Articulus 78
EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI TRICESIMI NONI : EXSPECTANS EXSPECTAVI, ETC.
Hujus denique psalmi iste est titulus : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste qui est psalmus David sicut auctoris, dirigit nos in finem, id est in Christum : de quo psalmus iste ad litteram loquitur, quia Apostolus ad Hebræos magnam partem hujus psalmi allegat de Christo prædictam, et in Christo impletam, sicut patebit.1 Doctores ergo catholici exponunt hunc psalmum de toto Christo, scilicet de capite et membris : ita ut quædam conveniant Christo, quædam Ecclesiæ. Verumtamen satagendum est, ut quantum fieri potest, totus hic psalmus exponatur de Christo, et totus de Ecclesia.
CHRISTUS ergo ut homo, ad ædificationem Ecclesiæ ait : (1) Exspectans exspectavi Dominum, id est, sperans speravi in Domino Deo vero et vivo. Quum enim spes definiatur, quod sit certa exspectatio futuræ beatitudinis, constat quod idem sit, Dominum exspectare, et in ipso sperare. Quomodo vero conveniat Christo spes, sæpe ostensum est. Christus itaque exspectavit Dominum dum pateretur, dum pendebat in ligno, dum oravit, quatenus a mortuis suscitaretur, et in corpore glorificaretur. Propter quod ait : Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora.2 Et intendit mi- hi, id est, respexit et diligenter advertit desiderium spei meæ, et exspectationem meam longanimem. (2) Et exaudivit preces meas. Nam quidquid Christus absolute et deliberata ratione oravit, obtinuit. Et eduxit me de lacu miseriæ, id est, de limbo inferni eduxit animam meam. Vel, De lacu miseriæ, id est de valle lacrimarum seu mundo hoc miseriis pleno, eduxit me in die resurrectionis et ascensionis. Et de luto fæcis, id est, de sepulcro eduxit corpus meum, et a putrefactione illud eripuit, ne corruptionem videret.
(5) Et statuit supra petram pedes meos, id est, supra omnipotentem ac divinam suam virtutem collocavit me, ab omni adversitate me defendendo, et impassibilitatem corpori meo in resurrectione præstando, meque immobiliter in se ipso firmando; et direxit gressus meos, id est, omnes operationes meas ordinavit, et animam meam de corpore exeuntem, de limbo redeuntem, ad cœlos ascendentem, direxit recto itinere. (4) Et immisit in os meum canticum novum. Christus enim evangelicam legem edocuit, novum Testamentum fundavit, post resurrectionem suam inaudita atque recentia gaudia intra se habuit, et aliis intimavit: sicut quum dixit, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum;3 et, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis;4 et, Ego mittam promissum Patris mei in vos.5 Carmen Deo nostro: id est, canticum novum quod Dominus misit in os meum, est carmen, id est laus Deo nostro, id est ad honorem ac gloriam Dei. Unde Christus dixit:6 Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est. Christus enim ut homo, omnia sua ad Dei honorem finaliter retulit.
(5) Vidcbunt multi: id est, omnes ad fidem conversi, oculo fidei cernent mysterium meæ incarnationis, passionis et resurrectionis; et timebunt me, ne mihi ingrati sint, et condemnentur a me. Timebunt non hominem, quoniam scriptum est, Qui timet hominem, cito corruet;7 sed eum, qui potestatem habet et corpus et animam perdere in gehennam ignis.8 Et sperabunt in Domino, Deo Patre æterno, qui proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus tradidit illum.9 Hoc credendo fideles sperant in Domino. Si enim consideremus, quæ, qualia, et quanta Deus Pater Filium suum dilectum pro nobis assumere, operari ac pati voluit, desperare non possumus; sed certissime confidimus, quoniam ipsi cura est de nobis, nec vult perire peccatorem, sed magis ut convertatur et vivat, quemadmodum Scriptura testatur:1011 Non vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.12 Sperabunt ergo in Domino: et hoc valde salubre est, quoniam (6) Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: id est, felix est homo cui ipse Dominus est objectum et causa spei, ita ut in Domino, non in rebus vanis, confidit, nec aliud finaliter sperat, nisi Dominum; et non respexit in vanitates, id est, rebus caducis, transitoriis atque carnalibus non intendit, neque inhæsit, et insanias falsas, id est, fallaces doctrinas, irrationabiles motus, falsos deos non est secutus neque intuitus, sed totum suum affectum in Deo finaliter fixit, et in ipso omnia bona invenit, habet ac possidet: sciens verum esse quod Veritas asserit, Unum est necessarium; perpendens quoque quod per Jeremiam Dominus ait perversis Judæis:13 Quid iniquitatis invenerunt in me patres vestri, quia dereliquerunt me, et abierunt post vanitates, et vani facti sunt?14
Deinde Christus ut homo, ait: (7) Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, in me et per me. Deus enim per Christum hominem omnia miracula fecit, et in ipso mirabilia maxima egit, conjungendo naturam humanam personæ Verbi, ipsamque animam Christi beatifica fruitione felicitans a primo suæ creationis instanti; et alia multa supernaturalia in ipso egit. Natura autem Christi humana, erat divinitatis sibi unitæ instrumentum conjunctum, animatum, ac proprium. Actio vero instrumenti, magis est adscribenda principali agenti, quam instrumento: idcirco Christus ut homo, Deo attribuit mirabilia quæ ipse divina virtute effecit. Unde Dionysius operationem Christi appellat theandricam, id est deivirilem. Propter quod Christus ait: Pater in me manens, ipse facit opera.15 Et item: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit.16 Et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi: id est, nulla mens creata comparari potest in profunditate cogitationum, in præscientia futurorum, in immensitate sapientiæ, aut in plenitudine misericordiæ, menti divinæ. Quæ autem sunt cogitationes Dei, quibus assimilari nullus potest, nisi imperscrutabilis altitudo divini consilii, quo Deus in se ipso invenit modum salvandi genus humanum, ita ut nec derogaretur justitiæ, satisque fieret misericordiæ? De his enim cogitationibus per Jeremiam Dominus dicit: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis.17 Et alio in loco: Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ, dicit Dominus: quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt cogitationes meæ a cogitationibus vestris. Et Sapiens: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?18
Porro quæ sequuntur, de Christo ab omnibus exponuntur. (8) Annuntiavi et locutus sum. Christus enim primo per Patriarchas et Prophetas, deinde per se ipsum docuit homines mirabilia Dei, et per se ipsum atque Apostolos universo mundo proposuit evangelicam legem. Unde post resurrectionem Christus dixit Apostolis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.19 Quod ergo nunc Christus ait, Annuntiavi et locutus sum, hoc de ipso Isaias prædixit: Docebit, inquiens, nos de viis suis, et ambulabimus in semitis ejus.20 Multiplicati sunt super numerum, qui per annuntiationem seu prædicationem mei ac ministrorum meorum, ad fidem conversi sunt. Quamvis enim non sit omnium fides, et pauci dicantur electi comparatione vocatorum, absolute tamen loquendo, valde multi sunt electi, sicut inferius legitur: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Et legitur in Apocalypsi de electis: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.212223
(9) Sacrificium et oblationem noluisti.24 Hic Christus ostendit veteris legis et sacrificiorum ejus cessationem, et novæ legis ac sacrificii ejus institutionem, promulgationem ac perpetuationem. Sacrificia enim veteris legis, ad tempus bona et licita erant; sed quoniam figurativa erant Christi et immolationis ejus in cruce, quemadmodum de agno paschali præcipue patet, idcirco veritate exhibita, id est Christo per Apostolos hominibus nuntiato, cessare debebant. Volens itaque Christus significare insufficientiam sacrificiorum legalium, et necessitatem immolationis suæ, ait: Sacrificium et oblationem veteris Testamenti noluisti, quia in se gratiam non continebant, nec peccata auferre valebant, neque per se accepta et meritoria erant, sed ex offerentium devotione dumtaxat.25
Quamvis ergo Deus sacrificia legalia ad tempus placita habuit, finaliter tamen et perpetuo sibi non placuerunt, quoniam Christo veniente et agnito, cessare cœperunt. Hanc autem scripturam allegat Apostolus de Christo ad Hebræos, dicens: Impossibile est, sanguine hircorum et vitulorum auferri peccata.26 Ideo ingrediens mundum, Unigenitus scilicet Dei, per carnem assumptam, dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi.27 Et magnam verborum sequentium partem inducit Apostolus in Christo impletam, quamvis in verbis sit quædam diversitas: quoniam Christus atque Apostoli interdum magis allegant sensum Prophetarum, quam verba. Porro secundum hunc sensum intelligenda sunt verba Prophetarum quæ videntur passim reprobare sacrificia veteris legis, sicut est illud:28 Holocausta arietum et adipem pinguium nolui. Et rursus : Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Et alibi : Numquid offeram Domino holocautomata?2930 Numquid placari potest Deus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Propter quod apud Jeremiam legimus : Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas?31
Ait itaque Christus ut homo, ad Deum Patrem, vel ad totam superbeatissimam Trinitatem : Sacrificium, quod fiebat de brutis et avibus, et oblationem, quæ fiebat de rebus inanimatis, noluisti, id est, per se accepta non habuisti, nec auferre peccata poterant mundi; aures autem perfecti mihi, id est, aures obedientes dedisti mihi, quoniam factus sum obediens usque ad mortem. Et in idem redit quod ait Apostolus :32 Corpus autem aptasti mihi, id est, corpus aptum passioni, et his quæ necessaria erant redemptioni generis humani, mihi donasti.
(10) Holocaustum, id est sacrificium quod totum comburebatur, quasi omnino incensum, quia offerebatur Deo ad reverentiam suæ majestatis ac bonitatis, et pro peccato, id est hostiam pro delicti culpa oblatam, quæ media comburebatur, et media a sacerdotibus comedebatur, non postulasti, tanquam sufficientia ac perpetuo duratura : ad tempus tamen Deus præcepit sibi talia immolari. Quocirca sciendum, quod una ratio sacrificiorum legalium fuit, quatenus Judæi per sacrificia talia Deo exhibita, retraherentur a sacrificiis idolorum : et ideo Deus non dedit præcepta sacrificiorum, nisi postquam ad idololatriam declinaverunt. Unde apud Jeremiam Dominus ait : Non sum locutus patribus vestris, nec præcepi eis de verbo holocautomatum in die qua eduxi eos de terra Ægypti.33 Et alibi :34 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto annis quadraginta, domus Israel? Tunc dixi, Ecce venio : id est, postquam cognovi sacrificia legis non esse accepta, nec posse delere mundi peccata, tunc ego Filius Dei incarnatus dixi Deo Patri : Ecce venio ad passionem et immolationem mei ipsius in cruce : quemadmodum ait Apostolus, Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.35
(11) In capite libri scriptum est de me, etc. Hoc tripliciter exponitur. Primo sic : In capite libri, id est in primo psalmo, qui est caput hujus libri, scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, id est, ut tibi obediam. Illic enim scriptum est : In lege Domini voluntas ejus.36 Et secundum hoc, primus psalmus ad litteram exponendus esset de Christo. Quum autem David hunc psalmum conscripsit, primus psalmus nondum editus fuit, quoniam Esdras creditur eum fecisse : oportet ergo secundum hanc expositionem asserere, quod David in spiritu prævidit hunc psalmum ab alio componendum, et huic libro per modum prologi præponendum. Secundo exponitur sic : In capite libri, id est in exordio Genesis, scriptum est de me. Ibi enim habetur : In principio, id est in Verbo, creavit Deus cœlum et terram.37 Omnia namque per ipsum creata sunt; et ut Apostolus ait, In ipso condita sunt universa in cœlo et in terra.38 Tertio sic : In capite libri, id est in supremo libri divinæ prædestinationis, scriptum est de me. In divina enim prædestinatione continetur, quidquid ad salutem pertinet electorum : et quanto aliquid magis pertinet ad hanc salutem, tanto principalius scriptum dicitur in prædestinatione divina. Quoniam ergo mysterium incarnationis passionisque Christi præcipue pertinet ad liberationem humanam, idcirco scriptum dicitur in capite libri, id est in principali apice ejus. Ut facerem voluntatem tuam, id est præceptum tuum, quod est signum tuæ increatæ voluntatis, quam nemo facere potest. Hinc enim Christus ait : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.39 Et alibi : Descendi, inquit, de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Deus meus, volui, sicut tu vis; et legem tuam in medio cordis mei, id est, evangelicam legem in intimo cordis mei secreto retinui : sicut superius dictum est, In lege ejus meditabitur die ac nocte.40
(12) Annuntiavi justitiam tuam, id est, præcepta atque consilia novæ legis, in quibus consistit plenitudo justitiæ, in ecclesia magna, id est in templo quod erat in Jerusalem, in quo frequenter prædicavit, quemadmodum Malachias testatur :41 Statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quæritis. Vel, In ecclesia magna, id est in populo christiano, quem per me ipsum et meos discipulos erudivi. Ecce labia mea non prohibebo, nec prohiberi permittam, quin veritatem annuntiem. Hoc est quod Christus asseruit :42 Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Domine Pater, tu scisti, id est, ab æterno me sic facturum præcognovisti.
(13) Justitiam tuam non abscondi in corde meo, sed (sicut prædictum est) annuntiavi eam in ecclesia magna. Veritatem tuam, id est adimpletionem seu verificationem Scripturarum veteris Testamenti in me, et salutare tuum, id est salutem et gratiam quam confers per me credentibus in me, dixi cunctis audire volentibus. Unde in Evangelio legitur : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et Zacharias ait :43 Loquetur pacem gentibus.
(14) Non abscondi misericordiam tuam, quam per me conferre dignatus es toti mundo, et veritatem tuam, id est judiciorum tuorum æquitatem, qua noluisti peccata mundi inulta manere, a concilio multo, id est ab ecclesia magna; sed omnibus publice annuntiavi misericordiam Patris, qua per me mundum voluit redimere, et justitiam ejus, qua in tantum abhorret peccatum, ut mihi Filio suo lecto non parceret, sed pro omnibus morti me traderet.44 Vel sic : Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo, id est ab Anna, Caipha, ceterisque Scribis et Pharisæis, magistratibus ac sacerdotibus, qui summo mane in die Parasceves interrogaverunt me, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.45 Illis enim confessus sum me esse Christum et judicem sæculi, eisque cernentibus venturum in nubibus cœli, ut judicem mundum.46 Unde apud Joannem legitur Christus respondisse Annæ : Ego semper docui in templo et synagoga, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.47 Verumtamen his quæ nunc de Christo dicta sunt, repugnare videtur quod apud Isaiam de ipso inducitur :48 Non clamabit, nec audietur foris vox ejus. Quomodo ergo publice annuntiavit justitiam Dei ? Et respondendum, quod Propheta non intendit manifestam prædicationem a Christo auferre : nam paulo ante præmisit, Judicium gentibus proferet ; sed inordinatum clamorem, et ideo subdit, Non erit tristis nec turbulentus.49
(15) Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas, id est misericordiæ tuæ effectus, a me;50 sed statim tertia die resuscita atque glorifica me. Misericordia tua et veritas tua, id est tu ipse qui es misericors et verus, imo misericordia sempiterna et veritas increata, semper susceperunt me, id est, preces meas semper exaudierunt. In omni enim opere Dei conveniunt et miscentur misericordia et veritas ejus, sicut superius dictum est :51 Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Ideo autem oro, ne longe facias miserationes tuas a me :
(16) Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, id est innumerabiles pœnæ animæ et corporis, maxime tempore passionis, quando a planta pedis usque ad verticem capitis non remansit in me sanitas, et singulæ vires animæ propriis cruciabantur doloribus.52 Comprehenderunt me iniquitates meæ : id est, peccata corporis mei mystici, puta Ecclesiæ, quæ ego accepi super me, me comprehendi fecerunt, et vinculis tormentorum ligari, quemadmodum per Isaiam Dominus ait de me : Propter scelus populi mei percussi eum ; et non potui ut viderem pœnas mihi instantes, id est, per modum non prævidentis seu nescientis me habui, quia non fugi : sicut in expositione psalmi tricesimi quarti ubi scriptum est, Congregata sunt super me flagella et ignoravi, plenius explanatum est. (17) Multiplicati sunt super capillos capitis mei, Judæi et gentiles in die Parasceves contra me insurgentes. Modus loquendi est hyperbolicus, ad designandum multitudinem adversariorum Christi. Et cor meum dereliquit me, id est, cor ipsum corporale, quod est primum vivens et ultimum moriens, in passione amisit naturalem vigorem, et ab anima mea est separatum.53
(18) Complaceat tibi, Domine, ut eruas me de manibus Judæorum, et de limbo inferni educas animam meam, ac de sepulcro corpus meum, sicque anima corpori reunita, ab omni passibilitate eripias me. Domine, ad adjuvandum me respice, id est, humanitati meæ assumptæ per divinam tuam virtutem et gratiam in omnibus cooperare, quatenus opera diaboli destruam, Sanctosque de limbo educam, et cum illis in cœlos ascendam. (19) Confundantur et revereantur simul, etc. Hic versus cum duobus sequentibus, in psalmo tricesimo quarto quasi sub eadem forma verborum habetur; et ibi prolixe ac diligenter ostensum est, quomodo tales locutiones tripliciter exponi possunt : idcirco propter tædium vitandum, ad expositionem psalmi illius lectorem remitto. (22) Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te : id est, corde et corpore gaudeant in te, non in rebus illicitis, omnes qui te per fidem requirunt, et tibi per caritatem adhærent, et in te sincere confidunt ;54 et dicant semper : Magnificetur Dominus, id est, semper magnificent, et ab aliis magnificari desiderent Dominum, qui diligunt salutare tuum, id est vitam æternam, quæ est beatitudo et salus mentis creatæ, vel me Christum Filium tuum, qui sum salutare tuum, id est Salvator, per quem et in quo salvare dignatus es genus humanum.
(25) Ego autem mendicus sum. Nam Evangelista testante, Susanna et aliæ quædam mulieres a Christo sanatæ, et ipsum sequentes, de facultatibus suis ministrabant ei.55 Et pauper. Christus enim adeo pauper fuit, ut diceret : Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.5657 Unde Jeremias vehementer admirans Christum in tanta paupertate venturum, sic eum alloquitur : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es velut vir vagus?58 Dominus sollicitus est mei. Deus singularissimam providentiam habuit de Christo secundum quod homo est. Unde ipse in Evangelio ait : Et non sum solus ; sed ego et qui misit me Pater. (24) Adjutor meus, id est cooperator humanitatis meæ, et protector meus, id est defensor ejusdem a malis, tu es, Domine Deus. In bonis enim semper cooperabatur virtus divina Christo homini :59 propter quod ipsemet testatur, Non possum ego a me ipso facere quidquam.6061 Sed et ab omni malo culpæ Deus præservavit animam Christi, sicque protexit eum : imo interdum a malis pœnæ defendit eum, sicut dum Judæi voluerunt eum præcipitare et lapidare. Deus meus, ne tardaveris exaudire has preces.
Diligentissime autem considerari opto ab omnibus quod dicam.62 Ecce psalmus iste, in quo aliqua continentur quæ Christo secundum se non conveniunt, scilicet, Comprehenderunt me iniquitates meæ, apostolica auctoritate probatur de Christo ad litteram exponendus, saltem pro magna parte : ergo multo amplius psalmi illi, in quibus nil continetur quod Christo proprie non conveniat, de ipso exponendi sunt, quamvis nullus Apostolorum et Evangelistarum eos de Christo alleget ; ideoque nonnulli satis superficiales sunt in expositione psalmorum, multos psalmos de David vel aliis quibusdam ad litteram exponentes, qui tamen propriissime atque verissime Christo conveniunt.63
Footnotes
-
Hebr. x, 5-9. ↩
-
Joann. xii, 27. ↩
-
Joann. xx, 17. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Joann. viii, 54. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Ezech. xviii, 23. ↩
-
I Petr. v, 7. ↩
-
II Reg. xiv, 14. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Jer. ii, 5. ↩
-
Joann. xiv, 10. ↩
-
Joann. v, 19, 20. ↩
-
Jer. xxix, 11. ↩
-
Sap. ix, 13. ↩
-
Act. i, 8. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Ps. cxxxviii, 18. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Apoc. vii, 9. ↩
-
II Thess. iii, 2. ↩
-
Is. lv, 8, 9. ↩
-
Hebr. x, 4, 5. ↩
-
Hebr. X, 5. ↩
-
Is. i, 11. ↩
-
Is. LXVI, 3. ↩
-
Mich. VI, 6, 7. ↩
-
Jer. XI, 15. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Jer. VII, 22. ↩
-
Amos V, 25. ↩
-
Ephes. V, 2. ↩
-
Ps. I, 2. ↩
-
Gen. I, 1. ↩
-
Coloss. I, 16. ↩
-
Joann. XIV, 31; VI, 38. ↩
-
Ps. 1, 2. ↩
-
Malach. III. 1. ↩
-
Joann. XVIII. 37. ↩
-
Zach. IX. 10. ↩
-
Rom. VIII. 32. ↩
-
Matth. XXVI, 63; ↩
-
Luc. XXII, 66. ↩
-
Joann. XVIII. 20. ↩
-
Is. XLII, 2. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Ps. i, 1, 17. ↩
-
Ps. XXIV, 10. ↩
-
Is. 1, 6. ↩
-
Joann. viii, 16. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Luc. viii, 2, 3. ↩
-
Luc. ix, 58. ↩
-
Matth. viii, 20; ↩
-
Jer. xiv, 8, 9. ↩
-
Luc. iv, 29; ↩
-
Joann. v, 30. ↩
-
Joann. viii, 59; x, 31. ↩
-
Ps. xxxiv, 4. ↩
-
Luc. ii, 30. ↩
Chapter 80 of 244