Articulus 73
EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM PSALMI TRICESIMI QUARTI, DE QUOCUMQUE JUSTO ATQUE ECCLESIA.
MODO videndum est, quomodo quilibet nostrum possit ac debeat psalmum istum in propria persona cantare, ipsumque intelligere de Christi Ecclesia, quæ capiti suo ac sponso semper conformari desiderat. Fidelis ergo christiformiter vivens, et variis tribulationibus circumseptus, atque considerans se propriis viribus prævalere non posse, clamet ad Deum : Judica, Domine, nocentes me, etc.
Totus hic locus, quo petitur auxilium contra hostes, uno modo exponi potest de invisibilibus hostibus, ut sit sensus : Judica, Domine, id est, juste condemna, nocentes me, id est dæmones me tentantes, meque a profectu frequenter impedientes, immittendo mihi phantasmata inutilia tempore divinorum. Sed quum dæmones jam judicati sint, et irreparabiliter condemnati, quid necesse est orare ut judicentur ? Sciendum ergo, quod dæmones nondum habent omnem pœnam quam habituri sunt : imo frequenter de novo augetur pœna eorum. Quamvis enim sint in termino, tamen sicut angeli sancti merentur præmium accidentale, homines custodiendo ; sic dæmones promerentur augmentum miseriæ accidentalis, videlicet pœnam sensus, homines pios tentando. Sed quantum ad essentialem miseriam, quæ est aversio a summo bono, seu divinæ visionis carentia, sunt omnino in termino : et quantum ad eam, nec merentur, nec demerentur, sicut nec animæ in inferno jam exsistentes. Dum ergo ait, Judica, Domine, nocentes me, scilicet dæmones, sensus est : Argue et afflige eos. Et juxta hunc sensum in Zacharia scriptum est : Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te.1 Expugna impugnantes me, id est, aerias potestates me tentationibus variis molestantes, aliosque ad me persequendum incitantes debella, præstando gratiam mihi, per quam eorum suggestioni efficaciter resistam, et adversa quæ mihi ex eorum machinatione contingunt, patienter sustineam. Unde Apostolus ait : Deus pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.2
Apprehende arma et scutum, id est, potestatem tuam exercendo assume, meque per eam conforta et protege ; et exsurge in adjutorium mihi, ne tentationi succumbam, ne concupiscentiam sequar, ne infirmitate dejiciar. Effunde frameam, id est increpationem et pœnam super tentatores prædictos, et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est, fac bonam ac triumphalem conclusionem pro me et contra illos, ita ut eorum malitia revertatur in caput ipsorum, et mihi non noceat. Dic animæ meæ, per Spiritus Sancti instinctum, seu revelationem internam, atque per experientiam misericordiarum tuarum: Salus tua ego sum, id est causa salutis tuæ, et salvabo te de periculis istis. Hoc est quod ait Apostolus : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod filii
Dei sumus.3 Itaque oro, o Domine, dic animæ meæ, Salus tua ego sum : id est, dic mihi per inspirationem secretam, verba illa bona, verba consolatoria, quæ apud Michæam scripta sunt : Nunc quare mœrore contraheris ? Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ? Salvabo te, et liberaberis ;4 noli timere.
Confundantur, id est, confusibiliter a me repellantur ac superentur, et se victos erubescant, atque a te æternaliter confundantur in die novissimo, et revereantur, id est, me timeant impugnare de cetero. Dum enim dæmones a sanctis vincuntur, tunc metuunt eos, nec sine formidine eos invadunt. Itaque, Revereantur, id est, tantam virtutem ac gratiam mihi concede, o Domine, quatenus dæmones a conspectu meo quasi perterriti fugiant, dicentes :5 Castra Dei sunt hæc ; fugiamus Israelem, quoniam Dominus pugnat pro eo.6 Quærentes animam meam, id est diaboli, qui quærunt eam a Deo avertere, et suo infelici collegio sociare. Avertantur retrorsum, id est, victi cadant ac fugiant, et confundantur, sicut jam dictum est, cogitantes mihi mala, id est dæmones, intra se consiliantes quomodo animam meam decipiant, et pœnam æternam ei procurent.
Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, id est, tam cito, tamque facile commoveantur ac repellantur a me, sicut movetur atque impellitur pulvis a vento, ita ut nequaquam eis aperiam januam cordis mei seu portam consensus : quemadmodum docet Apostolus, Nolite locum dare diabolo ;7 et angelus Domini coarctans eos, id est, sanctus angelus Dei, qui custos est animæ meæ, reprimat malignitatem eorum, et a me rejiciat eos. Fiat via illorum, id est machinatio tentatoria, tenebræ et lubricum, id est obscura et vacillans, sic ut non pertingat ad consensum meum sub specie boni, sed agnoscatur falsitas dæmonum a me : ad quod necessarium est donum discretionis spirituum. Nam Satanas transfigurat se in angelum lucis, apparetque via8 ejus luminosa ; sed dum per illuminationem divinam advertimus ejus fallacias, tunc via ejus fit tenebræ et lubricum. Et angelus Domini persequens eos, id est, angelus bonus prælietur pro nobis, et eos affligat. Vehementer enim diaboli affliguntur, dum per adjutorium angelorum sanctorum vincuntur a nobis.
Quoniam gratis, id est sine justa et rationabili causa, absconderunt mihi, id est, in occulto præparaverunt diaboli, interitum laquei sui, id est mortem tentationum suarum, seu tentationes mortiferas animam occidentes ; supervacue exprobraverunt animam meam, id est, infructuose insultaverunt mihi. Interdum enim tentat nos dæmon, improperando nobis peccata præterita, quatenus in desperationem nos pertrahat, vel rursus ad sæcularem vitam reducat. Unde quibusdam peccatoribus magnis, efficacissime pœnitentibus, dæmones visibiliter apparuerunt, dicentes : Ecce, postquam tanto tempore in omni spurcitia et iniquitate vixisti, et nobis in omnibus paruisti, nostrisque voluptatibus satiatus es, jam ad Christum converti vis, nosque relinquere ! prout S. Hieronymus refert. Veniat illi, id est dæmoni seu dæmonum congregationi, laqueus quem ignorat, id est, improvise ac subito coarctetur ab angelo sancto ; et captio quam abscondit, id est captivitas seu nocumentum quod mihi occulte paravit, apprehendat eum, id est, noceat ei, eumque in inferno liget captivum, et in laqueum cadat in ipsum, id est, captio ista quam mihi abscondit, fiat ei laqueus damnationis et causa tormenti.
PRÆTEREA, totus hic locus de visibilibus quoque hostibus, scilicet hominibus impiis, exponi potest, ut sit sensus : Judica, Domine, nocentes me : id est, homines me injuste persequentes, et a tuo obsequio impedire conantes, discerne, distingue, et separa a me : nunc quidem affectu et merito, quod pertinet ad judicium discretionis ; et in futuro, loco et præmio, quod pertinet ad judicium remunerationis. Hæc autem atque similia orat Ecclesia seu fidelis quicumque, non appetitu vindictæ, sed zelo justitiæ, præsertim nisi pœniteant: et est potius prænuntiatio futuri, quam imprecatio mali. Propter quod Cassiodorus affirmat hunc locum et similes passus Scripturæ, in quibus videtur oratio fieri pro damnatione seu pœna inimicorum, non debere exponi de visibilibus hostibus, sed de dæmonibus, maxime quum jubeamur inimicos diligere atque adversariis benefacere.9 Sed quidquid sit, omnino videtur, quod loca hujusmodi possint exponi etiam de hostibus visibilibus, quantum ad pœnas temporales, videlicet ut in præsenti emendentur, ne æternaliter pereant.10
Sic quod dictum est, Judica, Domine, nocentes me, intelligi potest de judicio remunerationis, quo Deus plerumque in præsenti vindicat et castigat perversos, ut vel sic cessent a malis. Possumus quoque eorum dejectionem et afflictionem, quantum ad mala temporalia, scilicet damna et pœnas vitæ præsentis, appetere, qui adversantur bono communi et fidei christianæ ac unitati Ecclesiæ, in quantum per hæc coercentur a malis. Propter quod subditur: expugna impugnantes me, id est, pugna pro me et vince adversarios meos. Hoc maxime orat Ecclesia contra infideles et tyrannos, hæreticos et schismaticos, quorum interdum corporalem mortem licite optat, quia eorum saluti aliter providere non valet. Apprehende arma et scutum. Hoc jam satis expositum est. Et exsurge in adjutorium mihi, id est, paratus et facilis esto ut mihi succurras, ne hominum impiorum mala exempla, fallacia blandimenta, minæ hostiles, infectivæ doctrinæ seu persecutiones tyrannicæ, me a tua voluntate ac lege abducant, scandalizent aut superent. Effunde frameam, id est, emitte castigationes et adhibe flagella paternæ correctionis, et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est, induc ea super homines malos me tribulantes, ac per hoc restringe et cohibe malignitatem eorum, ne sint de cetero potentes ut faciant mala, sed infirmi-
2 tatibus corporis atque doloribus animæ castigati, discant bene agere.
Confundantur, de irrationabili studio suo et vita injusta, et revereantur, id est, pœnas sibi imminentes expavescant, quærentes animam meam subvertere, vel vitam meam perimere. Avertantur retrorsum, id est, a proposito malo cessent, et ab opere inchoato recedant, et confundantur, quod tam inhoneste egerunt, cogitantes mihi mala. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, id est, faciliter moveantur ad pœnitentiam, nec obdurentur ut lapis; sed sicut pulvis sequitur impetum venti, sic isti sequantur internam directionem angeli sancti. Ideo sequitur: et angelus Domini sit coarctans eos, id est, a malo retrahat eos, et si opus est, per tribulationem compellat. Fiat via illorum tenebræ et lubricum, id est, operatio eorum similis fiat tenebrosæ ac lubricæ semitæ: ut sicut homo in tali semita sæpe offendit, cadit, lassatur, nec ad finem faciliter pertingere potest, sed redit; sic in operatione sua injusta impediantur, fatigentur, nec ad effectum pervenire sinantur, sed convertantur et vivant; et angelus Domini persequens eos, id est, angelus sanctus puniat vel puniri permittat peccata eorum in sæculo isto, nec desinat eos exsequi desideria sua mala. Hoc enim multum desiderabile est, quemadmodum in secundo libro Machabæorum habetur: Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.11
Hæc autem mala eveniant eis in vita præsenti: Quoniam gratis, id est sine causa, absconderunt mihi interitum laquei sui, id est, deceptiones atque insidias præparaverunt adversum me; supervacue exprobraverunt animam meam, id est, inutiliter contumeliis, maledictis et insultationibus affecerunt me. Hunc versum, sicut et præcedentes, præsertim dicit Ecclesia de hæreticis, schismaticis, infidelibus et tyrannis. Veniat illi, id est unicuique eorum, laqueus quem ignorat, id est tribu-
4
5
6
7
8
B
C
D latio improvisa qua corrigatur; et captio quam abscondit, id est malum quod mihi inferre occulte tentavit, apprehendat eum, id est, revertatur in ipsum, sic quod ipse se ipsum pro peccato suo castiget; et in laqueum cadat in ipsum, id est, in jugum Christi portandum super se convertatur eidem, videlicet ut ex consideratione peccati sui ardentior fiat, et jugum Christi perfectius tollat, quatenus ubi abundavit delictum, superabundet et gratia.12
Porro, si ea quæ dicta sunt ab illo versu, Effunde frameam, exponantur quantum ad damnationem perpetuam, seu quantum ad justam ultionem divinæ æquitatis in peccatores (quæ expositio litteræ magis concordat, sicut et in præcedenti expositione declarata sunt), tunc intelligenda sunt hæc non optando, sed prænuntiando, quemadmodum sæpe ostensum est.
Anima autem mea exsultabit in Domino, id est, in misericordia ejus respirabit, et ex consideratione passionis Christi consolationem recipiet: imo et libenter omnia sustinebit, quatenus conformetur Domino suo; et delectabitur, delectatione mentali ac intellectuali, super salutari suo, id est de salvatione qua me redemit, et de beatitudine quam promisit: sicut ait Apostolus, Gloriamur in spe adoptionis filiorum Dei. Et Isaias:1314 Ecce Deus noster, exsultabimus et lætabimur in salutari ejus.15 Et tu, Domine, es eripiens inopem, id est me pauperem et afflictum, de manu fortiorum ejus*, id est de potestate et persecutione inimicorum visibilium ac invisibilium: quibus propria potestate resistere non valerem. Quis enim sua industria subtilitati dæmonum resistere posset? Et tu es eripiens egenum et pauperem, id est quemlibet temporalia contemnentem et spiritu pauperem, a diripientibus, id est infestantibus, deprædantibus, seu occidentibus eum: quemadmodum in Isaia habetur: Domine Deus meus, exaltabo te, quia factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua.16*
Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me, id est, quæ non feci objecerunt mihi. Hoc quilibet Christianus, falsorum testium accusatione seu contestatione gravatus, dicere potest, qualis erat Naboth Jezraelita, quem Ambrosius in libro de Officiis, sanctum ac martyrem vocat. Retribuebant mihi mala pro bonis. Hoc convenit Ecclesiæ atque universis fidelibus et bonis corde, qui pro adversariis orant, et ab ingratis odium pro dilectione, ac maleficia pro beneficiis recipiunt. Sterilitatem animæ meæ, subaudi, retribuebant pro fecunditate, tanquam dicat: Ego, quantum ad eos, eram in benefaciendo fecundus; ipsi autem, quantum ad me, steriles erant, nil boni reddentes, nec in spiritualibus nec in temporalibus me ditare optantes.
Ego autem, quum mihi molesti essent homines impii et ingrati, induebar cilicio, id est veste pœnitentiali. Humiliabam in jejunio animam meam, id est, abstinentia me afflixi, quatenus impetrarem illis veniam, et mihi subsidium. Istud frequenter agit Ecclesia, dum hæreses aut schismata oriuntur, aut bella gravissima imminent: sicut Josaphat rex Juda et omnis populus ejus fecisse leguntur. Similiter sanctissima illa Esther et venerabilis Judith fecisse scribuntur. Et nos ergo horum exemplo ita agamus: dum nobis perversi fiunt molesti atque ingrati, patientiam servemus, gloriantes in hoc, quod Domino Salvatori conformari meremur. Talia enim pati, est donum Dei, quemadmodum ait Apostolus:17 Vobis datum est a Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo.18 Et oratio mea in sinu meo convertetur, id est, oratio quam pro adversariis et reprobis aut damnatis seu indignis fundo, mihi ipsi meritoria erit et satisfactoria pro propriis culpis. Quamvis enim illis non prosit propter indignitatem vel incapacitatem eorum, non tamen ob hoc infructuosa manebit: imo omnis actus ex caritate procedens, est meritorius vitæ æternæ.
Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum reputans unumquemque fidelem, etiam inimicum, sic complacebam, id est, sic de ejus profectu ac prosperitate gaudebam;19202122 quasi lugens et contristatus sic humiliabar, id est, sic de ejus adversitate afflictus sum. Hoc est quod ait Apostolus: Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus.23 Hoc modo sanctus evangelista Joannes sibi in filiis suis complacuit, qui ait: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.24 Non ergo de adversitate inimici lætemur, sed ejus profectui gratulemur, quatenus cum sancto Job dicere mereamur: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.25 Et iterum:26 Flebam, inquit, quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Ista perfectio ad prælatos maxime pertinet.
Ego igitur tanta bona feci illis; sed quid illi? Sequitur: Et adversum me lætati sunt, id est, de meis infortuniis et pœnis ac malis gavisi sunt, et convenerunt, quatenus me multitudine vincerent, quem per rationem superare non possunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi, id est, improvise acciderunt mihi persecutiones hominum, tentationesque dæmonum. Dissipati sunt, id est, adversarii mei prædicti a vera constantia fracti sunt, et a caritate divisi, nec compuncti, id est, de malo suo non pœnituerunt; tentaverunt me, terrendo, blandiendo, torquendo, cogendo, subsannaverunt me subsannatione. Hebraici idiomatis consuetudo est, talem facere replicationem seu repetitionem ejusdem, quemadmodum Zacharias dicit: Iratus est Dominus patribus vestris iracundia.27 Ait ergo Ecclesia seu unusquisque vir justus: Subsannaverunt me subsannatione, id est, inimici mei quibus non nocui, sed benefeci, insultaverunt illuseruntque mihi. Hoc est quod dicit Apostolus: Maledicimur, et benedicimus; blasphemamur, et obsecramus.28 Frenduerunt super me dentibus suis, quasi ex fervore rancoris et impetu passionis devorare me vellent.
Domine, quando respicies? id est, quamdiu dissimulasti et dereliquisti me tribulari? Sed nunc respice, restitue animam meam in pristina pace et gratia tua, a malignitate eorum ereptam; a leonibus unicam meam, id est, a dæmonibus, qui tanquam leones rugientes circumeunt, atque superbis hominibus, qui opprimunt innocentes, quemadmodum ovem leones, restitue unicam meam, id est animam meam, quam tam unice custodiri indigeo, ut non prosit mihi, si universum mundum lucratus fuero, et eam perdidero.2930
Consequenter ait fidelis: Confitebor tibi, id est ad gloriam tuam, confessione tuæ laudis, et item confessione meæ iniquitatis, in Ecclesia magna, christiana, apostolica, atque catholica. Non supergaudeant mihi, id est, de ruina animæ meæ et seductione ipsius non superflue gaudeant, qui adversantur mihi inique, id est dæmones et homines perfidi ac pestilentes, qui mihi spirituale damnum inferre nituntur: de quibus superius dictum est, Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero;31 qui oderunt me gratis, id est sine demerito meo, et annuunt oculis, id est, sibi mutuo me ostendunt ad persequendum ac illudendum. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: id est, dæmones sub specie boni suggesserunt mala mihi, et homines fraudulenti verba concordiæ locuti sunt mecum in dolo, sicut Joab cum Abner et Amasa;32 et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Dæmones loquuntur nobis interius in iracundia terræ, id est ex ira quam habent contra nos, eo quod possessuri sumus terram viventium, quam ipsi per superbiam perdiderunt; et cogitant dolos, videlicet ut inducant nos ad amorem sensibilium atque carnalium rerum, sicque amittamus regnum cœlorum. Homines vero mali loquuntur justo in iracundia terræ, id est ex ira concepta contra eum propter amorem terrenorum bonorum: sicut dum homines sæculares invident et irascuntur religiosis, eo quod temporalia bona possideant. Et dilataverunt super me os suum, id est, lato ore locuti sunt contra me id quod sequitur. Dixerunt: Euge, euge, id est, bene, bene, viderunt oculi nostri malum quod accidit tibi, et ergo gaudemus.
Vidisti, Domine, ista, qui omnia nosti; ne sileas a prolatione sententiæ, sed judica pro me, et loquere mihi per inspirationem occultam. Domine, ne discedas a me, consolationem et gratiam subtrahendo. Exsurge et intende judicio meo, Deus meus, id est, diligenter considera quale judicium merear, qui tanta mala sustineo propter justitiam. Hoc secure oro, quoniam scriptum scio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.33 Et tu qui es Dominus meus, intende in causam meam, id est, vide justitiam meam pro qua ab impiis judicor velut injustus: nam propter bona quæ facio, odiunt me. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, id est, secundum justitiam quam per gratiam tuam operatus sum, redde mihi. Semper tamen admisce misericordiam tuam judicio meo. Et non supergaudeant mihi: sicut nunc dictum est. Non dicant de cetero in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: id est, quam jucunde accidit nobis, quod seduximus istum, et pœnis eum affliximus! Nec dicant: Devorabimus eum, occidendo in eo caritatem Dei ac proximi et cetera dona Spiritus Sancti. Erubescant et revereantur simul, etc. Hoc est quod in principio psalmi dictum est: Confundantur et revereantur quærentes animam meam.
Exsultent et lætentur in te, Domine Deus, et tibi gratias agant, qui volunt justitiam meam, id est, quibus placet perfectus meus in spiritualibus rebus, et qui cooperantur mihi in bono; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus, id est, qui desiderant me famulum Christi veram ac stabilem pacem habere. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, id est, legem tuam loquetur, et alios informabit, tota die laudem tuam, id est, omne bonum tibi semper adscribet. Cetera ex præcedenti expositione patent. Ecce quam sententiosus, quamque diversimode exponibilis est psalmus iste, quam late describit mysteria Christi, quam evidenter instruit caritatem, docet patientiam, atque ad omnem perfectionem informat fideles. Cum omni itaque attentione eum legamus, taliterque vivamus, ut quæ in eo scripta sunt, nobis vere conveniant.
PRECATIO.
Deus potens et fortis, apprehende arma et scutum, et contra nos impugnantes exsurge nobis in adjutorium, et ab eorum malignitate fragilitatem nostram ubique defende: ut in te exsultantes et lætantes, te semper tuti magnificemus, et tota die perennitatis laudes tibi decantemus.
Footnotes
-
Zach. III, 2. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
Rom. VIII, 16. ↩
-
Mich. IV, 9, 10. ↩
-
Gen. XXXII, 2. ↩
-
Exod. XIV, 25. ↩
-
Ephes. IV, 27. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
Matth. v, 44; ↩
-
Rom.xii, 20. ↩
-
II Mach.vi, 13. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
* gloriæ ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
Is. xxv, 9. ↩
-
Ibid. 1, 4. ↩
-
Philipp. 1, ↩
-
Philipp. i, 29. ↩
-
Judith viii, 6. ↩
-
Esther iv, 16. ↩
-
II Par. xx, 3. ↩
-
III Reg. xxi, 13. ↩
-
Rom. xii, 15. ↩
-
III Joann. 4. ↩
-
Job xxxi, 29. ↩
-
Job xxx, 25. ↩
-
Zach. i, 2. ↩
-
I Cor. iv, 12, 13. ↩
-
Matth. xvi, 26. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Ps. xii, 5. ↩
-
II Reg. iii, 27; xx, 9. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
Chapter 75 of 244