Skip to the text

Articulus 74

EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI QUINTI: DIXIT INJUSTUS UT DELINQUAT.

ADSCRIPTUS est denique psalmo huic talis titulus: In finem, servo Domini psalmus David: id est, psalmus iste in finem, id est in Deum, nos dirigens, ad quem per humilitatem ascenditur, est psalmus sancti David, servo Domini, id est ad instructionem cujuslibet famuli Dei. Vel, est psalmus David servo Domini, id est conveniens ipsi David servo Domini, intelligendo per David quemcumque vere fidelem. Docet enim hic psalmus superbiam abhorrere, humilitatem amplecti, totamque spem in Domino figere, ac omne bonum ei adscribere.

AIT itaque : (1) Dixit injustus, id est, apud se statuit, et fixe proposuit, ut delinquat in semetipso, id est, quod ex deliberata ratione et ex pleno consensu faciat malum. Ut enim Philosophus dicit, dupliciter peccat homo, videlicet ex passione, et ex habitu malo : quod theologi ita dicunt, quia uno modo peccat homo ex infirmitate, alio modo ex certa malitia. Idem autem est dicere, ex habitu malo, ex certa malitia, ex deliberata ratione, et ex pleno consensu peccare. Qui vero ex passione seu infirmitate peccat, cito pœnitet et emendat : nam passione cessante, quæ non est nisi actualis motio appetitus sensitivi, ex apprehensione boni vel mali sensibilis, cessat peccatum, ut patet de incontinente ; sed qui ex habitu malo peccat, difficulter corrigitur, nec cessat faciliter : imo secundum Philosophum, quasi incorrigibilis est, eo quod ratio peccandi, videlicet habitus vitiosus, sit radicata in ipso, ut patet de intemperato. Verumtamen per gratiam Dei subito tales frequenter convertuntur, et virtuosissimi fiunt : gratia enim dominatur naturæ. Hoc itaque modo proponit peccare injustus, id est, qui habituatus est in malis, et ex consuetudine legem transgreditur divinam. Boni vero ita non peccant, sed ex infirmitate et passione. Virtuosi quoque non cito deveniunt ad tantum lapsum, ut ex electione et habitu peccent. Unde Origenes in Periarchon dicit : Nemo eorum qui in perfecto summoque gradu exstiterint, subito evacuatur ; sed paulatim atque per partes necesse est eum deficere.

Consequenter tangitur causa, cur injustus ita delinquit : quoniam non est timor Dei ante oculos ejus, id est, timorem Domini non habet, nec oculis cordis considerat ea quæ ad timorem Dei inducunt, utpote Deum judicem omnia cernere, nil mali inultum relinquere, et pœnas æternas non timenti infligere. Timor autem Domini (ut ait Scriptura) expellit peccatum.1 Et iterum scriptum est :2 Qui timet Deum, nihil negligit. Quod vero timor Dei non sit in conspectu injusti, hinc constat, (2) Quoniam dolose egit in conspectu ejus, id est, Deo præsente, vidente ac prohibente, ausus est fallaciter agere, ac dolum in proximum suum committere, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Id dicitur non causaliter, sed consecutive. Non enim ideo agit dolose, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium, id est, ut malitia sua sit Deo ac omnibus sanctis odibilis ; sed hoc consequitur ad id, quod est, non habere timorem Dei, sed dolose agere coram eo.

(3) Verba oris ejus iniquitas et dolus, id est iniqua et fraudulenta ; noluit intelligere ut bene ageret, id est, non acquievit sanctæ doctrinæ, nec voluit scire testimonia Scripturarum, quæ docent quanta tormenta immineant malis. Multi enim sunt, qui ut securius et delectabilius peccent, nolunt advertere, scire aut discere veritatem Scripturæ. De quibus sanctus Job ait : Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.3 Isti ex habitu vitioso peccant, et ut dictum est, difficillime emendantur : sicut de talibus in Jeremia legitur, Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.4 Si ergo vis declinare a malo et facere bonum, disce Scripturas, audi verbum salutis, veritatem ama atque intellige. Hinc enim hortatur nos sermo divinus :5 Erudiere, ait Dominus, ne forte recedat anima mea a te. Et rursus :6 Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris. Et Apostolus : Attende lectioni, exhortationi, doctrinæ.7 Omnis namque Scriptura divinitus inspirata, (teste eodem divino Apostolo) utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.8 Verumtamen multi sunt qui volunt intelligere, non ut bene agant, sed ut sapientes appareant : volunt scire non propter virtutem, sed propter vanitatem. De quibus Isaias ait :9 Sapientia tua et scientia tua deceperunt te; et denuo : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.10 Hi infelices sunt, et omni damnatione dignissimi : quia ut Petrus ait, Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.11

(4) Iniquitatem meditatus est injustus in cubili suo, id est in corde suo, et hanc meditationem ad effectum perduxit, quoniam adstitit omni viæ non bonæ, id est, omni operationi iniquæ adhæsit ; malitiam autem, id est peccatum, non odivit, sed dilexit. Non tamen diligitur malitia sub ratione malitiæ, sed sub ratione boni apparentis, in quantum est delectabilis peccatori. Unde secundum Dionysium, nullus respiciens ad malum (ut malum) operatur.

(5) Domine, in cœlo misericordia tua : id est, in electis, videlicet in angelis sanctis ac bonis hominibus, qui sunt cives cœli, maxime apparet ac splendet misericordia tua, sicut in reprobis justitia.

Electi enim sunt vasa misericordiæ in honorem, et reprobi sunt vasa iræ in interitum.12 Et veritas tua usque ad nubes : id est, illuminatio tuæ veritatis ad prædicatores sanctos pertingit, et eos illustrat. De quibus Isaias admirando dicit :13 Qui sunt isti qui ut nubes volant? Dionysius autem ait, per nubes in sacra Scriptura intelligi angelos sanctos, quoniam sicut nubes materiales prius ac copiosius illuminantur a sole quam terra, sic angeli prius ac plenius illustrantur a Deo quam homines.14 Potest ergo de eis exponi quod dicitur, Et usque ad nubes veritas tua, ut sit sensus :

Veritas tua, id est Christus, qui est Sapientia, Verbum ac Filius tuus, usque ad nubes, id est, usque ad angelicas mentes radios suæ illuminationis expandit ac influit.15 Nam Christus (etiam ut homo talis) omnes angelos illustrat multo excellentius, quam aliquis angelus superior inferiorem.

(6) Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. Quemadmodum judicia Dei comparantur abysso multæ, id est pelago quantum ad nos infinito, ita divina justitia comparatur montibus Dei. Sicut enim montes altissimi, quantum ad nostrum intuitum, infinitæ altitudinis sunt, ita ut visus noster adspicere nequeat cacumen eorum, nec mensurare quam alti sint; sic divina justitia nostri interioris oculi adspectum excedit, nec comprehendi potest a nobis. Simili modo sicut abyssus, id est mare magnum, propter suam latitudinem ac profunditatem a nobis taliter videri non potest, nec mensurari; sic divina judicia propter suam profunditatem incomprehensibilia sunt, prout clamat

Apostolus : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei !16 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Judicium autem est actus justitiæ. Unde per judicia intelligi possunt electio bonorum et reprobatio malorum, active videlicet, prout in Deo sunt, juxta illud quod Dominus dicit : Jacob dilexi ; Esau autem odio habui. Vel per judicia intelliguntur occulti effectus divinæ justitiæ, scilicet prædestinatio, vocatio, obstinatio, passive acceptæ.17 Quum ergo judicia Dei sunt abyssus multa, non præsumamus discutere ea, quia ut Salomon dicit : Sicut qui multum comedit mel, non est ei bonum ;18 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Propter quod ait et

Apostolus : O homo, tu quis es qui respondeas Deo ?19

(7) Homines et jumenta, id est Judæos et gentiles, vel spirituales et animales, salvabis, Domine. Nam pro omnibus mortuus est Christus, et omnes sua morte salvavit, et per gratiam suam peccatores convertit, ac de animalibus spirituales facit.20 Quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus, id est, sicut copiose ac mirabiliter effudisti super genus humanum benignitatem ac gratiam tuam, omnes tibi reconcilians, et quasi intrare compellens.21 Potest quoque quod dicitur, Et jumenta, exponi de brutis, quæ Deus salvat, quantum ad vitam corporalem, dans eis necessaria vitæ, sicut inferius : Qui dat, inquit, jumentis escam ipsorum. Et in libro Job : Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos ? Et in Evangelio ait Salvator : Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester cœlestis pascit ea. (8) Filii autem hominum, id est, posteritas primorum parentum, seu Ecclesia militans, et maxime homines non bestialter, sed humane et pie rationabiliterque viventes, in tegmine alarum tuarum, id est in defensione misericordiæ tuæ atque potentiæ, sperabunt, non in propriis meritis aut viribus. Propterea, (9) Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ. Domus Dei, intelligi potest Ecclesia militans vel triumphans. Ubertas militantis Ecclesiæ, est affluentia gratiarum Spiritus Sancti, quibus Deus implet electos in vita præsenti, quemadmodum ait Apostolus : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ubertas autem triumphantis Ecclesiæ, est beatitudo Sanctorum. Itaque, Filii hominum in tegmine alarum Dei sperantes, inebriabuntur, id est, tam copiose implebuntur affluentia gratiarum Spiritus Sancti, ut a se ipsis abstrahantur ac alienentur, et in Deum absorbeantur per caritatis fervorem in via. In patria vero beatitudine implebuntur tanta, ut sine interruptione et fine, perfectissime transformentur in Deum per assimilationem deiformem, juxta illud : Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Et torrente voluptatis tuæ, id est te ipso, qui es fontalis torrens et prima origo totius puræ et internæ voluptatis, potabis eos, id est, irrigabis ac fecundabis corda hominum prædictorum, ostendendo eis te ipsum : in qua ostensione consistit felicitas mentis creatæ : quæ utique felicitas est rivus tuæ increatæ voluptatis, et potus quo potas et inebrias omnes Beatos. Hoc est quod Dominus per Isaiam ait : Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ. Unde et Apostolus ait : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Quid enim liberalissimus ac superdulcissimus Deus præparavit amatoribus suis, nisi se ipsum ? Ipse namque est immediatum objectum et proxima causa universæ gloriæ electorum, quemadmodum Moyses asserit : Ipse Dominus est vita tua et longitudo dierum tuorum. Ipse quoque est cibus et potus, ad quorum spiritualem gustum ac sobriam ebrietatem ipsemet electos invitat, dicens : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Ecce quanta est electorum felicitas. Sed quam immaculatam ac sanctam esse oportet intellectualem creaturam, quæ immensæ pulchritudinis fonti atque infinitæ sanctitatis ac sincerissimæ voluptatis torrenti, Deo excelso et benedicto, tam unice et intime copulatur ! Certe oportet eam tam immunem et puram exsistere ab omni reatu et vitio, ut audire mereatur a Domino : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Si ergo cupis Deum videre, stude cor mundum habere : quoniam tanto clarius eum conspicies, quanto affectum tuum magis purgaveris. Propter quod ipsemet per Prophetam ait : Lava a malitia cor tuum, ut salva fias. Sic autem, o Domine, potabis inebriabisque homines in via inchoative, et in patria consummative : (10) Quoniam apud te est fons vitæ, id est, in te ipso est fontana indeficiensque origo omnis vitæ, videlicet vitæ naturæ, vitæ gratiæ, et vitæ gloriæ : imo tu ipse es prima, superessentialis, atque incommutabilis vita et beatitudo creata, quæ est quædam participatio tuæ beatissimæ vitæ. Quoniam ergo tu, Domine, es vita per essentiam, et fons vitæ per communionem, idcirco potes inebriare electos : sicut ostensum est. Et in

Luc. xiv, 23.

Ps. cxlvi, 9.

Job xxxviii, 41.

Matth. vi, 26.

Galat. iv, 6.

1 Joann. iii, 2.

Is. lxvi, 12.

1 Cor. ii, 9.

Deut. xxx, 20.

Cant. v, 1.

Ibid. iv, 7.

Jer. iv, 14. lumine tuo videbimus lumen. Hoc tripliciter potest exponi. — Primo sic: O Deus Pater, in lumine tuo, id est in Verbo incarnato, quod est lux vera, illuminans omnem hominem, videbimus in patria lumen, id est totam supergloriosissimam Trinitatem, quæ est unum infinitum ac simplicissimum lumen, in cujus visione consistit felicitas. Dicuntur enim Beati omnia videre in Verbo, quoniam Verbo appropriatur sapientia. — Secundo sic: In lumine tuo, id est per divinam essentiam per modum intelligibilis formæ unitam, videbimus, o Deus trine et simplex, lumen, id est te ipsum qui es purum perfectumque lumen. Non enim potest intellectus creatus Deum videre per speciem et sicuti est, seu ut ait Apostolus, facie ad faciem, per aliquam formam creatam: quoniam omnis forma creata, in infinitum distat a perfectione divina. Propterea eam repræsentare non potest sicuti est. Necesse est ergo, ut ipsa divina essentia uniatur mentibus Beatorum per modum intelligibilis speciei seu formæ: non quod sit forma inhærens, sed illustrans. Quum autem hoc modo viderimus Deum, erimus ei veraciter similes, et cognoscemus sicut et cogniti sumus, ut ait Apostolus. Nam sicut in Deo sunt idem, quod videt, et quo videt (Deus enim videt se per se); sic in nobis tunc idem erunt, quod videmus, et quo videmus, quia videbimus Deum per se ipsum. Sed quoniam unio ista mentis creatæ cum divina essentia, est omnino supernaturalis; ideo indiget mens creata aliqua dispositione supernaturali, per quam elevetur et apta fiat ad hanc unionem deificam: et ista dispositio appellatur lumen gloriæ, cujus luminis est gratia viæ inchoatio quædam. — Unde de lumine gloriæ tertio modo exponitur: In lumine tuo, id est mediante lumine gloriæ menti infuso, videbimus lumen divinum, quod est totius felicitatis objectum.

(11) Prætende, o Domine, misericordiam tuam scientibus te, id est his qui te jam per fidem toto corde perquirunt, in te solo sperantes: de quibus superius dictum est, Et sperent in te qui noverunt nomen tuum; et justitiam tuam his qui recto sunt corde, id est, justis auge justitiam, dando eis pro bonis operibus gratiarum augmenta in via, et vitam æternam in patria. (12) Non veniat mihi pes superbiæ, id est, affectus elationis non oriatur in corde meo: qui affectus vocatur pes, quia per eum incedit homo ad infernum. Vel sic: Non veniat mihi pes superbiæ, id est, homo superbus et persecutor tyrannicus non superveniat mihi, nec opprimat me. Et manus peccatoris, id est potestas dæmonis seu operatio hominis mali, non moveat me ab observatione legis divinæ; sed maneam fixus et rectus in te, Domine Deus meus. (15) Ibi, id est in affectu superbiæ, ceciderunt a statu salutis ac gratiæ, in statum damnationis ac mortis æternæ, omnes qui operantur iniquitatem, id est, qui de peccato suo non pœnitent. In omni enim peccato includitur superbia, quia in omni peccato contemnitur Deus, dum violantur et parvi penduntur ejus præcepta. Expulsi sunt, prædicti iniqui a Deo, a caritate, a societate humilium. Nam per superbiam a Deo aversi sunt; et caritate amissa, ad societatem bonorum non pertinent. Nec potuerunt stare in via salutis: non quod penitus non potuerunt, sed quoniam voluntatem suam subjecerunt peccato, et facti sunt servi peccati.

Ecce psalmus iste brevis in verbis, quam mirabiliter virtuosus est, sententiosus, et inflammativus. Primo enim describit virum iniquum, ut ejus malitia evitetur. Secundo, commendat Deum ratione suæ misericordiæ apparentis in cœlo, ratione suæ veritatis pertingentis ad nubes, ratione suæ justitiæ assimilatæ montibus, ratione suorum inscrutabilium judiciorum abysso similium. Tertio, commemorat beneficia Dei et bona promissa fidelibus, quatenus corda nostra accendat divino amore. Postremo, devotissime ac compendiosissime orat, ne a tantorum bonorum adeptione impediatur. Semper ergo cum reveren-

Ps. ix, 11.

Joann. viii, 34.

Joann. i, 9.

1 Joann. iii, 2.

1 Cor. xiii, 12.

Ibidem. tia, affectu, ac stabili mente decantemus hunc psalmum.

PRECATIO.

Confugientibus ad te, Domine, misericordiam nobis prætende : ut spiritu humilitatis uncti et sanctificati, pedem superbiæ a nobis removeamus ; et eodem spiritu ducti, humili pede gressus nostros rectos faciamus.

Footnotes

  1. Eccli. 1, 27. ↩

  2. Eccle. vii, 19. ↩

  3. Job xxi, 14. ↩

  4. Jer. xiii, 23. ↩

  5. Jer. vi, 8. ↩

  6. Ibid. 16. ↩

  7. I Tim. iv, 13. ↩

  8. II Tim. iii, 16, 17. ↩

  9. Is. XLVII, 10. ↩

  10. Is. v, 21. ↩

  11. II Petr. ii, 21. ↩

  12. Rom. IX, 22, 23. ↩

  13. Is. LX, 8. ↩

  14. De Cœlesti hierarchia, cap. xv. ↩

  15. I Cor. I, 24. ↩

  16. Rom. XI, 33. ↩

  17. Malach. I, 2, 3. ↩

  18. Prov. XXV, 27. ↩

  19. Rom. IX, 20. ↩

  20. II Cor. V, 15. ↩

  21. II Petr. II, 21. ↩

Chapter 76 of 244