Articulus 75
EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI SEXTI : NOLI ÆMULARI IN MALIGNANTIBUS.
BREVIS autem et planus est titulus psalmi istius, videlicet : Psalmus ipsi David : id est, psalmus iste convenit sancto David, tanquam auctori. Qui hic loquens in persona Christi sive Ecclesiæ, pulcherreme disputat contra temporalem prosperitatem malorum, ostendens felicitatem sæcularium hominum vanam esse ac falsam, nec appetendam; neque debere aliquem scandalizari aut infirmari ex consideratione prosperitatis impiorum, vel ex consideratione adversitatis bonorum. Solent namque pusilli ac debiles, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, mirari, affligi, tristari et scandalizari, dum vident impios prosperari, atque innocentes opprimi.1 Ex quorum persona in Jeremia scriptum est : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum. Verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur ?2 Perfectos autem istud non movet, quoniam intelligunt quod ait Apostolus : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.3 Et ipse Deus :4 Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo.
INSTRUENS ergo Propheta pusillos, ne scandalizentur in tali eventu, ait : (1) Noli æmulari in malignantibus. Æmulari interdum significat amare, sicut dum ait Apostolus :5 Æmulor vos Dei æmulatione. Interdum significat imitari, ut quum idem ait Apostolus :6 Æmulamini charismata meliora. Quandoque vero significat invidere, et vicissim inflari. Hic vero accipi potest pro invidere et imitari, ut sit sensus : Noli torqueri invidia propter malignantium prosperitatem, nec imiteris eos. Neque zelaveris facientes iniquitatem, id est, non afficiaris amorose iniqua agentibus. Zelus ex amore causatur. Et sicut amor est duplex, scilicet divinus, et privatus, sic zelus est duplex : scilicet bonus et spiritualis : de quo ait Elias, Zelo zelatus sum pro Domino exercituum ;7 et inferius Christus dicit, Zelus domus tuæ comedit me.8 Alius est zelus inordinatus, privatus, carnalis, secundum quem viri zelantur suas uxores, et superbi superbos, ne unus impediat excellentiam quam alius amat : et de isto zelo nunc loquitur psalmus.
Deinde subjungit causam suæ doctrinæ. (2) Quoniam tanquam fœnum velociter arescent : id est, maligni qui prosperantur ad tempus, subito a prosperitate sua deficient, quemadmodum fœnum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Unde Isaias ait : Vere fœnum est populus. Et tanquam olera herbarum cito decident : id est, sicut herbæ virentes, quæ nunc florent in terra, et statim eradicantur atque marcescunt ;9 sic impii dum florere et prosperari videntur, cito labuntur ac pereunt. Sed apparet oppositum, quoniam impii sæpe longo tempore regnant, et prævalent bonis, sicut et Saul diu persequebatur Da- vid. Et respondendum, quod licet temporalis prosperitas impiorum interdum apparet diuturna, tamen in comparatione miseriæ quæ eam consequetur, est velut momentanea. Et hoc modo Apostolus dicit tribulationem justorum in hoc sæculo, momentaneam fore, quæ tamen frequenter durat usque ad mortem. Unde dicit : Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.10 Secundo dicendum est, quod impiorum prosperitas cito decidit, quoniam incessabiliter breviatur, donec penitus terminetur. Hinc enim Mathathias ait : verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis. Hodie extollitur, et cras non invenietur : quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.11
(5) Spera in Domino : secundum quod alibi legitur, Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo ;12 et fac bonitatem, id est, laudabiliter vive. Quasi dicat : Non sic speres in Deo, ut negligas facere quod in te est, quemadmodum homines vani, qui sic de misericordia Dei præsumunt, ac si justitia in eo non esset. Spera ergo in Domino, non spe informi, sed formata, id est, sperando fac opera bona : secundum quod Salomon dicit, Quidquid potest manus tua, instanter operare.13 Non enim ignavis, sed fervidis ; non dormientibus, sed vigilantibus provenit regnum cœlorum. Propter quod Josue inquit : Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo.14 Et inhabita terram : id est, per obedientiam et fidei puritatem permane in unitate Ecclesiæ. Vel, Inhabita terram, id est, posside et subjectum habe proprium corpus, ne caro dominetur animæ, et sensualitas rationi. Vel, Inhabita terram, id est, per desiderium et spem demorare in regno cœlorum, quod est terra viventium. Et hoc utroque modo intelligi potest quod ait Salvator : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.15 Et pasceris in divitiis ejus : id est, anima tua aletur et impinguabitur gratiis Christi, consolationibus Spiritus Sancti, sacramentis Ecclesiæ, et præsertim pretiosissimo corpore et sacratissimo sanguine Filii Dei. Hæ sunt divitiæ sanctæ matris Ecclesiæ, de quibus scriptum est : Quid bonum Domini, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ?16
(4) Delectare in Domino : id est, prompto et hilari animo famulare ei, atque in consideratione ac delectatione bonitatis divinæ beneficiorumque ejus exsulta : quemadmodum apud Tobiam legitur, Ego autem et anima mea in Deo lætabimur.17 Non ergo lætemur in rebus sensibilibus et caducis, neque in aliqua creatura, nisi in quantum per ea manuducimur et adjuvamur in via perveniendi ad Deum. Si hoc egeris, experieris quod sequitur : et dabit tibi petitiones cordis tui, id est, orationes tuas exaudiet. Oratio autem est non quarumlibet rerum, sed decentium a Deo petitio, secundum Damascenum, scilicet ut spiritualia bona propter se ipsa petantur, et corporalia in ordine ad spiritualia, nec magis quam ad spiritualia sunt necessaria, sicut ait Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli. (5) Revela Domino, qui omnia novit, viam tuam : id est, cor tuum fiducialiter coram eo effunde, peccata tua accusa, indigentias tuas expone, de imperfectionibus tuis conquerere, et totam vitam tuam coram Deo, sicut coram fidelissimo amico, recole et pertracta ; et spera in eo : id est, sic faciendo, confide certissime quod quidquid desideras, impetrabis, dummodo constanter quæsieris. Ideo subdit : et ipse faciet quod tu cupis, videlicet vitia indulgendo, gratiam conferendo, consolationem præstando.
De Fide orth. lib. III, 24.
I Tim. VI, 8, 9.
D (6) Et educet quasi lumen justitiam tuam : id est, vitam tuam aliis manifestabit ad ædificationem ipsorum, ita ut impleatur in te quod scriptum est : Luceat lux vestra coram hominibus;18 et iterum :19 Non potest civitas abscondi supra montem posita; et judicium tuum tanquam meridiem: id est, Dominus prædicto modo educet judicium tuæ discretionis, quo te ipsum judicas et Christo obsequi eligis, tanquam meridiem, id est, sicut clarum lumen. Dum enim divina ordinatione contingit, ut homo justus et humilis, qui semper latere ac sperni desiderat ab omnibus, justus esse cognoscatur, honoretur et aliorum rector efficiatur, tunc utique Dominus educit judicium ejus tanquam meridiem. Educit enim illud de occulto ad publicum, secundum quod Christus in Evangelio mystice loquitur: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio; sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.20 Lucerna est homo justus, quemadmodum de Joanne Christus testatur: Ille erat lucerna ardens et lucens.21 Hanc lucernam Christus divino amore accendit, et lumine gratiæ suæ illuminat, non ut sub modio occultetur, sed ut aliis luceat vita, fama, seu documento; et dum homo talis in veritate et judicio constans permanserit, tunc Dominus educit judicium ejus tanquam meridiem, ponens eum super candelabrum, id est in sede prælationis, vel in alta opinione aliorum: sic ut impleatur in eo quod per Isaiam dictum est, Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.22
Subditus esto Domino, id est, serva mandata, et ora eum: quoniam illorum oratio placet Deo, quorum vita consonat preci, quemadmodum in Ecclesiastico asseritur: Oratio humiliantis se, penetrat nubes.23
(7) Noli æmulari, id est invidia torqueri, vel imitari quod vides, in eo qui prosperatur in via sua, non in via Dei, videlicet cui temporaliter bene succedit, utpote in homine faciente injustitias, qui sequitur et implet propriam voluntatem, non legem divinam. (8) Desine ab ira per vitium, non ab ira per zelum, quæ cooperatur justitiæ: de qua superius dictum est,
Irascimini, et nolite peccare.24 Itaque, Desine ab ira, id est, cessa ab appetitu vindictæ, et ignosce proximo tuo, et errantibus fraterne condole; et derelinque furorem, id est inflammatam iracundiam, rationis judicium penitus perturbantem. Noli æmulari, id est imitari seu affici, ut maligneris, id est, ut malus efficiaris, et nequiter agas in te et in proximum tuum. (9) Quoniam qui malignantur, id est, qui maligna operantur et aliis nocent, exterminabuntur a grege ovium Christi, et a regno cœlorum: quemadmodum scriptum est, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sustinentes autem Dominum, id est, qui in adversis eum longanimiter fiducialiterque exspectant, ipsi hereditabunt terram, id est, hereditate possidebunt regnum cœlorum, et etiam corpus proprium in resurrectione sanctorum, quando implebitur illud Apostoli:2526 Christus reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Tunc namque anima habebit corpus sibi unitum unione perpetua, gloriosa atque beata: ideo tunc veraciter hereditabit terram, id est proprium corpus.
(10) Et adhuc pusillum, id est, modicum præstolare, et parum patienter exspecta, et non erit peccator, id est, non subsistet in vita præsenti. Jam enim dictum est, quod malignantes tanquam fœnum velociter arescent. Et quæres locum ejus, et non invenies. Locus enim proprius, de quo hic loquitur, et locatum, sunt simul, secundum Philosophum: quoniam locus est ultima superficies corporis continentis. Subtracto ergo locato, locus ejus non manet. Itaque, Quæres locum ejus, et non invenies, id est, si quæres, non reperies. Vel, Quæres locum ejus, id est, usum quem habet in rerum natura: qui usus est, ut innocentem exercitet. Sic ergo peccator et locus ejus ac opus cito deficiunt. Propter quod scriptum est:27 Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Velut somnium avolans non invenietur; transiet quasi visio nocturna. Unde et impii
Sap. v, 8, 9, 13. deprehensi in pœnis, dicunt: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens; sic et nos nati, continuo desivimus esse, et in malignitate nostra consumpti sumus.
11 (11) Mansueti autem, id est homines qui iræ impetum vincere didicerunt, hereditabunt terram: sicut jam dictum atque expositum est de sustinentibus Dominum; et delectabuntur in multitudine pacis, id est, pace Christi, quæ omnem sensum exsuperat, copiose fruentur, nunc quidem interdum per gratiam, in futuro autem indesinenter per gloriam. Maxime enim mansueti cordis pacem jam habent, et in se ipsis suaves sunt, quoniam dictum est, quod pax est tranquillitas ordinis. Hanc vero tranquillitatem nil impedit, nisi turbatio. Ira autem et vitia quæ ex ea nascuntur, maxime generant turbationem in animo, et faciunt hominem irrationalibus similem, sicut Ecclesiastes dicit: Ira in sinu
Eccle. vn, 10. stulti requiescit. Propterea mansueti seu mites, quoniam iram superaverunt, ampliorem, dulciorem ac stabiliorem pacem sortiuntur. Et est mansuetudo, magna atque amabilis virtus, redditque hominem non solum Deo, sed cunctis quoque hominibus diligibilem, quemadmodum ait Scriptura: Fili, in mansuetudine opera tua
Eccl. iii, 19. perfice, et super hominum gloriam diligeris. Dionysius quoque in epistola ad Demophilum monachum, mansuetudinem vehementer commendat, affirmans Moysen et Joseph ac David, aliosque nonnullos, idcirco maximam gratiam apud Dominum invenisse, quoniam mansueti erant. Si ergo desideramus perfrui pace Christi, audiamus et impleamus exhortationem, imo præceptum ejus quo ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Unde in Vitis Patrum scriptum est, quod iracundus quamvis mortuos suscitet, Deo tamen non placet. Et iterum: Sicut fumus expellit hospitem, sic ira expellit a corde Spiritum Sanctum.
A (12) Observabit peccator justum, id est, opera ejus explorabit intentione nocendi, et stridebit super eum dentibus suis, ex crudelitate animi et furore. (15) Dominus autem irridebit eum, id est, confusione dignum ostendet: sicut in psalmo secundo habetur, Qui habitat in cœlis, irridebit eos: quod illic plenius pertractatum est. Quoniam prospicit quod veniet dies ejus: id est, ipse Dominus novit diem futuræ ultionis atque judicii, in quo peccatori reddet quod meruit: in quo die implebitur quod ipse apud Isaiam testatur, Heu! ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
(14) Gladium evaginaverunt peccatores. Est quidam gladius linguæ, de quo inferius dicitur: Lingua eorum gladius acutus. Hunc gladium evaginare, est verba comminatoria, pungitiva, fallacia, contumeliosa proferre. Alius quoque est gladius, de quo Christus Petro dixit: Converte gladium tuum in vaginam. Hunc gladium evaginare, est armis alium impetere. Et utrumque gladium evaginaverunt peccatores. Intenderunt arcum suum, id est insidias vel arcum materialem, ut decipiant pauperem, id est humilem et in temporalibus indigentem, et inopem, id est aliorum auxilium non habentem, ut trucident rectos corde, id est, ut justos corporaliter vel spiritualiter occidant. Gladio oris atque insidiis volunt decipere, gladio manus et arcu corporali volunt occidere. (15) Gladius eorum intret, id est intrabit, in corda ipsorum: omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit. Non quod gladius materialis ingredi possit mentem seu animam, vel quod omnes qui gladium accipiunt, gladio pereant, sicut nec latro cum Christo suspensus, nec Petrus; sed ideo dicitur in corda evaginantium intrare, eosque interimere, quoniam malitia eorum primo nocet eis, et animas eorum spiritualiter occidit, quam noceat aliis. Unde quod ait Salvator, Qui acceperit gladium, gladio peribit, aliud nihil est, nisi quod uniuscujusque malignitas in proprium caput redundat, et am-
Ps. ii, 4.
Is. i, 24.
Ps. lvi, 5.
Matth. xxvi, 52; Johann. xviii, 11.
Matth. xxvi, 52.
Ibidem. plius nocet agenti quam patienti. Hoc modo gladius introivit in corda tyrannorum, et æternaliter eos occidit. Intravit autem in corpora martyrum, et eos in cœlestibus coronavit. Et arcus eorum confringatur, id est, insidiæ eorum frustrentur effectu optato.
(16) Melius, id est utilius, jucundius, et magis sufficiens, est modicum, id est tantum quantum necessarium est victui, justo, qui temporalia ad spiritualia ordinat, super divitias peccatorum multas, id est, quam multa bona temporalia mobilia et immobilia, avaris et impiis. Justus enim dum necessaria habet, Domino gratias agit, quiescit, contentus est, et spiritualiter proficit; peccatores vero avari non satiantur divitiis, nec omnium largitori Deo grati sunt, atque ab ipsis suis divitiis demerguntur in profundum inferni. Propterea scriptum est:28 Avaro nihil scelestius. Et rursus: Nihil est iniquius, quam amare pecuniam;29 hic enim animam suam habet venalem. Et iterum: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?30 (17) Quoniam brachia peccatorum conterentur: id est, fortitudo et robur atque divitiæ impiorum ad nihilum deducentur, ita ut ad salutem nihil eis proficiant, nec a morte æterna eruant eos; confirmat autem justos Dominus per gratiam Spiritus Sancti: sicut ait Apostolus, Optimum est gratia stabiliri cor.31
(18) Novit Dominus dies immaculatorum: id est, conversationem eorum qui sine mortali peccato sibi deserviunt, approbat, sicut ait Apostolus:32 Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus. Et hereditas eorum in æternum erit: id est, merces Sanctorum seu beatitudo quam a Deo percipient tanquam hereditarium bonum, nunquam finietur. Quum enim justi sint filii Dei, sequitur quod sint et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.33 (19) Non confundentur in tempore malo, id est in sæculo isto: de quo ait Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.34 Vel, In tempore malo, id est in diebus adversitatis et tribulationis; sed tunc sperabunt in Domino, et ipse proteget eos, ita ut in adversis lætentur, quemadmodum monet Jacobus in sua Canonica: Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis.35 Et in diebus famis saturabuntur. Duplex est fames. Una est corporis, quo cibus et potus appetuntur: et in hac fame, seu tempore caristiæ, saturabuntur justi, quoniam Dominus eis de necessariis providebit, quemadmodum Christus in Evangelio repromittit. Alia est fames mentis, de qua Dominus dicit per Amos prophetam:36 Ecce ego mittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei. Et in hujus famis diebus saturabuntur justi a Deo spirituali pinguedine, atque multiplici gratia Spiritus Sancti, sicut prædictum est:3738 Inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono. Et in Evangelio Christus: Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.39 Quia peccatores peribunt: id est, signum ejus quod dictum est, scilicet quod justi non confundentur in tempore malo, etc., est, quod peccatores peribunt, id est, propter suam ingratitudinem confundentur, præsertim dum audient: Ite, maledicti, in ignem æternum.40
(20) Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: id est, dum rebelles et impii in præsenti vita honorem, famam et dignitatem, aut dominationem adepti fuerint; deficientes quemadmodum fumus deficient, id est, tam repente marcescere incipient, et incessanter deficient, quemadmodum deficit fumus, qui est evaporatio velociter transiens. Hoc est quod ait alia Scriptura: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.41
(21) Mutuabitur peccator, id est, multa talenta a Domino recipiet, scilicet dona naturalia atque gratuita: et quidquid est et habet, a Deo per modum talenti recepit, ut tempore debito rationem de omnibus reddat, et interim illis bene utatur ad gloriam Dei propriamque salutem: quemadmodum Christus in Evangelio jubet, Negotiamini dum venio; et non solvet, id est, Deo gratus non erit, nec rationem dare valebit, quoniam donis Dei abutitur. Justus autem miseretur et tribuet: id est, ex animo indigentibus condolet, eisque pro posse succurrit, prout Salvator noster hortatur: Omni petenti te tribue. Viscera vero impiorum crudelia. Et tu ergo, o frater, deiformem proprietatem assume, quatenus sicut Deo proprium est misereri, et sicut ipse dat omnibus affluenter, ita et tu omni indigenti compatiaris, et pro possibilitate tua adjutorium præbeas. Hinc namque scriptum est: Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum habueris, abundanter tribue; si vero paucum, modicum libenter impertire. Hæc autem omnia agit justus ad laudem et gloriam Dei. (22) Quia benedicentes ei, id est, qui ore et opere Domino gratias agunt et laudes offerunt, hereditabunt terram: sicut nunc sæpe expositum est; maledicentes autem ei, videlicet infideles, obstinati, blasphemi, disperibunt: quoniam æternaliter damnabuntur, quemadmodum in Apocalypsi inducitur: Timidis et incredulis et exsecratis et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.
(23) Apud Dominum, id est coram Domino, et in conspectu ac beneplacito ejus, gressus hominis rationabiliter conversantis, id est vita seu actio justi, dirigentur: quoniam ratio hominis, illuminata fide et gratia Spiritus Sancti, dirigit opera sua secundum divinæ legis tenorem, seu juxta præcepta atque consilia Christi. Hoc modo gressus suos direxerunt Elias et Eliseus, qui loquuntur: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Unde et Abrahæ Domi nus dixit: Ambula coram me, et esto perfectus. Et viam ejus, id est operationem justi, volet, id est, approbabit præmiabitque Dominus, quemadmodum ait Abrahæ
Luc. xix, 13.
Ibid. vi, 30. Prov. xii, 10.
Jacob. i, 5.
Tob. iv, 8, 9.
22
Apoc. xxi, 8.
23
III Reg. xvn, 1; IV Reg. v, 16. Gen. xvn, 1.
A Deus: Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (24) Quum ceciderit, non collidetur: id est, quum justus ex humana fragilitate peccaverit, et gratiam Dei amiserit, non collidetur, id est, non penitus peribit in anima, nec perseverabit in malo; quia Dominus supponit manum suam, id est, per misericordiam suam sustentat et erigit eum, præbens ei aliquam occasionem per quam se aptat ad gratiam: quo facto, Dominus gratiam ei infundit, quemadmodum patet in Petro et David.
(25) Junior fui, quam nunc sum, etenim senui, sicut jam patet in me; et non vidi justum derelictum a Deo finaliter: quod de justo prædestinato intelligendum est; nec semen ejus quærens panem. Hoc litteraliter de filiis carnis et pane ventris exponi non potest: quoniam, sicut in Genesi legitur, filii Jacob bis descenderunt in Ægyptum ut emerent escas, ne morerentur. Et Apostolus inter alia sua incommoda annumerat famem et sitim. Quid ergo per semen, nisi imitatores justi intelligunt? qui spiritualiter generantur ab ipso, sequendo doctrinam, vitam et mores ipsius, prout dicit Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Hoc ergo semen non quærit panem, id est gratiam atque justitiam Dei, tanquam aliud extra se, et tanquam careant pane isto, quum dictum sit, Nihil deest timentibus eum; quærunt tamen ut magis abundant. Vel sic: Nec semen ejus quærens panem, id est, non vidi opera justi privari mercede. (26) Tota die, id est omni hora convenienti ac debita, justus miseretur et commodat, id est, compatitur et succurrit proximis suis; et semen illius in benedictione erit, id est, opera ejus benedicta erunt a Deo. Imitatores quoque ipsius benedicentur a Deo, in præsenti per gratiam et profectum, in futuro autem per gloriam et quietem, secundum quod scriptum est: Benedictio Domini super caput justi; ideo dedit illi hereditatem.
(27) Declina a malo, id est, a peccatis recede per pœnitentiam, et fac bonum, id
Gen. xv, 1.
24
25
Ibid. xlii, 2, 3; xliii, 2, 15.
II Cor. xi, 27.
Galat. iv, 19.
Ps. xxxiii, 10.
26
Prov. x, 6; Eccl. xliiv, 26.
27
Matth. 11, 10; VII, 19.
28
Eccle. 11, 3.
29
Apoc. 11, 10.
Ibid. 11, 21.
30
II Cor. 11, 18.
Tit. 1, 16. est, operare virtutes. Non enim sufficit a malo recedere, sed oportet etiam facere bona : quoniam omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Et inhabita in sæculum sæculi, id est, usque in finem persevera in fide et unitate ac obedientia sanctæ matris Ecclesiæ. (28) Quia Dominus amat judicium discretionis, quo quilibet discernit et judicat semetipsum, et non derelinquet sanctos suos, id est electos; in æternum conservabuntur in amore et gratia Dei. Nam hic temporaliter conservantur, donec vitam in bono finiant, ac per hoc confirmentur in bono : quoniam qui in gratia moritur, statim in bono confirmatur; et in tali statu anima æternaliter manet, in quali a corpore suo discessit, quemadmodum Salomon ait : Ubicumque ceciderit lignum, ibi erit. (29) Injusti punientur, in præsenti, remorsu conscientiæ et privatione caritatis ac gratiæ; in futuro autem, igne æterno; et semen impiorum peribit, id est, opera eorum ac sectatores vitæ ipsorum æternaliter damnabuntur. (30) Justi autem, qui perseverant in bono, hereditabunt terram viventium, sicut in Apocalypsi Dominus ait : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ; et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam, id est, sine fine manebunt in regno cœlorum, secundum quod Salvator iterum promittit : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. (31) Os justi, id est intellectus ejus, quo interius verbum profertur, meditabitur sapientiam, id est, divinorum contemplationem cum saporosa affectus dulcedine ruminabit, speculando cœlestia, sicut ait Apostolus : Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Vel sic : Os corporale justi meditabitur, id est, ex interiori meditatione loquetur. Vel, Meditabitur, non cogitando, sed agendo : sicut de quibusdam ab Apostolo scriptum est, Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et lingua ejus loquetur judicium, id est discretionem seu distinctionem inter verum et falsum, bonum et malum : docens et affirmans bona esse, quæ Deo placent ; mala autem, quæ displicent ei. Hoc est quod Salomon ait : Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur iniquum. (32) Lex Dei ejus in corde ipsius, id est, lex divina est in memoria justi ut impleat eam, sicut prædictum est : Et in lege ipsius meditabitur die ac nocte; et non supplantabuntur gressus ejus, id est, operationes justi non subvertentur, nec præmio privabuntur : imo si forte ad tempus erraverit justus electus, et opera ejus bona mortificata fuerint per peccatum, Dominus cito convertet eum ad se, et gratiam reddet; sicque opera dudum mortificata viva fient, et non supplantabuntur nec conculcabuntur, neque finaliter exstinguentur per aliquem.
(33) Considerat peccator justum, non ut imitetur, sed ut adversetur. Ideo subdit, et quærit mortificare eum, vel corpus occidendo, vel animam ad peccandum alliciendo, vel variis tribulationibus ipsum justum afficiendo, ita ut nonnunquam tædeat eum vitæ suæ, quemadmodum ait Apostolus : Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere. (34) Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, id est, non permittet justum finaliter opprimi violenta potestate iniqui, quamvis ad tempus sinat eum affligi. Nam post hanc vitam temporalem, æternaliter eum eripiet ab omni angustia. Nec in præsenti vita derelinquit eum penitus in manibus impii : quoniam licet impius possit corpus ejus violenter vexare, non tamen potest animam ejus ad vitia cogere, vel a via justitiæ flectere, sicut ait de Sanctis Gregorius : Occidi possunt, et flecti nequeunt; idcirco sunt judicante robustiores, et occidente fortiores. Nec damnabit eum quum judicabitur illi : id est, in die quo Dominus proferet judicium remunerationis, illi, scilicet justo ad gloriam ejus; vel, illi, id est peccatori ad pœnam : tunc non damnabit justum, sed salvabit eum. Justis enim
Prov. VIII, 7.
Ps. 1, 2.
II Cor. 1, 8.
Matth. xxv, 34. in die judicii dicturus est Christus : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Gen. xviii, 23, 25. Unde et Abraham ait ad Dominum : Numquid perdes justum cum impio ? Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram.
34 Quoniam ergo ita est, (55) Exspecta Dominum, et custodi viam ejus. Hoc est quod circa principium psalmi istius dictum atque expositum est, Spera in Domino, et fac bonitatem. Nil enim aliud est Deum exspectare, quam in ipso sperare, quoniam spes est exspectatio futuræ felicitatis. Et Luc. xviii, 14. exaltabit te Deus, qui humiles exaltat, ut hereditate capias terram, id est, in æternum possideas regnum cœlorum ; quum perierint peccatores, videbis : quoniam in præsenti vita videbis eos arescere, et in extremo judicio adspicies eos in infernum humo opertos descendere.
35 (56) Vidi impium superexaltatum, id est ultra mensuram sublimatum dignitate, honore, potestate, gloria atque divitiis, et elevatum in istis sicut cedros Libani, id est, tam eminenter alios excellere in temporalibus, prosperitatis candore et sublimitate, quantum cedri Libani, id est arbores crescentes in monte qui Libanus appellatur, alias arbores excellunt in decore ac situ. Libanus enim candidatio interpretatur. Propterea impii qui temporaliter prosperantur ac florent, cedris Libani comparantur ; quoniam sicut cedri tales a vento impelluntur ac dejiciuntur, sic impii omni flatu vanitatis et impetu passionum circumferuntur atque labuntur. (57) Et transivi, id est, vitam protraxi, animo Sap. II, 5. omnia perlustravi, a terrenis ad cœlestia mentem erexi, et ecce non erat, id est, impius jam defecit : quia non diu durat gloria ejus, quemadmodum Sapiens in persona impiorum dicit : Umbræ transitus est tempus nostrum. Et quæsivi eum, id est, inquisivi ubinam esset ; vel, Quæsivi eum, id est, conditionem et proprietatem ejus scrutatus sum, apud me considerando quanta esset vanitas ejus ; et non est inventus locus ejus. Hoc est quod paulo ante asseruit, Quæres locum ejus, et non invenies : quod illic expositum est. Et hoc est quod Sapiens commemorat : Spes impii est tanquam lanugo, quæ a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, et tanquam memoria hospitis unius diei.42
Sap. v, 15.
37
(58) Custodi innocentiam, id est, ab omni malo declina, et vide æquitatem, id est, considera, et considerando operare justitiam. Hoc est quod in Actibus Apostolorum scriptum est, quia docebat eos Paulus de continentia et justitia. Quoniam sunt Act. xxiv, 25. reliquiæ homini pacifico : id est, magna bona restant, et in cœlis parata sunt amantibus seu facientibus pacem vel in proprio corde, vel inter alios, quemadmodum Christus testatur : Beati pacifici, quoniam Matth. v, 9. filii Dei vocabuntur. Vel sic : Quoniam sunt reliquiæ homini pacifico, id est, innocentia et æquitas appropriantur, debentur, ac conservantur pacificis, qui omnia transitoria spernunt, quatenus in vera pace Deo adhæreant. Dum enim omnia exteriora atque caduca amittunt, tunc innocentia et æquitas remanent eis. Quum enim pacem integro corde desiderent, nulli nocumentum inferunt, nec alicujus bona apud se retinent ; sed paci servandæ totaliter vacant. Innocentia quippe disponit ad pacem ; justitia vero eam custodit, quoniam tollit obstacula pacis. Propterea in Isaia scriptum est : Erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum ; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Verumtamen directe ac proprie pax est caritatis effectus, quoniam caritas parit concordiam : propter quod infra habetur, Pax multa diligentibus legem tuam. Dicitur tamen pax opus justitiæ, in quantum justitia aufert impedimenta pacis.
Act. xxiv, 25.
Matth. v, 9.
Is. xxxii, 17, 18.
Ps. cxviii, 165.
38
(59) Injusti autem disperibunt : quoniam æternaliter miseri erunt. Hinc enim in libro Job scribitur : Recordare, obsecro te, Job IV, 7-9. quis unquam innocens periit ? Quin potius vidi iniquos Domino flante perisse. Simul reliquiæ impiorum interibunt : id
Job IV, 7-9.
36 est, semen eorum, opera eorum, imitatores eorum, gloria atque memoria ipsorum, a Domino reprobabuntur, a sanctis derelinquentur, et ab omni beato esse deficient, sicut scriptum est : Sicut consumitur nubes et pertransit ; sic qui descendit ad inferos, non ascendet.43 Et hoc est quod in sequentibus dicitur, Quoniam quum interierit, non sumet omnia. A quam de habitu spei : quoniam spes secundum se, est habitus infusus, non adeptus, neque causatus propriis meritis. Sed quoniam nullus scit sine speciali revelatione, an sit dignus amore, quomodo potest homo habere certam exspectationem felicitatis futuræ?44 Sciendum ergo, quod spes principalius innititur misericordiæ Dei, quam propriis meritis. Certitudo igitur convenit spei, quantum ad hoc quod divinæ misericordiæ innititur.45 Certum est enim, quod defectus salutis non erit ex
(40) Salus autem justorum a Domino: id est, quidquid perfectionis et gratiæ habent in mente et corpore, a Deo profluxit et datum est. Quid enim habes quod non accepisti? Et protector eorum, id est justorum, est Dominus in tempore tribulationis, tentationis, infirmitatis ac mortis. (41) Et adjuvabit eos Dominus, confortando naturalem virtutem auxilio gratiæ, et liberabit eos a vinculis vitiorum;46 et eruet eos a peccatoribus, id est a tentationibus atque molestiis hominum impiorum ac dæmonum, et salvabit eos in regno cœlorum, post hujus sæculi cursum atque exsilium. Sed quibus meritis? subdit : quia speraverunt in eo, id est, omne bonum ab ejus misericordia exspectaverunt, nil propriis viribus adscripserunt, sed tota mente in Deo confisi sunt, facientes nihilo minus quod in se fuit : quia spes vera, salubris et perfecta, est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex misericordia Dei et propriis meritis nascens : idcirco actus spei formatæ, ex caritate procedit. Hæc quoque definitio potius datur de actu, parte misericordiæ Dei. Non autem convenit certitudo spei ex parte propriorum meritorum, nisi forte quis sciret se confirmatum in gratia, sicut erant Apostoli post adventum Paracleti. Itaque, Dominus salvabit justos, quia speraverunt in eo, quemadmodum ipsemet apud Jeremiam testatur : Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.47
Ecce quam moralis et consolatorius est psalmus iste : quem decet nos diligenter advertere, ut discamus cuncta transitoria parvi pendere, et sola cœlestia semper mansura ferventer optare.
PRECATIO.
Concede, quæsumus, misericors Deus, ut in te sperantes, bonitatem jugiter faciamus : in qua consummati, habitationem terræ viventium obtineamus; in qua, tua gratia largiente, æternis divitiis pascamur.
Footnotes
-
Rom. x, 2. ↩
-
Jer. xii, 1. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
II Cor. xi, 2. ↩
-
I Cor. xii, 31. ↩
-
III Reg. xix, 10. ↩
-
Ps. lxviii, 10. ↩
-
I Reg. xviii, 20. ↩
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
I Mach. II, 62, 63. ↩
-
3 Prov. III, 5. ↩
-
Eccle. IX, 10. ↩
-
Josue XXIV, 14. ↩
-
Matth. V, 4. ↩
-
Zach. IX, 17. ↩
-
Tob. XIII, 9. ↩
-
Matth. V, 16. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Matth. v, 15. ↩
-
Joann. v, 35. ↩
-
Is. LXI, 9. ↩
-
Eccli. XXXV, 21. ↩
-
Ps. IV, 5. ↩
-
Philipp. III, 21. ↩
-
Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩
-
Job XX, 5, ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Is. v, 8. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
II Tim. II, 19. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Ephes. v, 16. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Matth. VI, 31-33. ↩
-
Ps. XXXVII, 11. ↩
-
Amos VIII, 11. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Jacob. IV, 15. ↩
-
vers. 10. ↩
-
Job vii, 9. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Ps. XLVIII, 18. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Jer. xxxix, 18. ↩
Chapter 77 of 244