Articulus 77
EXPOSITIO PSALMI TRICESIMI OCTAVI : DIXI, CUSTODIAM VIAS MEAS.
PRÆNOTATUR interea psalmus iste hoc titulo: In finem, canticum David, pro Idithun. Quemadmodum in primo libro Paralipomenon scribitur, sanctus David instituit cantores ducentos octoginta octo, ut canerent in domo Domini laudes divinas in vicibus suis. Præfecitque eis tres principales cantores, videlicet Asaph, Heman et Idithun. Fecit quoque David psalmos, qui ab his cantoribus canerentur. Hic ergo psalmus erat ab Idithun et sibi subjectis cantandus. Idithun vero interpretatur, transiliens eos: per quem designantur fideles et veri Israelitæ, non littera, sed spiritu, non carnis propagine, sed fidei firmitate, qui derelictis terrenis, ad cœlestia per contemplationem volant. Sensus igitur tituli est: In finem, canticum David, id est, psalmus iste qui dicitur canticum, quoniam spiritualem lætitiam continet, et de æterna beatitudine agit, adscribitur David tanquam auctori: canticum, inquam, dirigens nos in Christum, qui est Alpha et Omega, principium et finis;1 et factum pro Idithun, id est conveniens viro perfecto temporalia transillenti, qui cum Apostolo dicere potest: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?2 et iterum:3 Nostra conversatio in cœlis est.
IN persona ergo Ecclesiæ, seu hominis virtuosi, ardenti desiderio proficere cupientis, loquens Propheta ait: (1) Dixi, id est, constanter proposui, et corde ac ore asserui: Custodiam vias meas, id est, ab inordinatione et culpa præservabo cogitationes meas, affectiones, et opera mea: quæ dicuntur viæ, quia per eas tendo ad terminum quemdam, videlicet ad felicitatem cœlestem, vel ad miseriam infernalem. Ut non delinquam in lingua mea: id est, ad hunc finem statui custodire vias meas, ut non offendam in verbo, sed in omnibus temperem labia mea. Ecce quam notabilis, sententiosus, et instructivus est versus iste. Tria enim utilissima tanguntur in eo. Primo tangit propositum bene agendi, dum ait, Dixi. Secundo tangit, ad quid bonum propositum tendere debeat, dum subjungit, Custodiam vias meas. Tertio tangit, in quo perfectionem suam, quantum ad exteriora, constituat, quum subdit, Ut non delinquam in lingua mea.
Tu ergo si ad linguæ moderationem et ad veram perfectionem pertingere cupis: Primo, firmum fac tibi propositum in corde tuo ferventer proficiendi, et nunquam a lege divina recedendi: quale erat propositum sancti Job, dicentis, Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea;4 et Petri, qui dixit ad Christum, Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo.5 Sed vide ne in proponendo innitaris propriis viribus, sed gratiæ misericordissimi Creatoris humiliter innitaris, considerans illud Jeremiæ, Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos;6 illud quoque Apostoli, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Secundo, satage custodire in omnibus vias tuas, sagaciter considerando, testimonio Scripturarum et exemplo Sanctorum, quid placeat Deo, quid bonum, quid melius, quid optimum.7 Hinc enim Apostolus monet: Videte quomodo caute ambuletis;8 et iterum, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini.9 Unde Salomon asserit: Beatus homo qui semper est pavidus.10 Hoc modo custodivit vias suas Job, qui testatur:11 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Tertio denique, imple quod perfectum est, scilicet ut non delinquas in lingua tua. In hoc beatitudo modo quodam consistit, juxta illud Ecclesiastici: Beatus homo qui non est lapsus in verbo ex ore suo.12 Et Jacobus ait: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.13 Ad hoc autem quod non delinquat homo in lingua sua, multa sunt observanda. Primo, ne loquatur illicita, quoniam teste Apostolo, Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et ad Timotheum: Sermo, inquit, vaniloquorum ut cancer serpit.1415 Secundo, observare oportet ut loquamur de bonis ac licitis, sicut ait Apostolus: Tu loquere quæ decent sanam doctrinam.16 Primo enim in regimine linguæ oportet a malo recedere, deinde ad bonum accedere.
D Sed quia bonum opus bene fieri debet, videlicet cum circumstantiis debitis, quæ ad actum virtutis requiruntur, idcirco in loquendo de bonis, — Primo videndum cui loquamur, quatenus et proportionemus sermonem nostrum secundum exigentiam, conditionem et qualitatem ejus cum quo loquimur, ne forte præsumamus sapientiorem docere, seniorem increpare, vanum laudare, inexpertum consulere, obstinatum corripere, contemptorem instruere, simplicioribus alta proponere, vel inter insipientes verba effundere.17 Hinc enim optime dicitur: Adolescens, loquere in causa tua vix quum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. Et iterum: Loqui in medio magnatorum non præsumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris;18 et, Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Salomon quoque: In auribus insipientium ne loquaris, ne forte despiciant doctrinam eloquii tui.19 — Secundo pensandum est, quando sit debitum tempus loquendi: quoniam tempus est tacendi, et tempus loquendi. Dum enim nulla ex sermone nascitur aut speratur utilitas, tempus est tacendi; dum autem fructus salubris verisimiliter sperari potest, tempus loquendi est. Unde alibi scriptum est: Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabit tempus. — Tertio pensare debemus, ubi loquendum sit, scilicet non in ecclesia, nec in locis prohibitis. — Quarto, quantum, videlicet non plus quam oportet aut expedit. Propter quod Salomon dicit: In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Et iterum: Totum spiritum suum profert stultus; sapiens vero differt et reservat in posterum. Unde alibi habetur: Verba prudentium statera ponderabuntur. Sit ergo sermo noster sale discretionis ornatus, quemadmodum ait Apostolus: Sermo vester in gratia semper sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. — Quinto pensare debemus, qualiter sit loquendum, videlicet modeste, mansuete, suaviter. Unde Salomon ait: Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.20 Et Ecclesiasticus: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundabit.21 Et ideo Apostolus monet: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.22 — Sexto autem et ultimo atque præcipue considerare debemus, cur, id est qua intentione, loquamur: et generalis quidem, finalis ac summa intentio, esse debet honor Dei. Aliæ autem intentiones secundariæ et proximæ, multæ et variæ esse possunt, videlicet ut alium instruamus, vel ab alio instruamur, vel propter recreationem vel similem causam; et secundum modum finis intenti considerare debemus, an is cum quo loqui volumus sit talis, quod ex collocutione secum habenda, adipisci possumus finem intentum.
Si itaque ista pensemus et observemus, tunc non delinquemus in lingua nostra: quod nemo naturali virtute valet implere, secundum quod a Jacobo dictum est:23 Linguam nullus homo domare potest. Sed per gratiam fieri potest, quemadmodum legitur: Hominis est animum præparare, et Domini gubernare linguam.24 Invocemus igitur gratiam Christi, et dicamus quod infra habetur: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.25 Porro quod nunc dixit, Custodiam vias meas, postea clarius dicetur, ubi ait Psalmista: Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.26
(2) Posui ori meo custodiam, ne incaute aut malitiose aliquid loquerer, dum consisteret peccator adversum me, intendens me verbis provocare aut fallere. Non ergo reddamus verbum malum pro verbo malo, quemadmodum Salomon jubet:27 Ne dicas, Reddam malum; exspecta Dominum, et liberabit te. (5) Obmutui non ex indignatione, sed ex patientia atque prudentia, videns me loquendo nihil proficere; et humiliatus sum, id est, in corde meo cogitavi me dignum esse contumeliis et verbis malis mihi illatis; et silui a bonis sermonibus: quoniam qui mihi male loquebantur, excusationem, satisfactionem, seu rationabilem responsionem recipere noluerunt. Propterea melius reputavi omnino tacere, quam contemptoribus veritatis sermonem bonum proferre.
Et dolor meus renovatus est: quoniam dum pœnas atque injurias ab aliis patior, de novo recolo peccata mea, quibus iram merui, et ita quasi recenter doleo quod peccavi. Pœnæ enim et adversitates peccatori inflictæ, reducunt ei ad memoriam mala quæ fecit, juxta illud: Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius.2829303132333435
Vel: Dolor meus renovatus est, id est, sicut ante tristabar de propriis culpis, sic modo contristor de proximorum peccatis ac variis mundi erroribus. Talis autem tristitia ex caritate procedit, et est multum meritoria ac placita Deo. Quam Jeremias se habuisse insinuat, quum ait: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? Et si pium est plorare interfectos corpore, quanto benignius est plorare interfectos in anima? Denique hunc etiam se habuisse dolorem fatetur Apostolus, dum ait: Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis. Unde et sanctus Dei propheta Michæas in tantum Israeli, cui futuras pœnas prædixit, condoluit, ut diceret: Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Vides ergo quam ineffabiliter vigeat fraterna Sanctorum dilectio, etiam pro ingratis et impiis. Hinc namque Moyses ait ad Dominum: Aut dimitte populo hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Verumtamen ad prælatos præcipue pertinet ista compassio.
(4) Concaluit cor meum intra me: id est, dum ita obmutui, atque recenti dolore afflictus sum, anima mea ardenti affectu accensa est, quatenus sibi ipsi perfectionem gratiæ acquireret in præsenti, et ad lumen gloriæ citius perduceretur, ac proximorum errori succurreret, atque indigentibus subveniret. Ecce quam sancta calefactio cordis. Nonne hoc modo concaluit cor Pauli intra se, qui ait, Fratres mei dilectissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino? Et in meditatione mea exardescet ignis: id est, ex consideratione bonitatis beneficiorumque Dei, et ex consideratione periculorum et vitiorum quibus homines implicantur, inflammabitur in me amor Dei et proximi, quatenus injurias Dei impediam, fratrumque saluti succurram, increpando, instruendo, exhortando. Necesse est enim, prædicatorem et doctorem verbi Dei, ex caritatis fervore impleri omni constantia et fortitudine mentis, quemadmodum Michæas de se ipso testatur: Ego, inquiens, repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio et virtute, ut annuntiem Israel peccatum suum. Propter quod dicit et Apostolus: Prædica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia. Quod utique ad omnem animarum curam habentem, certum est pertinere.
(5) Locutus sum in lingua mea, id est in ore meo, videlicet secrete orando: quemadmodum de matre Samuelis inducitur: Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Quid autem in oratione locutus sit, subjungit: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Finis noster consumens, est mors; finis vero consummans, est Deus seu vita æterna. Nam Deus est finis objectalis extrinsecus; beatitudo autem seu vita æterna, est finis noster intrinsecus. De unoquoque igitur finium horum exponi potest, quod ait, Notum fac mihi, Domine, finem meum. Ut sit sensus, quantum ad finem consumentem: Notum fac mihi, Domine, finem meum, id est, da mihi considerare mortem mihi quotidie appropinquantem, ut meditatio mortis assidua, fiat mihi a peccatis abstractio fortis et vigilatio diligens: quemadmodum Ecclesiasticus dicit, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Et in Evangelio Christus: Vigilate, inquit, quia nescitis diem neque horam. Secundo sic: Notum fac mihi, Domine, finem meum, id est te ipsum, ut considerem me creatum propter te; et ita inquietum sit cor meum donec perveniat ad te, nec alteri quam tibi inhæreat. Tertio sic: Notum fac mihi, Domine, finem meum, id est, da mihi attendere cœlestem illam beatitudinem, ad quam creasti animam meam, ne in aliquo bono caduco creato, sed in te solo semper finem sibi constituat anima mea. Ideo namque ait
Mich. III, 8.
II Tim. IV, 2.
I Reg. I, 13.
Eccli. VII, 40.
Matth. XXV, 13.
Apostolus: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ, ut sciatis quæ sit spes vocationis36 ejus, id est, ut sciatis quæ sit res speranda, ad quam vocavit vos. Res autem speranda, est beatitudo æterna, quæ est finis noster. Hanc ergo petimus nobis revelari, dum dicimus: Notum fac mihi, Domine, finem meum.
Notum quoque fac mihi et numerum dierum meorum, quis est. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo, de diebus vitæ præsentis, ut sit sensus: Da mihi actualiter advertere et diligenter pensare, quam breves et mali ac miseri sunt dies, quibus in hoc mundo victurus sum, quatenus sic præsenti vita contempta, ad futuram toto corde adspirem:37 sicut ait Apostolus, Qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes; et iterum, Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.38 Secundo intelligitur de diebus futuri sæculi, qui appellantur dies æternitatis. Et est sensus: Da mihi per fidem contemplari durationem illam, innumerabilium dierum longitudinem complectentem, videlicet ævum illud, quo Beati in patria sine fine regnabunt, ut hanc semper desiderem. Hæc duratio Beatorum, vocatur numerus dierum nostrorum, qui est, id est, qui non habet successionem, corruptionem et terminum, sed vere est, quia stabiliter manet. Numerus vero dierum hujus vitæ quasi non est, quoniam dies isti non stant, et nihil habemus de tempore nisi Nunc: quod tamen non est tempus, nec pars temporis, sed suo fluxu causat tempus. Unde ista ævi duratio dici potest, dies multi seu numerus dierum, quoniam omne tempus includit, et una dies, quia realiter non multiplicatur. Idcirco de ea scriptum est: Erit dies una, quæ nota est Domino, non dies neque nox; et in die illa erit Dominus rex super omnem terram.39 Et ad designandum interminabilem permanentiam hujus durationis atque diei, Isaias ait de ea: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.40
Itaque, Domine, notum fac mihi numerum dierum meorum, ut sciam quid desit mihi, id est, quatenus diligenter agnoscam, quantum mihi desit perfectionis et gratiæ ad ingrediendum dies illos æternos; vel, ut ex consideratione brevitatis dierum, quibus in hoc sæculo vivam, sollicite pensem, quid mihi desit de spirituali processu ac interiori profectu, ac per hoc tanquam modico tempore hic mansurus, festinanter tendam ad patriam, omnique torpore excluso, ferventer tibi deserviam. Ideo enim dicit Apostolus:41 Festinemus ingredi in illam requiem.
B (6) Ecce mensurabiles, id est breves ac facile numerabiles, posuisti dies meos: quibus secundum tuam ordinationem in hoc mundo victurus sum. Unde inferius scriptum est clarius:42 Dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni. Et Job: Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est;43 constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Et substantia mea tanquam nihilum ante te: id est, ego ipse subsistens, qui aliquid esse videor, comparatione tuæ immensæ majestatis, magis sum nihil, quam aliquid: quoniam finiti ad infinitum nulla exsistit proportio. Propter quod apud Isaiam legitur: Ecce gentes quasi stilla situlæ et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ei.44 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. Hinc quoque Nabuchodonosor majestatem Dei expertus, humiliter dicit: Ego Nabuchodonosor oculos meos ad cœlum levavi, et Altissimo benedixi, et viventem in sæcula sæculorum glorificavi, quia potestas ejus potestas sempiterna, et omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur.45
(7) Verumtamen universa vanitas: id est, non solum substantia mea est tanquam nihilum apud Deum, sed et omnia, maxime inferiora et corruptibilia, vanitas sunt, id est modica, instabilia, infelicia et caduca: quemadmodum Ecclesiastes dicit, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas;46 et Apostolus, Vanitati, inquit, creatura subjecta est.47 Omnis homo vivens : id est, non solum irrationalia, sed etiam omnis homo viator et peccator, est vanitas, id est mutabilitati subjectus multisque miseriis. Vel sic : Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens, id est, tanta est miseria et defectibilitas hominum propter mala culpæ, mala pœnæ et mala naturæ, quæ in ipsis sunt, quod omnis homo secundum communem legem dici potest universa vanitas, id est totaliter vanus ac vanitatibus plenus. Propter quod Paulus de Apostolis loquens : Nos, inquit, intra nos gemimus, qui primitias spiritus accepimus, revelationem gloriæ filiorum Dei exspectantes.48
(8) Verumtamen in imagine pertransit homo : id est, quamvis homo sit adeo vanus, ut dici possit universa vanitas, tamen in imagine pertransit, id est, imagine sanctæ Trinitatis in anima insignitus, temporaliter vivit et ad finem currit. Vel sic : In imagine pertransit homo, id est, tam cito vita ejus fluit et deficit, sicut imago apparens in speculo, et umbra quæ apparet in terra : quemadmodum dicitur in Job,49
Sicut umbra, dies nostri super terram; et alibi, Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.50 Sed et frustra conturbatur : id est, ultra hoc quod tam brevis est vita præsens, ipse homo turbatur et anxatur ubi non deberet anxiari aut turbari, videlicet pro temporalibus congregandis seu perditis : et ita sollicitudinibus sæculi implicatur, quasi nunquam relicturus esset hoc sæculum. Ideo sequitur : (9) Thesaurizat, id est, temporales divitias congregat, et ignorat cui congregabit ea. Nam quum mors incerta sit, non potest scire an ipse diu utetur divitiis suis. Et simili modo ignorat an filii sui seu alii, quibus proponit bona sua relinquere, diu ea possidebunt. Hæc ergo thesaurizatio vana est. Unde hoc modo thesaurizanti, et in divitiis suis deliciari proponenti, atque dicenti illud : Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare;51 dixit Deus : Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te; quæ autem parasti, cujus erunt ? Hinc quoque ait alia Scriptura : Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias terræ, qui in avibus cœli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ?52 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii in loco eorum surrexerunt. Est tamen alia thesaurizatio bona, de qua ait Salvator : Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cœlo.53 De cujus thesaurizationis possessione ac fructu apud Isaiam scriptum est : Divitiæ salutis, sapientia et scientia;54 timor Domini ipse est thesaurus ejus.
(10) Et nunc quæ est exspectatio mea? Nonne Dominus? Ecce hic ostendit exauditam esse precem, quam superius fudit ad Dominum, dicens : Notum fac mihi, Domine, finem meum, id est finale bonum quod ultimate ac summe appetere debeo. Ait ergo : Et nunc, id est, dum alii sibi thesaurizant in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur,55 quæ est exspectatio mea? id est, quæ est res a me finaliter exspectata et summe optata? Et respondet : Nonne Dominus? quasi dicat : Utique ipsemet Deus gloriosus et sanctus, est quem finaliter exspecto, atque ad quem omnia ordino. Deus enim est omne bonum nostrum, et ipse est omnia nostra, et unum (quod est ipse) est necessarium.56 Propterea ab Isaia dicitur :57 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
Et substantia mea apud te est. Substantia interdum pro divitiis seu possessione accipitur, quemadmodum de patre filii prodigi scribitur : Divisit illis substantiam.58 Sanctorum autem divitiæ sunt opera virtuosa, caritasque et gratia, et alia Spiritus Sancti dona. Hæ vero divitiæ sunt apud Deum, quoniam placent ei, et remunerationem ab eo recipiunt, juxta illud Jeremiæ : Quiescat vox tua a ploratu, quia est merces operi tuo.59 De his ergo divitiis ait : Substantia mea, id est interiores meæ divitiæ, scilicet merita et præmia, apud te est, id est in beneplacito tuæ memoriæ. Superius vero dum dixit, Substantia mea tanquam nihilum ante te, sumpsit substantiam pro essentia vel pro exterioribus bonis. Posset autem et nunc pro essentia accipi. Dicuntur namque esse apud Deum, quæ in Deo sunt: sicut de Filio dicitur, Verbum erat apud Deum, id est in Deo, secundum quod Filius loquens ad Patrem testatur:60 Tu, Pater, in me, et ego in te.61 Et hoc modo substantia nostra, imo cuncta creata sunt apud Deum, quoniam omnia in ipso sunt. Quod factum est, id est, omne quod non est Deus, videlicet omnis creatura, in ipso vita erat.62 Omnia namque vivunt Deo, et omnia sunt in eo vitaliter. Propter quod dicit Apostolus:63 Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
(11) Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, indulgentiam dando, et gratiam infundendo. Opprobrium insipienti dedisti me: id est, ab indoctis, divina et æterna non contemplantibus, me derideri permisisti propter justitiam, qua tibi soli adhæsi. Deridetur enim justi simplicitas.64 Et Salomon dicit: Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.65 Unde alio loco scriptum est: Ezechiel erit portentum vestrum.66 (12) Obmutui, et, pro id est, non aperui os meum, quum sustinerem adversa, quoniam tu fecisti, id est, adversa mihi inferri permisisti, vel præcepisti, ulciscendo culpam meam per pœnas temporales. Sic et nos facere debemus dum improperia toleramus, adscribentes hæc nostris excessibus, et submittentes nos divino judicio. Quam enim salubre sit hoc, ostenditur in Ecclesiastico, ubi sic legitur:67 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat?68
Amove a me plagas tuas, id est, rigorem vindictæ tuæ, qua me castigas, mitiga, aufer, ignosce, et non secundum exigentiam vitiorum meorum facias mihi, nec potestati inimicorum meorum me tradas. Unde et Paulus ter rogavit Dominum ut auferret a se stimulum carnis, qui utique habuit in eo rationem plagæ seu pœnæ, non culpæ.69 Et Daniel oravit:70 Exaudi, Domine; placare, Domine; avertatur, obsecro, ira tua. Et sanctus Job ait: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.71 Itaque, Domine, amove a me plagas tuas: quod ideo oro, nam (15) A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, id est, a potentia ultionis tuæ, qua me flagellasti, succubui, non potens sufferre increpationes tam duras, quoniam tentor et crucior supra vires. Non tamen, o Domine, arguo te, quoniam juste hæc patior propter peccata mea. Ideo subditur: Propter iniquitatem corripuisti hominem peccatorem. Sed videtur obviare quod ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.72 Et respondendum, quod Deus non sinit nos tentari supra id quod possumus pati per gratiam. Et ergo qui ad gratiam ejus non confugiunt, divinum invocando auxilium, superantur; qui vero ad ipsum confugiunt, dicentes, Et ne nos inducas in tentationem, non vincuntur.73
Dum ergo afflicto atque tentato apparet, quod ultra vires tentetur, ac succumbere debeat, si tunc clamat ad Dominum, dicens, Amove a me plagas tuas, tunc Dominus adjuvat eum, nec sinit eum ultra vires affligi, quia inspirat ei affectum orandi. Quid enim oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulantes nos facit.7475 Hæc vero inspiratio Spiritus Sancti, est primum adjutorium Dei: ad quod sequitur aliud adjutorium, quod est effectus seu meritum orationis. Denique constat ex his, quod interdum orare potest homo devotus pro mitigatione vel ablatione adversitatum et afflictionum quas patitur, sive sint naturales, sive ex dispositione divina: et in hoc quilibet agat secundum quod se posse ferre cognoscit. Imperfecti enim tantum ferre non valent quantum perfecti: quibus cum Paulo dicitur, Virtus in infirmitate perficitur.767778
(14) Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Aranea est animal rapax et nocens; de facili tamen lædi occidique potest. Est igitur sensus: Sicut aranea facile infirmatur et læditur, sic per flagella tuæ justitiæ tabescere fecisti, id est, humiliasti et afflixisti ac dejecisti, animam hominis seu hominem ipsum. Unde et sanctus Job flagella expertus, atque eorum rigore oppressus, ait: Ego quondam ille opulentus, repente contritus sum. Et Jeremias taliter tabefactus, clamat: Væ mihi misero, quia Dominus addidit dolorem dolori meo; laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.79 Ideoque iterum clamavit: O mucro Domini, usquequo non quiescis? Verumtamen vane conturbatur omnis homo: id est, quamvis tanta sit instabilitas ac miseria vitæ præsentis, ut dictum est, adhuc tamen omnis homo, id est pene omnes (vel, omnis, id est aliqui de omni conditione seu genere hominum), conturbatur sollicitudine temporalium et curis sæculi, vane, id est superflue. Secundum hunc sensum apud Isaiam habetur: Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Et alibi:8081 A minori usque ad majorem omnes avaritiæ student.
Sed ne ego tam vane conturber, (15) Exaudi orationem meam, Domine, qua veniam quæro, et deprecationem meam, qua gratiam peto; auribus percipe lacrimas meas: id est, clementer ac diligenter adverte affectum animæ meæ, ex quo lacrimæ profluunt; sed et ipsas lacrimas respice, propter fontem ex quo manant: quoniam lacrimæ sunt signa affectus, et vim orationis participant, etiam si nec desiderium cordis, nec oratio oris, directe et immediate ad Dominum dirigantur, sed loquatur homo cum se ipso, et intra se lugeat ex remorsu conscientiæ, vel ex desiderio patriæ, sicut scriptum est: Loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (16) Ne sileas, id est, ne ab effectu orationis quiescas, ne a pia inspiratione ac interna responsione taceas;82 sed dic ani-
A mæ meæ, Salus tua ego sum; quoniam advena ego sum apud te, id est viator et de exsilio ad patriam veniens. Alia littera habet: Quoniam incola ego sum, id est, de potestate inimici translatus in regnum Christi, et de statu damnationis, positus in statu salutis; sicque factus sum Ecclesiæ incola, qui aliquando eram diaboli verna, et servus peccati. Unde et Apostolus ait: Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Et peregrinus sicut omnes patres mei:83 id est, sicut omnes Sancti defuncti erant in hoc mundo peregrini, non habentes hic locum manentem, aut patriam finaliter concupitam; sic et ego peregrinus sum coram te, quoniam aliam vitam et patriam credo, spero, imo et quæro. Propterea ait Apostolus: Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.84 Et de omnibus antiquis Sanctis loquens idem Apostolus: Juxta fidem, inquit, defuncti sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.85 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.86 Hinc quoque sanctissimus patriarcha Jacob interrogatus a Pharaone, Quot sunt dies vitæ tuæ? respondit: Dies peregrinationis vitæ meæ super terram, centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt super terram.87 Ecce quomodo omnes sancti antiqui se peregrinos agnoverunt. Et nos ergo hunc mundum, et omnia quæ ad eum pertinent, contemnamus, et ad patriam illam cœlestem, sicut prudentes peregrini properemus, omni ornatu mundi et gaudio abjecto. Verumtamen obviare videtur prædictis, quod ait Apostolus: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum.88 Et respondendum, quod Apostolus dicit hoc, ad distinguendum fideles ab infidelibus, qui omnino extranei sunt a Deo. Dicitur ergo aliquis, advena et peregrinus seu hospes, dupliciter :89 Primo, quia inhabitat per spem et fidem, nondum per rem et speciem : et hoc modo omnes viatores sunt peregrini et advenæ, secundum illud Apostoli, Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.90 Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Secundo dicitur aliquis peregrinus et advena, quasi non pertinens ad locum in quo est, et ad quem merito tenderet. Sicque infideles et mali, quorum conversatio non est in cœlis, sunt peregrini.
(17) Remitte mihi, o Domine, omne peccatum et debitam pœnam, ut refrigerer, id est, quatenus in misericordia tua respirem, et anxietatem conscientiæ temperem, ac dolorem in me renovatum, per consolationem Spiritus Sancti depellam; priusquam abeam, id est, antequam moriar, et amplius non ero, id est, post mortem in statu promerendi non remanebo, nec ad statum hujus mundi redibo. Si habes ergo, o homo, aliquem singularem amicum periculose conversantem, ante mortem ora pro eo : imo omnibus quibus speciali jure adstringeris, subveni quantum vales, priusquam abeant. Potes enim ante mortem gratiam eis impetrare, non autem post mortem. Idcirco, quanto majus est animam eripere de pœnis inferni, quam de pœnis purgatorii; tanto quodammodo majus est, peccatori in hac vita gratiam conversionis acquirere, quam defuncto in purgatorio exsistenti veniam remissionis procurare.
Ecce quam admiranda atque præclara est virtus psalmi istius. Studeamus igitur documenta ejus implere, transitoria transilire, cœlestia ardenter appetere, et psalmum ipsum cum omni devotione decantare.
PRECATIO.
Exspectatio te diligentium, Domine, ab omnibus iniquitatibus nos erue, et continua quiete in te fac exsultare : ut tua muniti protectione, immobiles tibi semper valeamus adhærere.
Footnotes
-
Apoc. I, 8; XXII, 13. ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Job XXVII, 5. ↩
-
Matth. XXVI, 35. ↩
-
Jer. X, 23. ↩
-
Rom. IX, 16. ↩
-
Ephes. V, 15. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Prov. XXVIII, 14. ↩
-
Job IX, 28. ↩
-
Eccl. XIV, 1. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
I Cor. XV, 33. ↩
-
II Tim. II, 17. ↩
-
Tit. II, 1. ↩
-
Eccl. XXXII, 10, 11. ↩
-
Eccli. xxxii, 13. ↩
-
Prov. xxiii, 9. ↩
-
Prov. XV, 1. ↩
-
Eccli. VI, 5. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
Jacob. III, 8. ↩
-
Prov. XVI, 1. ↩
-
Ps. CXL, 3. ↩
-
Ps. CXVIII, 106. ↩
-
Prov. XX, 22. ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
Eccli. XXI, 28. ↩
-
Eccli. XXIX, 11. ↩
-
Prov. X, 19. ↩
-
Eccli. XX, 7. ↩
-
Eccle. III, 7. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Jer. XXX, 11. ↩
-
Ephes. 1, 17, 18. ↩
-
1 Cor. VII, 31. ↩
-
Hebr. XIII, 14. ↩
-
Zach. XIV, 7-9. ↩
-
Is. LXVI, 23. ↩
-
Hebr. IV, 11. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Job XIV, 5. ↩
-
Is. XL, 15, 17. ↩
-
Dan. IV, 31, 32. ↩
-
Eccle. 1, 2. ↩
-
Rom. VIII, 20. ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Job viii, 9. ↩
-
II Reg. xiv, 14. ↩
-
Luc. xii, 19, 20. ↩
-
Baruch. III, 16-19. ↩
-
Luc. xii, 33. ↩
-
Is. xxxiii, 6. ↩
-
Matth. vi, 19. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Is. xxxiii, 22. ↩
-
Luc. xv, 12. ↩
-
Jer. xxxi, 16. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
Joann. xvii, 21. ↩
-
Ibid. 1, 3, 4. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Job xii, 4. ↩
-
Prov. xiv, 2. ↩
-
Ezech. xxiv, 24. ↩
-
Eccl. xxii, 33. ↩
-
Eccli. xxii, 33. ↩
-
II Cor. xii, 8. ↩
-
Dan. ix, 19, 16. ↩
-
Job xiii, 21. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
Matth. vi, 13. ↩
-
Rom. viii, 26. ↩
-
Rom. viii, 26. ↩
-
Eccli. i, 3, 4. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
II Cor. xii, 9. ↩
-
Jer. xlv, 3. ↩
-
Is. i, 23. ↩
-
Jer. vi, 13. ↩
-
Job vii, 11. ↩
-
Coloss. i, 3, 13. ↩
-
Hebr. xi, 10. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
Hebr. xi, 14. ↩
-
Gen. xlvii, 8, 9. ↩
-
Ephes. ii, 19. ↩
-
Ps. xxxiv, 3. ↩
-
II Cor. v, 6, 7. ↩
Chapter 79 of 244