Skip to the text

Articulus 79

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI TRICESIMI NONI DE ECCLESIA SEU UNOQUOQUE FIDELI.

QUILIBET ergo fidelis, Christi adventum spiritualem desiderans, quo quotidie venit per gratiam in mentes fidelium, dicere potest: Exspectans exspectavi Dominum, id est, cum interiori et cordiali affectu Dei præsentiam præstolatus sum, quatenus mansionem in corde meo construeret; et intendit mihi, id est, oculum suæ pietatis convertit ad me taliter exspectantem. Et exaudivit preces meas, veniendo ad me, quemadmodum amorose exspectanti promisit, in Evangelio dicens: Pater meus diliget eum, et ad eum venie-

Joann. xiv, 23.

Philipp. III, 20.

Rom. VIII, 9, 8.

Prov. XVIII, 3.

1 Joann. II, 15.

Jacob. IV, 4. mus, et mansionem apud eum faciemus. Et eduxit me de lacu miseriæ, id est, de corpore isto in quo habito, quod est plenum miseriis, eduxit me per contemplationem et spem futurorum bonorum: ita ut conversatio mea incipiat esse in cœlis, et in carne vivens, non secundum carnem ambulem, sed secundum spiritum, merearque audire illud Apostoli, Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. Qui enim in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt. Vel, De lacu miseriæ, id est, de consuetudine mala (quæ est fovea profunda et misera, de qua Salomon dicit, Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit) eduxit me per gratiam conversionis, et pœnitentiam salutarem. Vel, De lacu miseriæ, id est de inferno, in quem incidissem, et adhuc tandem inciderem, nisi misericordia Dei succurreret. Vel, De lacu miseriæ, id est de mundo isto, de quo eduxit me, avertens affectum meum ab amore sæculi: quemadmodum Joannes in sua Canonica monet, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Unde et alibi scriptum est: Nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo?

A Quicumque voluerit amicus hujus sæculi fieri, inimicus Dei constituetur. Et de luto fæcis, id est, de carnali concupiscentia seu fœtore luxuriæ animam turpissime deformantis, eduxit me, et gratiam contulit adimplendi illud Apostoli: Sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo.

Tit. II, 12.

Specialiter autem exponi potest hic locus de synagoga antiquorum patrum, a Christo de limbo inferni liberatorum. Horum igitur unusquisque Deo gratias agens de adventu regis Messiæ et propria liberatione, ait: Exspectans exspectavi Dominum. Affectuosissime enim antiqui Sancti præstolabantur Christi adventum. Unde ait Jacob: Salutare tuum exspectabo, Domine. Et Michæas: Ego, inquit, ad Dominum adspiciam, et exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. Hinc quoque apud Isaiam scriptum est: Utinam dirumperes cœlos, et descenderes. Propter quod Moyses dixit: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Et intendit mihi, id est, Christus Filius Dei descendit per incarnationem in mundum, sicut optavi. Et exaudivit preces meas, omnia faciendo et patiendo quæ de ipso scripta erant et humanæ redemptioni necessaria; et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis, id est, de limbo inferni: quemadmodum Zacharias alloquens Christum, prophetavit: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.

Gen. XLIX, 18.

Mich. VII, 7.

Is. LXIV, 1.

Exod. IV, 13.

C

Zach. IX, 11.

Et statuit supra petram pedes meos: id est, in Christi amore stabilivit et confirmavit Dominus desideria mea, ita ut dicere possim illud Apostoli: Quis nos separabit a caritate Christi? Et direxit gressus meos, id est, opera mea in sua lege dispo-

Rom. VIII, 35.

D suit : secundum quod Salomon attestatur, Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus. Et immisit in os meum canticum novum, id est novam laudem et gratiarum actionem de prædictis beneficiis suis mihi collatis : quemadmodum dicit Apostolus, Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione; et alibi, Vetera transierunt. Quod enim antiqui in veteri Testamento, cum anxio desiderio et afflictione animi propter dilationem, cantabant futurum, hoc in evangelica lege seu novo Testamento, cantant Christiani cum hilari grataque mente jam factum. Et ideo in Apocalypsi de Christo ait Joannes : Dixit qui sedebat in throno, Ecce nova facio omnia. Carmen Deo nostro, id est, canticum istud est carmen ad honorem et gloriam Dei cantandum. Videbunt multi, id est, fide et gratia Christi illuminabuntur, et mirabilia ejus considerabunt, sicut ab Isaia prædictum est : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; et timebunt Deum, ex consideratione eorum quæ per fidem agnoscunt; timebunt quoque pœnas inferni, et sperabunt in Domino, quod per gratiam ejus evadent tormenta inferni, et adepturi sint gaudia cœli.

Deinde Ecclesia seu quilibet Christianus ait ad Christum, seu totam Trinitatem : Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Multa enim et magna fuerunt Christi miracula. Unde in Evangelio scriptum est : Virtus exibat de illo, et sanabat omnes; et iterum, Quotquot tangebant fimbriam vestimenti ejus, sanabantur.12 Et Christus dixit discipulis Joannis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis. Cæci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt.3 Et hæc mirabilia in adventu Christi fuisse perpetranda, Isaias de Christi adventu loquens ita prædixit : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet quasi cervus claudus, et lingua balborum velociter loquetur.4 Hæc mirabilia Christi narrat Ecclesia, quemadmodum in Ecclesiastico habetur : Nonne Dominus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua? Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus! et quis satiabitur videns gloriam ejus?5

Præterea Ecclesia ex persona Apostolorum et prædicatorum atque doctorum, ait : Annuntiavi primo Judæis, deinde gentilibus, et quotidie prædico cunctis fidelibus, o Domine Jesu Christe, vitam et mirabilia tua; et locutus sum, proponendo eis doctrinam evangelicam; multiplicati sunt super numerum, qui per prædicationem meam ad fidem conversi sunt : quoniam numerari a nobis non possunt, quamvis non sint simpliciter infiniti. Unde per Malachiam Dominus ait : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum, quia rex magnus ego sum, dicit Dominus, et nomen meum horribile in gentibus.6 Hanc autem Apostolorum annuntiationem, et fidelium multiplicationem Deus Pater loquens ad Christum Filium suum, per Isaiam evidenter prædixit : Parum est, inquiens, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.7

Sacrificium et oblationem, id est legalia sacrificia, noluisti, tempore novæ legis. Aures autem cordis : de quibus in Evangelio dicitur, Qui habet aures audiendi, audiat;8 perfecisti mihi, id est, perfectas dedisti mihi, ita ut prompte obedirem tibi in omnibus, sicut superius de me testatus es : Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.9 Has aures populus Judæorum non habuit. De quibus per Prophetam Dominus ait : Quis cæcus nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi, id est Prophetas?10 Holocaustum legale, et pro peccato, id est hostiam pro peccato immolatam, non postulasti, tempore evangelicæ legis.

Considerandum est namque, quod triplicia erant præcepta veteris Testamenti, scislicet moralia, judicialia, et cærimonialia.1112131415 Præcepta autem moralia manent tempore novæ legis, quum sint de lege naturali, et perficiuntur per consilia a Christo in Evangelio tradita: et ad ista præcepta pertinent mandata Decalogi. Præcepta vero judicialia sine periculo observari possunt in nova lege, si ab aliquo, cujus est legem condere, instituantur. Præcepta autem cærimonialia, ad quæ pertinent præcepta sacrificiorum, tempore novæ legis mortifera sunt, quum sint solum figuralia: et ideo ea servare, esset realiter dicere quod Christus nondum venisset. De his præceptis intelligendum est quod per Ezechielem Dominus asserit, Dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent;16 et quod Apostolus ad Hebræos introducit, Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, nunquam potest accedentes perfectos facere;17 et alibi, Nihil, inquit, ad perfectum adduxit lex.18 Hanc autem legalium sacrificiorum cessationem atque unius veri sacrificii institutionem ac perpetuam durationem, per Malachiam Spiritus Sanctus prædixit, ad Judæos sic loquens: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra.19 In omni enim loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: videlicet corpus et sanguis Christi, quod est sacrificium finale per se intentum, omnibusque sacrificiis legis succedens. De his autem triplicibus præceptis veteris legis, in prima secundæ elegantissime atque pulcherrime loquitur gloriosus et sanctus doctor B. Thomas.

Tunc, id est jam tempore gratiæ quando cessant sacrificia legis, dixi, ego Christi vestigia sequens, seu ego Ecclesia Christi sponsa: Ecce, Domine Jesu, venio ad fidem et gratiam tuam, et in te sperando spero salvari, nec in lege salutem constituo. Venio quoque ut offeram tibi me ipsum, divinis obsequiis me totaliter mancipando, et propter te me quotidie mortificando. Quod ideo facio, quoniam In capite libri, id est in secundo versu primi psalmi, scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus. Ibi enim dictum est: In lege Domini voluntas ejus.20 Deus meus, volui tibi in omnibus obedire; et legem tuam, scilicet evangelicam legem, in medio cordis mei infixi, abscondi, ac memoriter tenui. Et istud est sacrificium tibi placens, teque summe honorans, quemadmodum ab Isaia pulchre inducitur: Requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam. Si glorificaveris Dominum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem; tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terræ, dicit Dominus.21 Et hoc est quod in Evangelio Christus ait volentibus se cruciformiter imitari, atque se ipsos quotidie immolare: Qui vult, inquiens, venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.22

Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, id est in toto populo christiano, quia in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum.23 Justitiam tuam non abscondi in corde meo, sed publice eam prædicavi, quoniam audivi te, Domine, in Evangelio terribiliter comminantem: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet quum venerit in regno suo.24 Et ideo Petrus principibus sacerdotum dixit: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.25 Non enim possumus, quæ vidimus et audivimus, non loqui. Non ergo abscondenda est justitia Dei, id est doctrina Christi, sed instruendus est proximus. Nam sapientia abscondita et thesaurus occultus, quæ utilitas in utroque?2627 Unde de ignavis et abscondentibus justitiam Dei, apud Isaiam scriptum est: Speculatores ejus cæci omnes, canes muti non valentes latrare, videntes vana et dormientes:28 quod contra negligentes et indoctos prælatos præcipue dicitur. Veritatem tuam in sacra Scriptura contentam, et salutare tuum, id est felicitatem fidelibus in cælo paratam, dixi proximis. Sed quomodo nunc ait, Justitiam tuam non abscondi in corde meo, quum inferius dicat, In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi?29 Et respondendum est, quod sacra doctrina est in corde abscondenda, et non abscondenda. Est enim abscondenda, ne oblivioni tradatur, aut per præsumptionem seu jactantiam aperiatur et amittatur; sed non est abscondenda, ne proximis communicetur, et infructuosa permaneat: sic enim servus piger et nequam increpatur a Domino, quia abscondit talentum sibi commissum in terra.30

Non abscondi misericordiam tuam, id est beneficia tua nobis clementer exhibita, seu pietatem ac liberalitatem tuæ bonitatis, et veritatem tuam a concilio multo, id est, a populo christiano consilium requirenti qualiter possit veram beatitudinem adipisci. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me, sed tolle peccata, gratiam tribue, virtutes conserva, et consummationem felicem concede. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me, quando perseveranter oravi. Sicut enim veritas tua in Evangelio promittit, dicens, Petite, et dabitur vobis;31 sic misericordia tua exaudit, et præstat quidquid salubriter atque constanter rogatur. Maxime tamen exaudit Deus preces totius communitatis seu multitudinis. Et ideo fiducialiter confidendum est, generalia concilia dirigi a Spiritu Sancto, propter id quod ait Salvator: Si duo ex vobis consenserint de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo.32 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quanto magis si omnes consentiunt atque conveniunt, exaudientur, et Christum in medio sui habebunt? Propterea quoque rationabile est, majorem esse auctoritatem concilii generalis, quam alicujus quatuor Doctorum.

Quoniam circumdederunt me mala pœnæ et culpæ, quorum non est numerus mihi certus. Multæ enim sunt tribulationes justorum, et in medio laqueorum positi sumus, et justus septies in die cadit;3334 et venialia nostra peccata, quæ cogitando, loquendo et operando committimus, vel per omissionem incurrimus, adeo multa sunt, ut numerum excedere videantur. Comprehenderunt me iniquitates meæ, id est, in legem peccati me captivum duxerunt, et jugo peccati ac servituti diaboli subjecerunt, vinculisque malitiæ ligaverunt. Unde ait Salvator: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.35 Et non potui ut viderem, id est, omnia mala prædicta quibus circumdatus sum, determinate et sigillatim cognoscere non potui. Ecce quanta est miseria nostra, et quantum nos timere oportet divinum judicium. Quot enim in die judicii nostri consurgent contra nos vitia jam ignorata, quæ quasi de insidiis erigent se contra nos? Humiliemur igitur sub potenti manu Dei, dicentes sicut prædictum est:36 Ab occultis meis munda me, Domine.37 Et defleamus et emendemus saltem in generali, quæ in speciali deflere nequimus; studeamusque ultra debita nostra, aliqua (imo et multa) bona agere contra peccata ista ignota, ne dæmon ea contra nos inducat in die judicii nostri.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei iniquitatum mearum excessus, præsertim quantum ad venialia mala; et cor meum dereliquit me, id est, intellectus meus defecit in consideratione multitudinis peccatorum meorum. Quoniam enim numerum et capillos capitis mei transcendunt, certum est quod singula a corde meo pensari non possunt. Dicamus ergo ex totis præcordiis cum magna humilitate, quod Manasses ille rex Juda ait:38 Peccavi super numerum arenæ maris; multiplicatæ sunt iniquitates meæ, et incurvatus sum multo vinculo ferri, et non est respiratio mihi: quia excitavi iram tuam, statuens abominationes et multiplicans offensiones. Et nunc flecto genua cordis mei, rogans te, Domine, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in æternum reserves mihi mala. Hinc quoque Esdras ait:39 Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.40 Denique tunc cor nostrum derelinquit nos, quum aufertur a nobis. Tunc vero aufertur a nobis, quum usus rationis vitiorum caligine impeditur, obtenebratur aut fallitur.

Propter quod Osee dicit :41 Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor. Quotiescumque ergo per impetum passionis a medio rationis abducimur, quoties peccato consensum præbemus, quoties a summo bono aversi, ad infructuosa et vana convertimur, et relicto uno illo quod solum necessarium est, per diversa vagamur, toties cor nostrum relinquit nos.42 Et istæ sunt fornicationes cordis humani, quibus fornicatur a Deo, et propter quas a Deo contemnitur, sicut Dominus per Ezechielem ait : Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me.43 Homini quoque cor tale habenti, ait alibi sermo divinus :44 Noli lætari, Israel, quia fornicatus es a Deo tuo. Omni ergo custodia custodiamus cor nostrum, maxime in divinis, quia ex ipso vita procedit, si bene custodiatur ;45 sin autem, tunc utique mors ex eo procedit, sicut in Evangelio Christus ait, De corde exeunt cogitationes malæ, furta, ac cetera mala.46

Complaceat tibi, Domine, ut eruas me a malis omnibus.47 Ecce quam blanda, dulcis, affectuosa, ac reverentialis oratio. Complaceat, inquit, tibi, Domine : quasi dicat, Non quod ego volo, sed quod tu. Et hoc est quod in Oratione dominica quotidie dicimus : Fiat voluntas tua. Domine, ad adjuvandum me respice, id est, ad hoc intende in me, ut pie succurras mihi propter tuam clementiam, non ut me juste abjicias propter meam malitiam.48 Ego autem mendicus sum : nam quotidie et indesinenter in Oratione dominica clamo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quamvis corporalem panem ostiatim non quæro, spiritualem tamen panem, videlicet panem lacrimarum, panem salutis et gratiæ (de quo Christus affirmat, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei), panem quoque Eucharistiæ incessanter mendico :49 idcirco sum et pauper, id est in spiritualibus imperfectus, et in omnibus defectuosus.

Propter quod David ait :50 Ego sum vir pauper et tenuis. Dominus sollicitus est mei.

Ipsi enim cura est de omnibus :51 quanto magis de rationalibus creaturis? Propterea scriptum est : Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, nos vero lutum ;52 et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

B Contemplandum autem, quam industriosa sit ista oratio. Vocat enim se mendicum et pauperem, quatenus misericordiam provocet ; non, justum, sicut Pharisæus qui dixit, Non sum sicut ceteri hominum.53 Et tu igitur si misericordiam Dei provocare desideras, si copiosam a Deo eleemosynam, et pinguem panem recipere cupis, si spiritualiter ditari ac satiari peroptas, fac coram Deo sicut agunt mendici hujus sæculi coram divitibus a quibus eleemosynam petunt. Si corpore læsi sunt, ulcerosi, hydropici, paralytici, aut simili ægritudine languidi, vestem a loco infirmitatis deponunt, indigentiam suam proclamant, se pauperes profitentur. Nos ergo vulnera animæ nostræ Deo ostendamus, paupertatem nostram humiliter reseremus, et opem misericordiæ Dei affectuosissime invocemus : et quanto miseriam nostram cum præcordialiori ac profundiori humilitate professi fuerimus, tanto pleniorem a Deo gratiam acquiremus.54

D Postremo pensandum, quantæ excellentiæ et speciositatis sit psalmus iste præclarus ac nobilis. In quo primum exhibetur Deo gratiarum actio pro beneficiis suis, præsertim pro incarnatione Filii sui. Secundo Christus alloquitur Patrem, et declaratur legalium sacrificiorum evacuatio, et veri sacrificii, quod est Christi passio, necessitas. Docetque Christus hoc Deo summe placere, ut obediatur voluntati ipsius, quemadmodum Samuel protestatur : Numquid vult Dominus holocausta ac victimas, et non potius ut obediatur voci ejus ? Melior est enim obedientia, quam victimæ; et auscultare, magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.55 Declaratur quoque in psalmo isto institutio Ecclesiæ per prædicationem Christi. Deinde ponitur efficacissima ad Deum oratio atque humillima peccati confessio. Studeamus itaque semper cum condecenti ac debita devotione hunc psalmum depromere. Quæ autem jam exposita non sunt, ex dictis in præcedenti articulo liquent.

PRECATIO.

Deus infinitæ misericordiæ, manum tuam porrige lapsis, et educ nos de lacu miseriæ et de luto fæcis: ut per te directis gressibus nostris, hymnum tibi laudis et placationis incessabili voce persolvamus.

Footnotes

  1. Marc. vi, 56. ↩

  2. Luc. vi, 19. ↩

  3. Matth. xi, 4, 5. ↩

  4. Is. xxxv, 5, 6; xxxii, 4. ↩

  5. Eccli. xlii, 17, 23, 26. ↩

  6. Malach. i, 11, 14. ↩

  7. Is. xlix, 6. ↩

  8. Luc. viii, 8. ↩

  9. Ps. xvii, 45. ↩

  10. Is. xlii, 19. ↩

  11. Is. ix, 2. ↩

  12. Apoc. xxi, 5. ↩

  13. Apoc. v, 17. ↩

  14. II Cor. vii, 4. ↩

  15. Prov. xvi, 9. ↩

  16. Ezech. XX, 25. ↩

  17. Hebr. X, 1. ↩

  18. Hebr. VII, 19. ↩

  19. Malach. I, 10, 11. ↩

  20. Ps. 1, 2. ↩

  21. Is. LVIII, 11, 13, 14. ↩

  22. Luc. IX, 23. ↩

  23. Ps. XVIII, 5. ↩

  24. Luc. IX, 26. ↩

  25. Act. IV, 19, 20. ↩

  26. Eceli. XX, 32. ↩

  27. Eccli. XX, 32. ↩

  28. Is. LVI, 10. ↩

  29. Ps. cxviii, 11. ↩

  30. Matth. xxv, 24-30. ↩

  31. Matth. vii, 7. ↩

  32. Matth. xviii, 19, 20. ↩

  33. Prov. xxiv, 16. ↩

  34. Ps. xxxiii, 20. ↩

  35. Joann. vii, 34. ↩

  36. I Petr. v, 6. ↩

  37. Ps. xviii, 13. ↩

  38. Oratio Manassæ ↩

  39. I Esdr. ix, 6. ↩

  40. Joann. viii, 34. ↩

  41. Osee. IV, 11. ↩

  42. Luc. x, 42. ↩

  43. Ezech. VI, 9. ↩

  44. Osee. IX, 1. ↩

  45. Prov. IV, 23. ↩

  46. Matth. XV, 19. ↩

  47. Prov. VI, 10. ↩

  48. Ibid. 11. ↩

  49. Joann. IV, 34. ↩

  50. 1 Reg. XVIII, 23. ↩

  51. 1 Petr. V, 7. ↩

  52. Is. LXIII, 16; LXIV, 8. ↩

  53. Luc. XVIII, 11. ↩

  54. Luc. XXVI, 39. ↩

  55. 1 Reg. XV, 22, 23. ↩

Chapter 81 of 244