Skip to the text

Articulus 76

EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI SEPTIMI : DOMINE, NE IN FURORE.

PORRO titulus psalmi istius est: Psalmus David, in rememoratione sabbati. Sabbatum requiem æternitatis significat : quam peccando amittimus, atque peccata commissa pœnitentialiter recolendo recuperamus. Est igitur tituli sensus : Psalmus David, id est, psalmus iste adscribitur David tanquam auctori, et hic in persona pœnitentis loquenti ; in rememoratione sabbati, id est pro commemoratione et indulgentia peccatorum: quæ commemoratio assumitur desiderio veniendi ad requiem Beatorum, et ad eam finaliter ordinatur.

LOQUENS ergo propheta David in persona cujuslibet magni peccatoris cordialiter pœnitentis, ait: (1) Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. Versus iste in exordio sexti psalmi diligenter expositus est: ideo lectorem illuc remitto. (2) Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: id est, idcirco precor non argui in furore tuo, quonniam sagittæ tuæ, id est vindictæ seu pœnæ quas pro peccatis infers, infixæ sunt mihi, id est, profunde penetrant me. Quemadmodum enim originalis justitia, erat quoddam retinaculum animæ, quo caro spiritui, sensitiva pars rationi, et ratio Deo in omnibus subdita fuit: sic pœnæ pro hujus justitiæ amissione inflictæ, totum occupant hominem: quoniam corpus infirmitatibus necessitatique mortis subjacet; sensitiva pars animæ, inordinatissimis passionibus et concupiscentiis vitiosis impletur; intellectiva quoque portio animæ, ignorantia, instabilitate et malitia vulneratur. Nam ignorantia est in ratione, instabilitas in memoria, malitia vero in voluntate. Omnia autem hæc mala, sunt sagittæ humano generi inflictæ propter originale peccatum: et istud est grave jugum, quod (teste Scriptura) inductum est super omnes filios Adæ, a die nativitatis eorum, usque in diem mortis ipsorum. Sunt autem et aliæ sagittæ, quæ pro actualibus peccatis singulis infliguntur, sicut comminatio Dei, timor judicii, remorsus conscientiæ, dolor de culpis præteritis, adversitates, diffortunia, suspensio consolationis et gratiæ Dei, ac alia multa præsentis vitæ flagella. De quibus sanctus Job ait: Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Et Ecclesiastes: Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente quiescit.12 Et denuo: Peccatori, inquit, dedit Deus afflictionem et curam superfluam.34 Et confirmasti, o Domine, super me manum tuam, id est, prædictas sagittas ac pœnas fortiter imprimis mihi, et continuas eas in me usque ad mortem: ut patet de pœnalitatibus corporis, sicut sunt fames, sitis, et cetera inevitabilia mala.

(5) Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: id est, non est in corpore meo sanitas stabilis, integra et perfecta, propter animadversionem seu adspectum tuæ justitiæ, quæ peccata mea considerat, atque prædictis sagittis ea ulciscitur, implens carnem morbis ac aliis pœnis diversis. Hæc autem tormenta debemus patienter sufferre, quatenus vitia nostra purgentur, quemadmodum in Michæa habetur: Iram Domini portabo, quia peccavi ei, donec judicet causam meam. Et Jeremias ait: Dixi, Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. Non est pax ossibus meis: id est, prædictæ vindictæ divinæ justitiæ, usque ad interiora carnis meæ pertingunt, et ejus ossa perturbant atque affligunt: nam carnes et ossa morbis et pœnis torquentur, sicque totum corpus pœnis afficitur; a facie peccatorum meorum, id est propter peccata quæ me conterunt, et de quibus mihi conscius sum. — Vel sic: Non est sanitas in carne mea: id est, ego carnem meam in pœnitentiali labore ita afflixi a facie iræ tuæ, id est propter considerationem tuæ justitiæ, quam pensavi mihi terribiliter imminere, quod non est in ea sanitas derelicta;5 sed asbtinentiis, orationibus, disciplinis, seu ictibus atque vigiliis attenuata, exhaustaque est.6 Non est pax ossibus meis: id est, ossa quoque corporis mei pelle et carne quasi nudata sunt, propter laborem quem assumpsi a facie peccatorum meorum, id est ex consideratione offensionum mearum in te. Et merito tam dure afflixi me:

(4) Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: id est, vitia et concupiscentiæ meæ excæcaverunt, vicerunt et oppresserunt lumen rationis meæ, et captivus ductus sum in legem peccati:

Mich. VII, 9.

Jer. X, 19. sicut et Daniel dicit, Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.78 Quocontra Paulus ait: Noli vinci a malo; et iterum: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato.9 Et sicut onus grave gravatæ sunt super me: id est, per consuetudinem malam et negligentiam seu obstinationem, multæ et magnæ factæ sunt iniquitates meæ, et tam graviter trahunt affectum meum ad inferiora ac vilia appetenda, sicut pondus trahit corpus leve, ne ascendat.10 Peccata ergo nostra a cœlestium nos contemplatione impediunt, rationis judicium opprimunt, ad alia quoque vitia suo pondere nos inclinant, et tandem in inferis animam non pœnitentem demergunt. Propter quod Jeremias ait: Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.

(5) Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ: id est, reliquiæ seu sanationes culparum mearum redactæ sunt ad pristinum languorem peccati, quoniam vitia per pœnitentiam mihi indulta reiteravi, et priorem animæ morbum incurri. Putrefactio autem ad corruptionem disponit; et cogitatio seu consensus, ad opus. Dum ergo in peccata præterita iterum consentimus, cicatrices animæ nostræ putrefiunt; dum vero ad opus procedimus, tunc penitus corrumpuntur. A facie insipientiæ meæ: id est, recidivatio ista peccati contigit mihi ex insipientia mea, videlicet quoniam non pensavi quam periculosum, mortiferum atque ingratum est, addere malum malo, et iterum vinculis pristinis irretiri: quemadmodum scriptum est in Ecclesiastico, Peccator adjiciet ad peccandum.11 Quocontra in eodem libro scriptum est: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, Miseratio Domini magna est. Nam secundum multitudinem misericordiæ ejus, sic et multitudo iræ illius.

(6) Miser factus sum, id est, peccando gratiam perdidi, et omnibus spiritualibus bonis privatus sum, atque evangelicas octo beatitudines amisi, et curvatus sum, id est, a rectitudine justitiæ obliquatus sum, et viam veritatis reliqui, usque in finem, id est usque ad consensum mortalis pecati, quod est mors animæ et finis spiritualis vitæ præhabitæ. Vel sic: Miser factus sum, id est, me ipsum miserum esse cognovi, et humiliavi spiritum meum, qui se in malis putavit beatum;12 et curvatus sum usque in finem, id est, jugo Dei supposui humerum meum, et cœpi portare onus Christi et crucem ipsius usque in finem, id est perseveranter, vel ad hoc, quod Deum, qui est omnium ultimus finis, acquiram. Ista curvitas bona est. Nam de ea scriptum est:13 Anima quæ incedit curva, dat tibi gloriam Domino. Tota die contristatus ingrediebar, id est, propter peccata mea indesinenter tristabar bona tristitia. De qua ait Apostolus: Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam stabilem operatur in salutem.14 Et Ecclesiastes: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.15 Dolor autem de peccatis, in principio debet esse magis frequens et quasi continuus; sed in processu, dum pœnitens ad altiora profecerit, non oportet ut sit tam frequens atque continuus: imo tunc debet se talis in actibus divinæ caritatis et sublimioribus exercitiis occupare, contemplando bonitatem divinam et beneficia ac promissa ipsius. Vicissim vero, et maxime in principio sui actus, debet se ipsum humiliare, et peccata sua recolere, ac per hoc humillime ad Deum accedere. Ideo ait Scriptura: Justus in principio accusator est sui.

(7) Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus:16 id est, ego in cujus lumbis viget motus luxuriæ, carnali voluptate pollutus sum, et delectationibus luxuriosis seductus. Dicuntur autem delectationes et actus luxuriæ, illusiones, quoniam intellectum maxime obruunt, hominemque omnino decipiunt. Istud autem, de gratia Dei, non convenit omnibus. Non enim competit eis, qui corde et corpore virgines sunt: sed David, qui cum uxore Uriæ tantum peccavit;1718 Salomoni quoque, de quo legitur, Inclinasti femora tua mulieribus, et dedisti maculam in gloriam tuam.19 Cui ergo istud non convenit, non vane glorietur nec intumescat, sed gratias Domino agat, et tanto ardentius, quanto donum hoc majus est.20 Et non est sanitas in carne mea : nam, ut ait Apostolus, Qui fornicatur, peccat in corpus suum.21

(8) Afflictus sum pro peccatis meis castigatione divina et pœnitentia salutari; et humiliatus sum nimis : id est, afflictiones has pro peccatis meis illatas, humillime toleravi, imo irrationalibus creaturis viliorem me reputavi. Rugiebam a gemitu cordis mei : id est, ex magnitudine interioris tristitiæ de peccatis, in exteriorem singultum et gemitum magnum prorupi : quemadmodum Job dicit :22 Antequam comedam, suspiro; et quasi inundantis aquæ, sic rugitus meus. Ex his autem docemur, qualis esse debeat pœnitentia vera, videlicet ut cordialissime compungamur, atque totaliter ingemiscamus, flagellemur, et humiliemur. (9) Domine, ante te omne desiderium meum : id est, o Domine, tu vides cor famuli tui, et omnem ejus affectum cognoscis, et cernis quia nil aliud quæro, nisi te; et gemitus meus a te non est absconditus : id est, tu conspicis quod non sæculariter tristor, nec propter temporalia gemo, sed quia offendi te.

(10) Cor meum conturbatum est : id est, ratio mea vitiis deordinata est, et veram tranquillitatem amisit. Vel, Cor meum conturbatum est, conturbatione salubri et bona, videlicet ad pœnitentiam, ad fletum, ad timorem futuri judicii, et ad quamdam admirationem ingratitudinis meæ, ita quod considerando me ipsum displicui mihi, et propter magnitudinem perversitatis meæ obstupui. Dereliquit me virtus mea : id est, naturalis potestas mea fuit mihi insufficiens ad salutem. Vel, Dereliquit me virtus mea, id est, spiritualem profectum, quem fui adeptus, peccando amisi. Dereliquit me etiam et lumen oculorum meorum, id est, gratia habitualis et actualis illuminatio Spiritus Sancti, recessit a me quando peccavi; et ipsum non est mecum, id est, lumen gratiæ non est in me, quamdiu in peccatis permaneo. — Vel sic : Dereliquit me virtus mea, id est, pro peccatis meis condignam pœnitentiam facere non potui; et lumen oculorum meorum, id est, gravitatem peccatorum meorum plene comprehendere non valui propter enormitatem eorum. Quanto enim homo copiosius illuminatur a Spiritu Sancto, tanto amplius ponderat, aggravat, et abhorret scelera propria, ita ut quæ aliis parva et pene nulla apparent, ipse gravissima reputet. Et tali homini sapit hic psalmus, nec alicui alteri. Et ipsum non est mecum, id est, adhuc deficio in consideratione malitiæ meæ, nec capere possum quam miser ac miserabilis factus sum, eo præsertim quod præterita mala reiteravi. Hinc enim scriptum est : Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !23

Præterea quæ sequuntur, ad perfectionem pertinent pœnitentis, et post conversionem atque inchoatam pœnitentiam sibi conveniunt. (11) Amici mei et proximi mei, id est, qui aliquando erant fautores mei, quando videlicet consensi voluntati eorum, sæculariter conversando, et mundi delicias atque honores amando, adversum me appropinquaverunt et steterunt, id est, post conversionem meam adversati sunt mihi, et in malitia perseveraverunt contra me, eo quod vita mea dissimilis sit vitæ eorum, et ea relinquam ac reprobem quæ ipsi quærunt et approbant. Et hoc est quod Christus talibus in Evangelio ait : Trademini a parentibus et propinquis et amicis, et morte afficient ex vobis.24 (12) Et qui juxta me erant, tempore prosperitatis meæ, de longe steterunt, id est, mente aversi sunt a me, quando flagellis pœnitentiæ conteror, variisque adversitatibus patienter affligor. Istud in sancto Job evidentissime patet. Unde in Ecclesiastico habetur :25 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet262728

13 in die tribulationis. Et vim faciebant, id est, violentiam mihi intulerunt, qui quærebant animam meam, id est, qui conabantur me a Deo avertere, et rursus ad mundanam conversationem allicere; vel, qui conati sunt vitam meam exstinguere, eo quod noluerim eis acquiescere. (15) Et qui inquirebant mala, id est, qui mundum et ea quæ in mundo sunt, diligunt; vel, qui consilia deceptoria excogitaverunt; mihi locuti sunt vanitates, id est, rationes inanes et persuasiones inutiles mihi proposuerunt, quatenus ab arrepta pœnitentiæ semita me revocarent, et pristinis me vanitatibus implicarent; et dolos tota die meditabantur, id est, adulationibus, comminationibus et variis fraudibus nisi sunt fallere animam meam, videlicet ut temporalem prosperitatem atque mundanam felicitatem appeteret.

Istud autem potest pœnitens et conversus contra dæmones dicere, ab illo loco, Et vim faciebant, etc. Nam et ipsi frequenter cum violento quodam impetu tentant nos, et gaudia mundi sub magna apparentia nobis ostendunt, ut ad eorum amorem inclinent nos.

Sed jam audiamus, quid in tanta persecutione atque molestia pœnitens fecit. (14) Ego autem tanquam surdus non audiebam: id est, consensum non præbui, vel me audire dissimulavi, vel omnino non audivi, quia averti aurem meam, et abii; et sicut mutus non aperiens os suum, id est, nihil respondi, verbis contendere nolui, contumelias patienter et cum silentio toleravi, vana consilia et tentationes diaboli in tantum contempsi atque abhorrui, ut nec responsione digna ea putarem. Hanc autem sententiam sequens versus clarius pandit. (15) Et factus sum sicut homo non audiens: id est, tam æquanimiter verba malignantium passus sum, ac si mihi dicta non essent, quemadmodum surdus verbis irritari non potest quæ non audit; et non habens in ore suo redargutiones: id est, factus sum sicut homo qui arguentem redarguere nescit, qui maledicentem

14 non remaledicit, et stulto secundum suam stultitiam non respondet.29 Unde et Scriptura hortatur: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.30

Porro in his duobus versibus tangitur optimum remedium ad vincendum tentationes spiritus blasphemiæ. Dæmon enim blasphemiæ melius vinci non potest, nisi per hoc, quod homo omnino avertit se a consideratione suggestionis quam patitur, non disputans neque confabulans cum tentatione pestifera, neque contristans se ipsum propter impugnationem hujusmodi; sed ad alia fructuosa exercitium suum convertens, et spiritualibus viris tentationem suam manifeste aperiens. Hoc enim præsertim debilitat potestatem diaboli. Quidam vero propter verecundiam malam et inexperientiam talis tentationis, revelare non audent quod sustinent: quod valde periculosum consistit. Verumtamen non expedit cuicumque indifferenter tentationem talem revelare, sed erudito atque experto, qui novit consolationem protinus adhibere. Si ergo tentationem hanc sentis, dic ex corde prædictos versus, et relevamen mox senties. Dæmon namque quum sit superbus, ferre non potest, quod ita contemnitur, et ergo recedit. Nihilo minus (ut Cassianus docet) est quædam taciturnitas mala, qua aliqui interdum plus turbant et concitant fratrem et proximum suum, quam si ei aperte resisterent: talis enim taciturnitas non ex humilitate, sed ex elatione et alterius parvipensione oritur, et per duritiam cordis nutritur. Dum ergo potes proximum tuum dulci verbo sanare aut pie instruere, noli tacere; si vero respondendo magis eum inflammes quam mitiges, tace. Hinc enim scriptum est: Est tacens, non habens sensum loquendi;31 et est tacens, sciens tempus aptum.

† (16) Quoniam inter tot mala in te solo, Domine, qui mutas tristia in læta, speravi, propter te prædicta sustinendo, et remedium a te exspectando.32 Salutaris enim medicina est, in malis sperare, et non deficere. Ideo merito spei, tu exaudies me, Domine Deus meus. † Si ergo exaudiri desideras, spera in Deo; et quantum speras, tantum impetrabis: si tamen instanter et digne petieris, et in nomine Jesu, id est, ea quæ ad veram beatitudinem pertinent. Beatitudo quippe est finis noster: et ergo per se appetenda, speranda, implorandaque est; cetera vero in ordine ad eam, et nec magis nec minus quam ad beatitudinem adipiscendam proficiunt. Ecce quam fiduciale verbum est hoc, Tu exaudies me, Domine Deus meus.

17

Quid autem exaudiri desideret, subdit. (17) Quia dixi, in oratione qua allocutus sum te: Nequando supergaudeant mihi inimici mei, id est, nunquam superflue gaudeant de ruina animæ meæ, aut de victoria contra me, homines mali seu dæmones, qui meo spirituali profectui invident. Et hoc est quod Scriptura dicit: Domine pater, et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio eorum, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus.33 Et dum commoventur pedes mei, id est, dum desideria mea et opera, quibus vel ad infernum, vel ad cœlum incedo, a rectitudine deflectuntur et deviant, super me magna locuti sunt, id est, magnifice jactaverunt se, quia vicerunt me, et ea præsumptione gavisi sunt. Hoc est quod superius dixit: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.34

18

Ideo, o Domine, exaudies me, (18) Quoniam ego in flagella paratus sum, id est, virgam correptionis tuæ et pœnam pro culpa libenter sustineo; imo quidquid adversitatis mihi contigerit, pro culpis meis vel pro gratia impetranda mihi accidere puto: propterea omnia libentissime fero. Et dolor meus in conspectu meo semper: id est, tristitia quam merito pro peccatis assumere debeo, omni tempore convenienti est in consideratione animæ meæ, ita quod penso quantum mihi tristandum est, quod Deum meum tam dire offendi. Et quod ita sit, patet ex eo, (19) Quoniam iniquitatem

19 meam annuntiabo, accusando me coram te, et confessionem faciendo vicario tuo presbytero; et cogitabo pro peccato meo, id est, diligenter considerabo ut omnia peccata mea recorder, confitear, veniamque de eis obtineam. Unde in libro Job legitur: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.35 Et alibi: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur;36 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

20

(20) Inimici autem mei vivunt, non vita gratiæ, sed naturæ, et temporaliter florent; et confirmati sunt super me, id est, fortiores facti sunt me, nec possum eis naturali potentia prævalere, omnes eorum molestias, tentationes et suggestiones vincendo, sed gratiæ tuæ ope indigeo: sicut Job inducit, Ecce non est auxilium mihi in me.37 Et multiplicati sunt, qui oderunt me inique, id est, hostes mei visibiles atque invisibiles multi sunt, qui ex odio pessimo quærunt pervertere animam meam.

21

(21) Qui retribuunt mala pro bonis, id est ingrati, detrahebant mihi, male interpretando opera mea, et crimina quæ non commisi, mihi imponendo, ne alii ædificarentur per pœnitentiam meam, et sequerentur vestigia mea. Unde subjungitur, quoniam sequebar bonitatem: id est, ex eo quod recessi a malo, et secutus sum opera virtuosa, moti sunt invidia, et detrahebant mihi.

22

(22) Ne derelinquas me, Domine Deus meus, id est, ne omnino deseras me, gratiam subtrahendo; ne discesseris a me, id est, ne elonges te a me, quasi incipiendo me derelinquere, gratiam minorando; sed

23

(23) Intende in adjutorium meum, id est, considera quibus indigeo, et illa pie infunde, conserva, et perfice, Domine, Deus salutis meæ, id est Deus in cujus potestate tota est felicitas mea, et qui es objectum causaque totius beatitudinis meæ.

DENIQUE locus iste, qui ad laudem pœnitentis pertinet, de Christo convenienter exponitur, ut sit sensus: Amici mei et proximi mei, id est Judæi, qui videban-

12 tur esse amici mei, dicentes se diligere Deum et exspectare Filium ejus Christum: qui erant proximi mei, quoniam ex semine Abrahæ nati erant, sicut et ego; adversum me appropinquaverunt et steterunt, quando videlicet collegerunt concilium quomodo occiderent me, et quando coram Pilato clamabant:38 Tolle, tolle, crucifige eum.39 Et qui juxta me erant, id est, qui aliquando erant discipuli mei, sed abierunt retrorsum, dicentes, Durus est hic sermo, de longe steterunt, id est, omnino alienaverunt se a me:40 imo Apostoli quoque qui ante passionem juxta me erant, quasi parati mori mecum, fugerunt a me.41 Et vim faciebant qui quærebant animam meam: id est, Judæi atque ministri Pilati, qui desiderabant occidere me, manus violentas injecerunt in me, comprehendendo, ligando, colaphizando, perforando et crucifigendo. Et qui inquirebant mala, id est, Judæi quærentes contra me aliquam occasionem, mihi locuti sunt vanitates, id est verba adulatoria, dicendo: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.42 Et dolos tota die meditabantur, cogitando et inquirendo quomodo possent me capere in sermone, et blandiendo ad hoc inducere, ut magis dicerem ipsis placentia, quam justitiæ consona.43

Ego autem tanquam surdus non audiebam. Christus ut homo, aure corporis non omnia audivit quæ dicebantur adversus eum: multa tamen præsens audivit, sed non audisse se asserit vana et mala quæ sibi dicebant Judæi, quoniam omnia patientissime pertulit, et tanquam surdus ad omnia dissimulavit. Et sicut mutus non aperiens os suum. Christus enim in passione, nec Pilato, nec Herodi respondit, ita ut miraretur Pilatus vehementer et diceret: Mihi non loqueris?44 Et factus sum sicut homo non audiens. Nam ut Lucas attestatur, Herodes interrogavit Jesum multis sermonibus;45 Jesus vero non respondit ei ad ullum verbum. Et non habens in ore suo redargutiones: id est, in passione ita me habui, sicut qui se non excusant, nec alios accusant, sed penitus tacent. Propter quod Pilatus dixit: Non audis quanta adversus te dicant testimonia, nec respondes quidquam?46 Hoc est quod de Christo per Isaiam dictum est: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se, sic obmutescet.47 Et Petrus de Christo loquens: Quum pateretur, inquit, non comminabatur; quum malediceretur, non maledicebat.48

Quoniam in te, Domine Pater, speravi, secundum quod homo et aliquo modo viator, tu exaudies, quidquid ex deliberata ratione absolute petiero. Quia dixi in oratione: Nequando supergaudeant mihi inimici mei, id est, ne Judæi, qui usque ad diem Pentecostes gaudent de occisione mea, quasi omnino exstinctus sim et in inferno detentus, ultra hoc tempus non gaudeant ita de me; sed tunc per missionem Paracleti, per prædicationem Apostolorum, per signa et prodigia magna, clarifica nomen meum in conspectu eorum, et demonstra me resuscitatum, glorificatum, et super cœlorum altitudinem elevatum, quatenus confundantur et contristentur qui supergaudebant mihi. Et dum commoventur pedes mei, id est, dum clavis perforrantur et cruci affiguntur, super me magna locuti sunt, improperando, deridendo ac blasphemando, atque dicendo: Euge, euge, quomodo rex Israel coronatur! Quoniam ego in flagella paratus sum. Christus enim paratissimus fuit ad patiendum omnia, quæ de ipso prophetata fuerunt. Propter quod Patri dixit:49 Fiat voluntas tua. Et ipse per Isaiam prophetam testatur: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.50 Et dolor meus in conspectu meo semper, id est, passio quam pro mundo sustinui, incessanter inest memoriæ meæ, ut eam Patri offeram, atque merito ejus hominibus semper succurram. Unde Apostolus: Debuit, inquit, per omnia fratribus similari, ut misericors fieret.5152 Versum autem sequentem Christus non dicit in propria persona, sed in persona membrorum suorum seu corporis mystici, scilicet, Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, etc.53

Inimici autem mei vivunt, id est, Judæi tunc temporaliter viguerunt, et confirmati sunt super me, quantum ad hoc quod me occidere potuerunt; et multiplicati sunt, numero atque malitia, non virtute et gratia, qui oderunt me inique, videlicet

Judæi, qui oderunt et me et Patrem meum gratis, dicentes:5455 Hic est heres, venite, occidamus eum. Qui retribuunt mala pro bonis, id est ingrati Judæi, quibus multa beneficia præstiti docendo, miracula faciendo, detrahebant mihi, dicendo inter se:565758 Seducit turbam, Insanit, Homo vorax; quoniam sequebar bonitatem, id est, quoniam juste in omnibus vixi, et vitia eorum non tacui. Unde Christus dixit ingratis Judæis per prophetam Michæam:

Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi?59 Responde mihi. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, id est, corpus meum non deseras in sepulcro, sed tertio die vivifica illud; ne discesseris a me, id est, animam meam in inferno non derelinquas ultra tertium diem.60 Intende in adjutorium meum, id est, adsiste et cooperare mihi, ut Sanctos omnes de limbo inferni educam, atque cum eis in cœlos conscendam, Domine, Deus salutis meæ, id est, o Deus trine et simplex, qui es causa totius salutis meæ creatæ.

Ecce quam affectuosus est psalmus iste, et quam præclare instruit qualem esse oporteat veraciter pœnitentem, videlicet, ut peccata sua vehementer exaggeret, humiliter reseret, omnemque pœnam pati paratus sit. Quoniam vero psalmus iste est unus psalmorum pœnitentialium, debemus specialiter laborare ut eum clare intelligamus (aliqualiter enim obscurus est), et devote legamus. Quidam enim exponunt eum ad litteram de David: quæ expositio minus fructuosa videtur, quoniam non declarat qualiter unusquisque in propria persona eum legere possit. Cassiodorus vero exponit eum in persona Job.

PRECATIO.

Aurem pietatis tuæ quærentes, supplices deprecamur, ne nos, Domine Deus noster, derelinquas, nec a nobis discedas: præsta, ut quod in natura fragilitatis nostræ possibile non habemus, per tuam gratiam nobis subministrari sentiamus.

Footnotes

  1. Eccle. II, 23. ↩

  2. Eccle. II, 23. ↩

  3. Ibid. 26. ↩

  4. Ibid. 26. ↩

  5. Eccl. XL, 1. Job VI, 4. ↩

  6. Eccli. I, 1. ↩

  7. Rom. xii, 21. ↩

  8. Dan. xiii, 56. ↩

  9. Rom. vi, 12, 13. ↩

  10. Jer. v, 25. ↩

  11. Eccl. iii, 29. ↩

  12. Jer. v, 5-7. ↩

  13. Baruch ii, 18. ↩

  14. II Cor. vii, 10. ↩

  15. Eccle. vii, 5. ↩

  16. Prov. xviii, 17. ↩

  17. II Reg. xi, 4; ↩

  18. III Reg. xi, 4-8. ↩

  19. Eccl. xlvii, 21, 22. ↩

  20. Eccli. iii, 29. ↩

  21. 1 Cor. vi, 18. ↩

  22. Job iii, 24. ↩

  23. Jer. ii, 36. ↩

  24. Luc. xxi, 16. ↩

  25. Eccl. vi, 7, 8. ↩

  26. Eccli. vi, 7, 8. ↩

  27. I Cor. vi, 18. ↩

  28. Eccli. xlvii, 21, 22. ↩

  29. Prov. xxvi, 5. ↩

  30. Eccli. xxviii, 28. ↩

  31. Eccli. xx, 6. ↩

  32. Duabus crucibus inclusa, archetipi non sunt. ↩

  33. Eccli. xxiii, 1, 3. ↩

  34. Ps. xii, 5. ↩

  35. Job xiii, 15, 16. ↩

  36. Prov. xxviii, 13. ↩

  37. Job vi, 13. ↩

  38. Joann. xi, 47. ↩

  39. Joann. xix, 15. ↩

  40. Joann. vi, 61. ↩

  41. Matth. xxvi, 35, 56. ↩

  42. Matth. xxii, 16. ↩

  43. Ibid. 15. ↩

  44. Joann. xix, 10. ↩

  45. Luc. xxiii, 9. ↩

  46. Matth. xxvii, 13. ↩

  47. Is. liii, 7. ↩

  48. 1 Petr. n, 23. ↩

  49. Matth. xxvi, 42. ↩

  50. Is. l, 6. ↩

  51. Hebr. ii, 17. ↩

  52. Hebr. ii, 17. ↩

  53. 1 Petr. ii, 23. ↩

  54. Matth. xxi, 38. ↩

  55. Joann. xv, 24. ↩

  56. Matth. xi, 19. ↩

  57. Joann. vii, 12; x, 20; ↩

  58. Luc. xxiii, 2; ↩

  59. Mich. vi, 3. ↩

  60. 1 Par. xvi, xxv. ↩

Chapter 78 of 244