veritate. Et illuminamini: id est, si sic accesseritis, tunc utique illuminabimini intus in anima lumine gratiæ, et sapientiæ claritate atque decore justitiæ. Unde beatus Jacobus inquit: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans.30 Et apud Malachiam Dominus ait:31 Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Et facies vestræ non confundentur, id est, intellectus vestri seu corda non fraudabuntur spe sua, nec patebunt contemptui, sed certissime adipiscentur quod quærunt. Et hoc constat ex eo: (6) Iste pauper, scilicet Christus, qui quum dives esset, propter nos egenus effectus est;32 vel, Iste pauper, scilicet David, qui in libro Regum de se asserit, Ego sum vir pauper et tenuis;33 vel, Iste pauper, id est quicumque humilis et parvus in oculis propriis, qui imperfectum suum attendit. Itaque, Iste pauper clamavit, ardenti affectu et prece devota, pro misericordia Dei impetranda; et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus mentis et corporis, salvavit eum, in præsenti vita per relevamen et spem, et post vitam præsentem per omnimodam amotionem malorum, secundum quod scriptum est:34 Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum suorum.
(7) Immittet angelus Domini adjutorium suum, in circuitu timentium eum, scilicet Dominum: id est, ex omni parte proteget eos, arcendo ab eis dæmonum impugnationem, mundi pericula, atque interius eos ad bonum persuadendo ac illustrando. Quidam namque angelici spiritus præsunt communitati, sicut Archangeli: et horum unus defendit et adjuvat multos, ut Michael, qui nunc tuetur Ecclesiam, sicut in veteri Testamento tuebatur Synagogam.35 Alii vero angelici spiritus singulis præsunt hominibus, ut angeli infimi ordinis, et horum singuli singulos protegunt. Unde si de his intelligatur quod ait, Immittet angelus Domini, etc., tunc ponitur singulare pro plurali, quemadmodum in Exodo scriptum est, Venit musca gravissima in domum Pharaonis.36 Et eripiet eos, scilicet angelus homines a multis malis. Nullus enim tam impius est, quin angelus sanctus custos ipsius, a multis peccatis eum præservet.
(8) Gustate et videte, id est, taliter vivite, tam sancte, pure atque interne Domino adhærete, ut gratia tanta vobis præstetur, per quam certo et experimentaliter agnoscatis quod sequitur: quoniam suavis est Dominus. Deum namque esse suavem, omnes sciunt per intellectum, sed non omnes sapiunt per affectum. Per naturalem rationem Dei dulcedo cognoscitur, sed per gratiam degustatur. Nil autem dulciter sapit, nisi ametur: idcirco amor est causa saporis. Ad hoc ergo quod homo divinam dulcedinem experiatur, oportet ut Deum fervide diligat: quod esse non potest, nisi excludat a se quæ caritatem diminuunt. Caritatis autem venenum et diminutio, est cupiditas seu amor privatus et ad se inordinate reflexus. Incrementum vero seu profectus caritatis, est privati amoris minoratio. Perfectio autem caritatis, est privati amoris mera expulsio: quando videlicet homo diligit se pure in Deo, utpote nihil desiderans, nihilque amans, nisi Deum propter se, et se in ordine ad Deum, et alia in quantum per ipsa ad Deum perducitur. Qui ergo ita diligit Deum, omnes corporales delicias, omnes delectationes carnales, omnes temporales honores, et universa caduca et vana contemnit et fugit, quoniam per talia elongatur a Deo. Porro carnis macerationem, mundi contemptum, irrisionem, adversa et dura, sacras vigilias, continuas orationes, atque similia amat, quia per talia Deo conjungitur.
Qui itaque talis est, gustare potest quoniam suavis est Dominus. Vere enim suavis est Dominus, et fons universæ dulcedinis, a quo omnia dulcia dulcedinem sortiuntur: et ipse Deus excelsus et benedictus, essentialiter dulcis est, et dulcedo separata, immensa, supersubstantialis atque fontana, omni creaturæ, quantum ad suam plenitudinem, inexperta.37 Et vere omnino dignissimum est, ut qui hanc divinæ bonitatis dulcedinem gustare desiderat, omnem indignam et vilem ac transitoriam delectationem abhorreat, et cum omni mentis custodia, caritate ac reverentia, Deo ministret. Hæc enim degustatio, est futuræ beatitudinis certa ac supernaturalis prælibatio, quam nemo philosophorum aut superborum theologorum unquam gustavit; sed mites et humiles corde, qui totum suum affectum in illo uno, quod solum necessarium est, figunt, eam sapere promerentur. Hanc autem dulcedinem gustavit sacratissimus Isaias, dum verba illa super mel et favum suavia dixit: Nomen tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Jeremias quoque, dum ait: Factus est sermo Domini in corde meo, quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis; et defeci, ferre non sustinens. Unde alio loco scriptum est: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
Beatus vir qui sperat in eo. Hoc jam frequenter expositum est.
Denique ut gustare mereamini dulcedinem Dei, (9) Timete timore filiali, amoroso et sancto, Dominum, omnes sancti ejus, qui adhuc peregrinamini in terra, et adspiratis ad patriam, quoniam non est inopia timentibus eum. Nam in spiritualibus et corporalibus bonis providet eis Dominus sufficienter: imo et in bonis interioribus dat eis quotidianum augmentum et copiam magnam, quemadmodum in Evangelio ait Salvator: Habenti, id est grato et coram Domino sollicite ambulanti, dabitur et abundabit.3839 (10) Divites eguerunt, id est, in divitiis hujus mundi gloriantes, vel eas superflue desiderantes, eguerunt gratia et virtutibus animæ. Nam ut ait Christifera Virgo, Deus divites dimisit inanes, id est, a spiritualibus gratiis vacuos.40 Et esurierunt, non utique justitiam et regnum Dei, sed opes mundanas: quoniam, sicut in Ecclesiaste dicitur, Avarus non impletur pecunia.41 Quanto enim plura acquirunt divites isti, tanto plura desiderant. Inquirentes autem Dominum, id est esurientes ac sitientes justitiam, non minuentur omni bono.42 Imo incessanter proficient, donec æternam beatitudinem evolantes inveniant.
(11) Venite, filii, audite me, id est, in domum disciplinæ congregate vos, et informationem meam percipite auribus cordis;43 timorem Domini docebo vos, id est, ostendam vobis quid pertineat ad Dei timorem, et quomodo acquiratur, conservetur, ac perficiatur. Et debetis libenter audire me, quoniam instructio mea valet ad obtinendum vitam æternam, quam quia diligitis, expedit vobis acquiescere mihi. Ideo sequitur: (12) Quis est homo qui vult vitam religiosam, spiritualem et sanctam, diligit dies videre bonos? id est, quis est qui cupit acquirere vitam æternam? Ille advertat quod dicam:
(15) Prohibe linguam tuam a malo, id est, cohibe te ipsum ab omni sermone illicito; et labia tua ne loquantur dolum, id est, te ipsum compesce ne aliquem fallas.44 (14) Declina a malo, id est, recede a peccato: quemadmodum alibi scriptum est, Quasi a facie colubri fuge peccatum; et fac bonum, id est, serva mandata, et quæ Deo sunt placita. Inquire pacem, id est, stude et satage in mente tranquillitatem habere, atque cum proximis tuis concordiam: maxime vero omnia age ac ordina, quatenus ad cœlestis patriæ pacem merearis perduci; et persequere eam, id est, perfecte et infatigabiliter sequere eam, amplectendo et operando quæ proficua sunt ad pacem acquirendam ac conservandam, ea quoque vitando quæ pacem corrumpunt, videlicet lites, propriæ sententiæ defensionem pertinacem, verba pungitiva et derisionem. Hinc enim dicit Apostolus: Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.45
Et iterum ait : Quæ pacis sunt, sectemur ; et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus.46 Et ad Colossenses :47 Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris.
Præterea in eo quod ait Psalmista, Declina a malo et fac bonum, tangit duas partes justitiæ, in quarum observatione totius perfectionis summa consistit. Et has duas justitiæ partes Christus in Evangelio tangit, dum ait : Sint lumbi vestri præcincti, id est, abstinete a malo ;48 et lucernæ ardentes in manibus vestris, id est, facite bonum.49 Patet quoque ex his, quam magna sit virtus, linguam refrenare ab omni sermone nocivo. Idcirco Salomon ait : Qui custodit os suum, custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.50 Et alibi :51 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Et rursus scriptum est : Qui multis utitur verbis, lædit animam suam ;5253 qui vero moderatur labia sua, sapientissimus est. Et Jacobus ait : Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio.54
(15) Oculi Domini super justos, id est, adspectus divinæ pietatis expansus est super eos qui Deo obediunt, ut eos conservet et dirigat ; et aures ejus, id est miseratio et liberalitas Dei, in preces eorum, ut eas exaudiat.55 Nam oratio humiliantis se nubes penetrabit. (16) Vultus autem Domini, id est adspectus divinæ justitiæ, super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, id est, excludat eos a regno cœlorum, quod est terra viventium, vita beata, ita ut nullus Sanctorum in cœlo sit memor eorum in bonum, videlicet condolendo eis, aut intercedendo pro ipsis.
(17) Clamaverunt justi, orando ferventer pro divino auxilio ; et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, vel in præsenti vita, vel certe post vitam præsentem, dando eis requiem sempiternam, sicut patet in sanctis martyribus. (18) Juxta est Dominus, per gratiam et misericordiam suam, his qui tribulato sunt corde, id est, qui propter justitiam tribulantur, aut bono dolore (scilicet pro peccatis) afficiuntur, aut adversitates propter Deum æquanimiter ferunt : imo et omnibus tribulatis prope est, quantum ad hoc quod citius inclinatur ad miserendum, indulgendum, succurrendumque eis, quam aliis, loquendo in genere, et ceteris paribus : quoniam (teste Apostolo) abjecta et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.56 Unde Baruch ait : Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, dant gloriam et justitiam tibi Domino.57 Nam in eis relucet divina justitia, et ideo, quoniam in hac vita torquentur, Deus pronus est ut misereatur eorum. Et humiles spiritu salvabit : quemadmodum in Evangelio dicitur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.58
(19) Multæ tribulationes justorum : nam corde et corpore affliguntur variis modis, et propter causas diversas, scilicet propter propria crimina, propter perfectionis carentiam, propter proximorum errorem, et propter Dei inhonorationem, ac similes causas ; et de omnibus his liberabit eos Dominus, partim in hoc sæculo per consolationem Spiritus Sancti, et perfecte in sæculo futuro, quando beatitudinem plenam possidebunt. Propter quod ait Scriptura : Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.59
(20) Custodit Dominus omnia ossa eorum, id est, Dominus conservat virtutes justorum, quæ sunt robur et fixio ac fulcimentum cordis in Deo ; unum ex his non conteretur, id est, nulla virtus justorum peribit, sed Domino conservante, in tentatione servabitur, ne vitio obruatur. Hoc verum est de electis et perseverantibus usque in finem. Vel sensus est, quod quorum ossa (id est virtutes) conservantur, non ab ipsis, sed a Domino custodiuntur. Potest quoque exponi de ossibus corporis, quæ licet in passione, vel post mortem conterantur et corrumpantur, custodiuntur tamen a Domino, neque finaliter manebunt contrita, sed resuscitabuntur, et animæ copulabuntur, sicut et caro in die novissimo.60 Secundum hunc modum Christus in Evangelio ait:61 Capillus de capite vestro non peribit.
(21) Mors peccatorum pessima: quoniam ipsa est via ad mortem æternam, et non potest esse reparatio gratiæ post eam; et qui oderunt justum, delinquent: nam odium justi est magnum peccatum, et majus quam odium peccatoris, quum tamen utrumque sit mortale peccatum, sicut et odium inimici. (22) Redimet Dominus animas servorum suorum, indulgendo eorum peccata, et de via hujus exsilii transferendo eos ad patriam; et non delinquent omnes qui sperant in eo: non quod nunquam peccabunt, sed quoniam pœnitentiam agent, nec in peccato finaliter perseverabunt. Secundum hunc intellectum, alio etiam loco scriptum est: Qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, sed generatio Dei conservat illum.62
Ecce quam admirabilis est virtus hujus psalmi; quam consolatorium atque jucundum, attente depromere psalmum hunc ipsum. Primo omnium continet laudes Altissimi. Deinde excitat omnes ad laudem ipsius; narrat quoque varia beneficia Dei, et ad divinæ dulcedinis gustum nos invitat. Exhortationem etiam saluberrimam et præcepta perfecta proponit. Postremo inter justos et impios præclare distinguit, et sæcularium hominum vanitatem ostendit, ipsumque omnium Creatorem asserit singulos intueri, ut vel sic studeant homines vivere timorate coram Deo omnia considerante. Studeamus ergo cum omni stabilitate, attentione atque fervore cantare hunc psalmum: quod si fecerimus, mirabilem suavitatem in ipso experiemur, ad proficiendum accendemur, et ad mundi contemptum erudiemur.
PRECATIO.
Propitiator omnium Deus, fac nos declinare a malo, et facere bonum; da nobis pacem semper inquirere et sectari, per quam, suavitatem tuam gustantes et videntes, præveniente clementia tua, beatificemur in te sperantes.
Footnotes
-
1 Reg. xxi, 10-15. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Joann. XI, 48. ↩
-
Luc. XX, 14. ↩
-
Luc. XXIII, 9, 11. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Marc. XIV, 64. ↩
-
Ps. XXI, 23. ↩
-
Eccl. XI, 8. ↩
-
Tob. IV, 20. ↩
-
Coloss. III, 16. ↩
-
Eccli. LI, 8. ↩
-
1 Reg. II, 30. ↩
-
II Cor. xii, 11. ↩
-
II Cor. xii, 2. ↩
-
Soph. ii, 3. ↩
-
Coloss. iii, 16. ↩
-
Is. lv, 6. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
I Cor. xv, 10. ↩
-
Is. iii, 12. ↩
-
I Tim. i, 17. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Matth. vii, 8. ↩
-
Philipp. iv, 5. ↩
-
I Cor. i, 10. ↩
-
Galat. ii, 11. ↩
-
Jacob. 1, 5, 6. ↩
-
Malach. IV, 2. ↩
-
II Cor. VIII, 9. ↩
-
I Reg. XVIII, 23. ↩
-
Apoc. XXI, 4. ↩
-
Dan. XII, 1. ↩
-
Exod. VIII, 24. ↩
-
Jacob. i, 5, 6. ↩
-
Luc. xix, 26. ↩
-
Matth. xxv, 29; ↩
-
Luc. 1, 53. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
12 Eccli. 11, 31. ↩
-
14 Ibid. xxi, 2. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Rom. xiv, 19. ↩
-
Coloss. m, 15. ↩
-
Baruch m, 18. ↩
-
Luc. xii, 35. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Prov. xxix, 20. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Eccli. xx, 8. ↩
-
Jacob. i, 26. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
1 Cor. i, 27. ↩
-
Baruch ii, 18. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Nahum i, 7. ↩
-
Coloss. iii, 15. ↩
-
Luc. xxi, 18. ↩
-
1 Joann. III, 9. ↩
Chapter 73 of 244