Skip to the text

Articulus 72

EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI QUARTI: JUDICA, DOMINE, NOCENTES ME.

HABET autem psalmus jam exponendus hunc titulum: Psalmus ipsi David: id est, psalmus iste a David compositus, convenit Christo per David præfigurato, et membris ipsius. Primo igitur exponendus videtur de Christo, deinde de membris ipsius.

CHRISTUS ergo ut homo, passione jam ingruente, ait ad Patrem æternum, seu totam superfelicissimam Trinitatem: (1) Judica, Domine, nocentes me, id est, profer sententiam tuæ justitiæ contra Judæos me persequentes; expugna impugnantes me, id est, vince, dejice, et potestate, regno ac patria priva Judæos, me verbis atque verberibus invadentes. Hoc impletum est in Judæis per principes Romanorum, qui eos gravissime vastaverunt, expugnaverunt, expulerunt, aut occiderunt. (2) Apprehende arma et scutum, id est, armis et scutis muni ac robora principes Romanorum, videlicet Vespasianum ac Titum cum populo suo, adversus Judæos; et exsurge in adjutorium mihi, id est, per manum illorum debella adversarios meos. (3) Ef- funde frameam, id est, extrahe gladium, multiplica ultionem, emitte vindictam : et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est, omnia mala ista pœnalia induc super Judæos, et trade eos in manum inimicorum suorum, propter peccata quæ commiserunt in me.

Vel sic, et spiritualius : Apprehende arma et scutum, id est, accipe virtutem tuam divinam ac omnipotentem, per quam in te ipso fortis es et quasi armatus, aliosque potens defendere. Hæc virtus Dei est ipsemet Deus omnipotens; sed dum Deus hac potestate non utitur, utpote sinens homines justos tribulari a malis, tunc videtur quasi deponere arma sua et scutum, id est virtutem suam, secundum quod Propheta alius inquit : Quare non respicis contemptores, Domine, et taces, concalcante impio justiorem se ? Dum autem Deus potestatem suam exercet, bonos eripiens, impiosque affligens, tunc accipere dicitur virtutem suam, id est arma et scutum. Juxta hunc sensum scriptum est : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. Quamdiu enim permisit idololatriam ita invalescere, et dæmones hominibus prævalere, quasi deposuit suam virtutem; sed quum incarnatus venit in mundum, exsultans ut gigas ad currendam viam, aeriasque potestates expugnans ac homines redimens, tunc accepit suam virtutem, et regnavit in his, in quibus ante regnavit diabolus.

— Sic ergo ait Christus homo ad Deum Patrem : Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, id est, a mortalitate redime me per resurrectionem beatam ; dic animæ meæ, id est vitæ meæ corporali : Salus tua ego sum, id est, tertio die reparabo te, et immortalem te faciam, uniendo animam corpori immortali. In his itaque precibus Christus orat pro resurrectione corporis sui.

(4) Confundantur, id est, confusione digni appareant, et pœnam suæ perversitatis incurrant, et revereantur, id est, pœnam sibi infligendam formident, quærentes animam meam, id est, exstinguere cupientes vitam meam. Hoc modo confusi atque reveriti sunt Judæi in præsenti vita, et post eam. Nam modo ab omnibus contemnuntur et opprimuntur, et post hanc vitam cadunt in pœnam æternam. (5) Avertantur retrorsum, id est, mentis cæcitate obtenebrentur, et non convertantur ad te, sed per obstinationem recedant a te, et confundantur, id est, per experientiam tormentorum erubescant de suis malitiis in hoc sæculo, vel in inferno, cogitantes mihi mala, id est, qui mala concipiunt contra me, cogitantes quomodo possint me capere in sermone, et accusare atque occidere.

(6) Fiant tanquam pulvis ante faciem venti : id est, Judæi prædicti tam facile superentur ab hostibus suis, et per totum mundum dispergantur, privati proprio solo, quam facile pulvis a vento impellitur, et per aera dispergitur; et angelus Domini coarctans eos, id est, Michael qui erat aliquando princeps atque protector Synagogæ, jam deserat eos vastari et coarctari per populum Romanum in obsidione Jerusalem a Tito. Potest quoque per angelum intelligi angelus malus, cujus cooperatione tam atrociter coarctabantur, et interficiebantur Judæi in ultionem sanguinis Christi. (7) Fiat via, id est vita seu operatio, illorum, scilicet Judæorum, tenebræ, id est excæcata ac privata lumine fidei, agnitionisque Christi, et lubricum, id est vaga atque inconstans : ita ut in propriæ habitationis terra stare non possint, nec alicui stabili fundamento innitantur, eo quod Christum negaverint : qui est solum et verum fundamentum omnium electorum, quemadmodum ait Apostolus : Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus; et angelus Domini persequens eos, id est, angelus sanctus sinat eos persecutionibus fatigari. Vel, angelus malus persequatur eos, detinendo corda eorum in obstinatione perfidiæ, suisque tentationibus eos fallendo.

Habac. 1, 13.

Apoc. xi, 17.

Ps. xviii, 6.

Luc. xx, 20; Joann. xi, 53.

Dan. xii, 1.

I Cor. iii, 11.

Et ista eis contingant, (8) Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui : id est, sine culpa mea tetenderunt insidias, et fecerunt consilia contra me, quomodo mortem mihi inferrent.1 Mors namque hoc loco vocatur interitus laquei, id est laqueus interimens. Judæi enim dolosissime et quidem occulte tractabant inter se, quomodo Christum occiderent. Supervacue exprobraverunt animam meam, id est, superflue et inutiliter imposuerunt mihi crimina multa, atque contumeliis affecerunt me, dicentes :2 Homo vorax, seducit populum, insanit, atque similia.3

(9) Veniat illi, id est populo me persequenti, laqueus quem ignorat, id est tribulatio improvisa morsque incerta;4 et captio quam abscondit, id est comprehensio, tentio seu ligatio, quam inter se proponebant mihi inferre, ac intulerunt in nocte passionis meæ, dum cohors et tribunus ac ministri Judæorum injecerunt manus in me, apprehendat eum, id est, fiat eis causa, meritum et occasio, qua ab adversariis suis capiantur, ligentur ac detineantur;56 et in laqueum cadat in ipsum, id est, captio ista quam absconderunt, fiat eis nociva et laqueus mortis, mihi vero non noceat, sed causa honoris et gloriæ fiat mihi. Hoc totum in Judæis et Christo impletum videmus.

Porro hæc omnia dicit Christus, non imprecando seu optando adversariis suis mala, imo (ut infra habetur) ipse oravit pro eis; sed conformando se divinæ justitiæ et futura prædicendo, ac insinuando quid culpa illorum promeruit. Verumtamen quod dictum est, Confundantur et revereantur quærentes animam meam, etc., exponi posset in bono, et per modum orationis, ita ut Christus intelligatur desiderasse conversionem Judæorum, et castigationem eorum in præsenti, ne æternaliter punirentur, quemadmodum patebit in sequenti expositione.

(10) Anima autem mea exsultabit in Domino : anima enim Christi semper erat in actuali gaudio beatificæ fruitionis; et de- lectabitur interiori lætitia, super salutari suo, id est de omni beatitudine quam Dominus præstitit ei. (11) Omnia ossa mea, id est tota fortitudo mea et omnes virtutes animæ meæ, dicent : Domine, quis similis tui ? quasi dicat : Nullus, quoniam tu omnia in infinitum excedis in omni nobilitate et gloria. Vel sic : Omnia ossa mea dicent, id est, ossa corporis mei signis et gestibus devotis declarabunt interiorem lætitiam, quam habeo in te ex consideratione tui ac beneficiorum tuorum. Magna namque hilaritas cordis redundat in corpus, et facit in eo gestus jucundos, internam lætitiam demonstrantes. Domine, quis similis tui ? (12) Eripiens inopem, id est me Christum adeo pauperem, ut non haberem ubi caput reclinarem, de manu fortiorum ejus, id est de potestate et rabie Judæorum, qui quantum ad hoc visi sunt fortiores me fuisse, quod permissi sunt prævalere in me, mortem corpori inferendo; et eripiens in die resurrectionis meæ, egenum in temporalibus bonis, qui de aliorum facultatibus vixi, et pauperem, id est abjectum et humilem, a diripientibus, id est crucifigentibus eum.

(13) Surgentes testes iniqui, in nocte passionis meæ in domo Caiphæ, quæ ignorabam per approbationem, id est, quæ non commisi, interrogabant me, id est, per modum inquirentium objiciebant mihi, exigentes responsionem a me. Unde Mathæus dicit : Principes autem sacerdotum et seniores et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent; et non invenerunt, quum multi falsi testes accessissent.7 (14) Retribuebant mihi mala pro bonis : quia pro prædicatione, oratione atque miraculis, quibus eos ad fidem convertere volui, persecuti sunt me usque ad mortem. Unde Christus dixit Judæis : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod horum vultis me lapidare ?8 Et alibi : Attende, Domine, et audi voces adversariorum meorum. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ?9 Itaque, Retribuebant mihi mala pro bonis, scilicet sterilitatem animæ meæ, id est, bonorum infecunditatem, seu vitia, quæ sunt sterilitates animæ, imposuerunt mihi.

(15) Ego autem, quum mihi molesti essent, id est, dum me persequerentur Judæi, præsertim tempore passionis, induebar cilicio. Ad litteram non legimus, Christum usum fuisse cilicio, sed jejunasse. Quid ergo per cilicium, nisi carnis infirmitas, et similitudo carnis peccati significatur? Itaque Christus in persecutione et passione sua cilicio induit se, id est, sub mortalis carnis tegumento divinitatem abscondit, ita ut potius videretur vermis quam Deus. Propter quod ipse in Evangelio ait:1011 Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, id est, qui propter humilia et abjecta, quæ corporaliter ago aut patior, non abnegat in me confiteri Divinitatis naturam. Et Isaias de Christo inquit:12 Quasi absconditus vultus ejus et despectus. (16) Humiliabam in jejunio animam meam, id est, corporali jejunio me afflixi, maxime in deserto, ubi quadraginta diebus ac noctibus sine omni cibo vixi.13 Et oratio mea, quam fudi pro his qui noluerunt converti, dicendo in cruce, Pater, ignosce illis;14 et alias sæpe pro Judæis orando; in sinu meo, id est ad me ipsum, convertetur, id est, effectus et meritum orationis redundabit in me. Sed videtur huic sententiæ repugnare quod jam sæpe inductum est, puta Christum semper exauditum a Patre, quemadmodum ipse testatur:15 Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis. Sed hujus dilutionem satis arbitror posse patere ex his, quæ dicta sunt in expositione psalmi vicesimi primi, ubi dictum est atque expositum ex persona Christi, Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies.16

(17) Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam. Hoc dupliciter exponi potest. Primo sic: Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, subaudi, arbitrans populum Judæorum et unumquemque eorum; sic complacebam, id est, sic de eorum profectu et prosperitate gaudebam. Vel sic: Quasi proximum, etc., id est, tanquam de proximo et fratre sic complacebam, id est, sic mihi in eis complacui, et de eorum affinitate gaudebam, atque pro eis tanquam pro carissimis propriam animam posui, qui mihi (sicut prædictum est) retribuebant mala pro bonis, et me tandem crucifixerunt.17 Quasi lugens oculis corporis, et contristatus, compassione pii affectus, sic humiliabar, id est, sic me ipsum pro eorum salute humiliavi atque afflixi.18 Unde scriptum est: Videns Jesus civitatem, flevit super eam, id est super populum ejus.19 Et rursus: Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. Et utique quanto populus ille sibi propinquior fuit, tanto de eorum ingratitudine atque duritia amplius doluit.

Denique ingratitudinem Judæorum Christus consequenter insinuat, dicens: (18) Et adversum me lætati sunt, id est, de adversitatibus meis ex odio gavisi sunt: quemadmodum in Luca habetur: Abiit Judas et locutus est cum principibus sacerdotum, quomodo illum traderet eis; et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.20 Et convenerunt, id est, consilium contra me ad invicem habuerunt, sicut Joannes testatur: Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?21 Et Matthæus: Congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi, etc., et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.22 Congregata sunt super me flagella, id est persecutiones et pœnæ, præsertim in die Parasceves, quando satiati sunt pœnis meis, et ignoravi, id est, per modum ignorantis me habui, quia non fugi. Vel, Ignoravi, id est, de causa tantarum pœnarum, videlicet de culpa, mihi conscius non fui. Vel, Ignoravi, secundum æstimationem eorum et etiam Judæ. Secundum hunc sensum scriptum est: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia.23

(19) Dissipati sunt, id est cordibus dissoluti, ex pavore mirabilium quæ tempore passionis fiebant, quando videlicet adspiciebant terram moveri, solem obscurari, et velum templi esse conscissum;24 nec compuncti, id est, de peccato suo nequaquam pœnituerunt, sed in incredulitate manserunt. Vel sic: Dissipati sunt, id est ab invicem dispertiti, et per totum mundum dispersi; nec compuncti, id est, ex tanta sua pœna non advertunt se propter peccatum in me commissum, a Deo relinqui. Tentaverunt me, dicendo, Magister, scimus quia verax es, ac aliis modis, ut aliquid reprehensionis invenirent in me;25 subsannaverunt me subsannatione, quando in cruce pendenti illudendo dixerunt, Si rex Israel est;26 vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat nunc de cruce;27 frenduerunt super me dentibus suis, id est, furibundo rancore stridebant in me, sicut dum caput meum spinis punxerunt, arundine percusserunt, et coram præside clamabant Judæi:28 Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Unde sanctus Job: Aperuerunt, inquit, super me ora sua, exprobrantes percusserunt maxillam meam;29 et satiati sunt pœnis meis.30

(20) Domine, Pater cœlestis, quando respicies? id est, quando oculo paternæ subventionis te ista videre ostendes? Restitue animam meam suo corpori per resurrectionem, a malignitate eorum, id est, de persecutione Judæorum eam salvando; a leonibus, id est a Judæis superbis ac feris, restitue seu libera unicam meam, id est animam meam tibi summe ac unice prædilectam; vel, Unicam, id est unam solam in corpore meo exsistentem. Nam in uno corpore animato non est nisi una anima.

(21) Confitebor tibi Deo Patri in ecclesia magna, id est in plebe catholica per me ipsum et meos ministros, quando restitueris animam meam a malignitate eorum; tunc quoque in populo gravi, id est in populo christiano, probitate morum honesto atque maturo, laudabo te. Hoc est quod superius dictum elucidatumque est:31 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. Est autem et aliud genus populi gravis, in quo Christus Patrem non laudat. De quo dicitur:32 Væ populo gravi iniquitate; dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel. De quo in Apocalypsi ait Joannes:33 Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Verumtamen in hoc quoque populo Christus aliquo modo laudat Patrem, in quantum per se ipsum suosque discipulos verbum salutis prædicavit, atque misericordiam Dei ac beneficia ejus ipsis patefecit.

(22) Non supergaudeant mihi: id est, o Domine Pater, etsi permittis Judæos gaudere de pœnis meis usque ad crucis patibulum, tamen non supergaudeant mihi, id est, post passionem non diu, neque superflue gaudeant de meo interitu, quasi omnino exstinctus sim, nec resurrecturus; qui adversantur mihi inique, id est Judæi, qui sine culpa mea quærunt opprimere et prorsus delere nomen ac memoriam meam: quemadmodum scriptum est ex persona eorum: Mittamus lignum in panem ejus, id est, morte crucis cibemus eum, et eradamus eum de terra viventium.34 Qui Judæi oderunt me gratis, id est sine demerito meo, quia nil nocui eis, et annuunt oculis, id est, inter se gestus irrisionis fingunt, quibus se mutuo cohortantur ad deridendum me. Hanc autem scripturam allegat Christus, dicens: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum:35 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Ex quo apparet, quod psalmus iste ad litteram sit de Christo exponendus: quoniam allegatio seu probatio non valet nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum. Propterea expositio exponentium psalmum istum ad litteram de

David, non placet, quamvis littera possit applicari ad David, sicut ad ceteros justos, quemadmodum in sequenti expositione introducam.

Quidam vero nimis litteraliter exponit hunc librum Psalmorum. Nam non solum psalmum præsentem, sed et alios plurimos psalmos, qui manifeste loquuntur de Christo et ejus passione atque mysteriis, exponit ad litteram de David, nullam de Christo mentionem inducens: quos tamen psalmos sancti atque catholici doctores, videlicet Hieronymus, Augustinus, Cassiodorus et Hugo, de Christo exponunt. Præterea psalmum præhabitum, scilicet tricesimum, cujus exordium est, In te, Domine, speravi, qui evidenter de Christo pertractat, non exponit nisi de David: cujus defectus ex suo argumento ostenditur. Psalmum enim vicesimum primum, cujus principium est, Deus, Deus meus, respice in me, probat ad litteram exponendum esse de Christo, per hoc quod Christus pendens in cruce, protulit principium hujus psalmi, tanquam dictum ex sua persona. Si ergo ob hanc rationem psalmus ille explanatur de Christo, pari ratione et psalmus tricesimus ad litteram exponendus erit de Christo: quoniam Christus pendens in cruce, protulit prosecutionem illius psalmi, utpote versum illum, In manus tuas commendo spiritum meum, tanquam dictum ex sua persona. Pariformiter et de psalmo præsenti argui potest, in quo ait Propheta, Oderunt me gratis: quod Christus apud Joannem clare fatetur de se prophetatum. Alias non dixisset, Ut impleatur sermo, etc., quia si de ipso David hoc ad litteram dictum fuisset, tunc utique sermo ille diu fuisset impletus ante Christi adventum.

Matth. xxvii, 46.

Luc. xxiii, 46.

Joann. xv, 25.

20

Matth. xxii, 36.

Joann. viii, 4.

Deinde Christus ait: (25) Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur Judæi increduli, id est verba quæ videbantur esse amorosa atque pacifica: sicut ex Evangeliorum patet decursu, ut est illud: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Et de muliere in adulterio deprehensa: Magister, inquiunt, quid tibi videtur? Et: Magister, volumus a te signum videre. Et in iracundia terræ, id est ex ira orta ex vitioso amore rei terrenæ, loquentes inter se et etiam mecum, dolos cogitabant, videlicet ut possent me reprehendere, tanquam transgressorem legis. Judæi enim terrena inordinate amabant, videlicet divitias, honorem et gloriam temporalem: et quoniam Christus reprehendit eos de hoc, invidiam conceperunt contra eum, atque ex ira cordis locuti sunt secum verba dolosa. Et ideo ait Salvator in Evangelio: Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. (24) Et dilataverunt super me os suum, id est, lato ore deriserunt, vituperaverunt, et blasphemaverunt me, maxime tempore passionis, tuncque dixerunt: Euge, euge, id est, valde bene jam accidit, quoniam captus es. Viderunt oculi nostri, id est, nos ipsi vidimus mala quæ tibi imponimus, scilicet quod seduxisti populum, et legem transgressus es, dicendo te Christum esse. Hoc est quod Judæi coram Pilato dicebant: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Sæpe autem in Scripturis accipitur visus pro quolibet sensu communiter.

Matth. xii, 38.

Joann. vii, 7.

Luc. xxiii, 35-39.

Joann. vii, 12.

Ibid. xix, 7.

(25) Vidisti, Domine Pater, omnia mala mihi injuste illata; ne sileas, id est, profer sententiam, approbando meam justitiam, et reprobando illorum malitiam. Domine, ne discedas a me, id est a natura humana quam assumpsi, sed da mihi tertio die resurgere, et quadragesimo die ascendere. (26) Exsurge, id est, per modum surgentis te habe, mihi adsistendo et succurrendo, quantum ad corporis glorificationem; et intende judicio meo, id est, considera judicium, quo tam injuste et ignominiose adjudicatus sum morti, et pro illo judicio da mihi judiciariam potestatem, quoad manifestationem, ut sim judex vivorum et mortuorum per exsecutionem. Hanc enim potestatem, hocque activum judicium meruit Christus, eo quod judicium iniquum passus sit. Itaque, Intende

Act. x, 42. judicio meo, et judica me judicio prædictæ remunerationis, Deus meus; et tu qui es Dominus meus, secundum quod formam servi accepi, intende in causam meam, id est, respice ob quam rationem ista sustineo, videlicet propter tuum honorem ac mundi salutem, et non propter aliquam culpam meam, quemadmodum latrones, inter quos ad mortem ducor atque in cruce suspendor.36 Hoc est quod in libro Job scriptum est:37 Causa tua quasi impii judicata est; causam judiciumque recipies.

(27) Judica me judicio remunerationis, quantum ad præmium accidentale, secundum justitiam tuam, id est secundum dictamen tuæ divinæ justitiæ; vel secundum justitiam meam, mihi a te collatam, Domine Deus meus. Hoc Christus secure rogavit, quoniam sine omni malitia fuit, et se esse Filium Dei, in quo Patri summe complacuit, novit.38 Et non supergaudeant mihi. Hoc jam semel in psalmo præsenti expositum est.3940

(28) Non dicant in cordibus suis, id est, non cogitent amplius: Euge, euge, animæ nostræ: id est, quam delectabiliter contigit nobis, quod ita potuimus turpissima morte occidere istum, qui erat nobis gravis ad videndum!41 Nec dicant: Devorabimus eum, id est, nomen atque memoriam ejus, et omnes ejus sectatores exstinguemus; sed per miracula demonstra me resuscitatum a mortuis. Unde Petrus, quum sanasset claudum ex utero, dixit Judæis: Viri Israelitæ, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum, id est, vivum et gloriosum ostendit, per istud miraculum.42

Propter cujus miraculi evidentiam non audebant Judæi in Apostolos mittere manum, cessabantque aliquo modo Jesum reputare inter iniquos: nam et volebant quasi immunes videri a morte ipsius, dicentes Apostolis: Ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, et vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus.43 Hinc quoque Christus subjungit: (29) Erubescant Judæi increduli de peccatis commissis in me, et morte mihi ab ipsis inflicta, et revereantur simul, id est, pariter timeant divinæ justitiæ ultionem, qui gratulantur malis meis, id est, qui de pœnis meis lætati sunt ex mera invidia. Eamdem autem sententiam sequens versus sub aliis verbis includit. (30) Induantur confusione et reverentia, id est, mente et corpore confundantur et expavescant, atque totaliter operiantur erubescentia et timore, quemadmodum homo tegitur vestimento, qui maligna loquuntur super me, id est, qui crimina gravia mihi imponunt.

(31) Exsultent exteriori lætitia, et lætentur mentali delectatione, qui volunt justitiam meam, id est, qui amant, approbant, et sequuntur doctrinam, vitam et passionem meam; et dicant semper, Magnificetur Dominus, id est, incessabiliter laudent Deum, qui volunt pacem servi ejus, id est, qui adipisci desiderant, vel adeptam affectuose custodiunt pacem Christi: qui est servus Dei, quemadmodum per Zachariam Dominus ait, Ecce ego adducam servum meum Orientem. Orat itaque Christus, ut filii pacis, qui pacem veram affectant, Deum collaudent, quoniam digni sunt Deum laudare tanquam filii ejus, ut Christus ipse testatur, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pax Christi alia est a pace mundi, ut idem ipse affirmat:44 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. De pace autem mundi iterum ait: Non veni pacem mittere, sed gladium.4546 Itaque pax Christi in interiori homine sita est. Est enim tranquillitas mentis seu quies a perturbatione peccati, consistens in hoc, quod caro perfecte obedit spiritui, sensualitas rationi, et ratio legi divinæ, ut sit homo fixus in Deo, et mente tranquillus, nil habens amaritudinis contra aliquem. Porro pax mundi, est quieta fruitio temporalium bonorum, exclusis his quæ carnalem delectationem transitoriasque delicias auferunt sive diminuunt. Hæc pax non est vera pax, sed pessima quies, quia non est pax impiis, dicit Dominus.47 Hanc ergo Christi pacem quæramus, diligamus et conservemus, si volumus esse idonei laudatores Altissimi.

(52) Et lingua mea meditabitur, id est, ex interiori meditatione loquetur, justitiam tuam, o Pater cœlestis, docendo evangelicam legem, quæ est lex perfectæ justitiæ, tota die laudem tuam, id est, indesinenter atque quotidie laudabit te.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 4; xxvii, 1. ↩

  2. Matth. xi, 19; ↩

  3. Luc. xxiii, 5; ↩

  4. Joann. vii, 12; x, 20. ↩

  5. Luc. ix, 58. ↩

  6. Joann. xviii, 12. ↩

  7. Matth. xxvi, 59, 60. ↩

  8. Joann. x, 32. ↩

  9. Jer. xviii, 19, 20. ↩

  10. Matth. xi, 6. ↩

  11. Ps. xxi, 7. ↩

  12. Is. liii, 3. ↩

  13. Matth. iv, 2. ↩

  14. Luc. xxiii, 34. ↩

  15. Joann. xi, 41, 42. ↩

  16. Ps. xxi, 3. ↩

  17. Joann. x, 15. ↩

  18. Luc. xix, 41. ↩

  19. Marc. iii, 5. ↩

  20. Luc. xxii, 4, 5. ↩

  21. Joann. xi, 47. ↩

  22. Matth. xxvi, 3, 4. ↩

  23. Jer. xi, 19. ↩

  24. Matth. xxvii, 45, 31. ↩

  25. Matth. xxii, 16. ↩

  26. Matth. xxvii, 42; ↩

  27. Luc. xxiii, 35. ↩

  28. Joann. xix, 12. ↩

  29. Job xvi, 11. ↩

  30. Job xvi, 11. ↩

  31. Ps. xxi, 23. ↩

  32. Is. 1, 4. ↩

  33. Apoc. II, 9. ↩

  34. Jer. XI, 19. ↩

  35. Joann. xv, 24, 25. ↩

  36. Matth. xxvii, 38. ↩

  37. Job xxxvi, 17. ↩

  38. Matth. III, 17; xvii, 5. ↩

  39. Zach. III, 8. ↩

  40. vers. 19. ↩

  41. Sap. II, 20, 15. ↩

  42. Act. III, 12, 13. ↩

  43. Act. V, 28. ↩

  44. Matth. V, 9. ↩

  45. Joann. XIV, 27. ↩

  46. Matth. X, 34. ↩

  47. Is. LVII, 21. ↩

Chapter 74 of 244