Articulus 80
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI QUADRAGESIMI: BEATUS QUI INTELLIGIT.
PRÆPONITUR denique psalmo jam declarando titulus talis: In finem, intellectus filiis Core. Core, qui propter suam ambitionem in libro Numerorum perisse legitur, interpretatur Calvaria, quod est nomen loci in quo crucifixus est Christus. Filii vero Core, spiritualiter dicuntur filii crucis, seu imitatores Christi crucifixi. Et propter hanc interpretationem fit sæpe in psalmorum titulis mentio de filiis Core. Ipsi enim patris sui peccatum secuti non sunt: propter quod a David in ministerium templi assumi meruerunt. Est igitur sensus tituli: Intellectus hujus psalmi tendens in finem, id est, in Christum nos dirigens, attribuitur filiis Core, id est, imitatoribus passionis Christi competit, quatenus ex prophetia et sensu hujus psalmi perfectius convertantur ad Christum, et ejus passionibus conformentur. Porro, quod psalmus iste ad litteram de Christo loquatur, patet ex hoc quod Christus allegat scripturam hujus psalmi de se prædictam, in Cœna novissima dicens: Sed ut impleatur Scriptura, Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.1 Quod secundum omnes expositores catholicos in hoc psalmo scriptum est his verbis:2 Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos. Christus enim interdum magis allegat sensum, quam verba Prophetarum. Doctores ergo communiter exponunt hunc psalmum partim de Christo, et partim de Ecclesia, sicut patebit : sed satagendum est, ut quantum fieri potest, totus de Christo exponatur. Decet enim Christianum libenter audire et loqui de Christo, nec unquam fatigari in hoc ipso.
AIT ergo Propheta : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : id est, ipse Christus, qui pio intellectu respexit, et misericorditer consideravit genus humanum damnationi obnoxium propter originale peccatum, est beatus. Nam in quantum est Deus, est essentialiter beatus ; sed in quantum homo, fuit beatus in anima a primo instanti conceptionis suæ in Virgine Matre. Pie enim intellexit Christus super egenum et pauperem hominem, quando per Jeremiam prædixit, Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis ;3 et per Zachariam, Ecce ego venio et habitabo in medio tui ; et per † Michæam, Prope est salus tua, salvabo te, noli timere ; et per Isaiam, Ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Quæ omnia in Christo jam incarnato scimus impleta, sicut et ab alio scriptum est: Qui fecit stellas, hic est Deus noster; et post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est. Denique pie intellexit Christus super genus humanum egenum et pauper, quando ipsemet in Evangelio ait: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et rursus: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Et iterum: Animam meam pono pro ovibus meis. Piissime vero intellexit Dominus Jesus super egenum et pauperem, quando passione instante, dixit: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua; et quando in cruce suspensus, clamavit: Sitio: quid utique, nisi mundi salutem? Superpiissime autem intellexit super egenum et pauperem, quando pro transgressoribus, suisque crucifixoribus rogans: Pater, inquit, ignosce illis. Et ut oratio sua exaudibilior fieret, adjunxit excusationem pro impiis, dicens: Quia nesciunt quid faciunt.
In die mala, id est in omni tempore quo persecutionem passus est Christus, et maxime in die crucifixionis suæ, liberabit, et jam liberavit, eum Dominus Deus omnipotens. Liberavit enim eum, quando Judæi volebant eum præcipitare et lapidare: et quamvis interdum permisit eum contumelias pati, et tandem occidi, semper tamen liberavit eum, quoniam Christus semper per patientiam vicit, et sibi coronam accidentalis præmii, totique mundo coronam essentialis præmii meruit. In passione quoque liberavit eum, quantum ad hoc, quod passio illa fuit finis totius passibilitatis persecutionisque suæ.
Quæ autem sequuntur, magis prophetando et congaudendo, quam orando, dicuntur. (2) Dominus conservet eum. Deus enim Pater præservavit Christum hominem ab omni malo culpæ, quia prævenit eum in benedictionibus dulcedinis, et confirmavit animam ejus in bono a principio suæ creationis; sed et a malis pœnæ præservavit eum, quoad hoc, quod pœnæ illæ non ei nocuerunt spiritualiter, sed profuerunt. Et vivificet eum, id est, a mortuis tertia die eum resuscitet, et beatum faciat eum in terra, id est, beatitudinem ejus manifestet hominibus per prædicationem atque miracula Apostolorum et aliorum Sanctorum: quemadmodum Deus per Isaiam de Christo loquens, testatus est: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Super ipsum continebunt reges os suum. Unde et alibi de Christo inducitur: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. Et Daniel ait: Adspiciebam, et ecce Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Hoc modo sciens beatissima Virgo et Mater beatificandum in terra Christum, seque a credituris in Filium suum beatificandam, prophetice cecinit: Beatam, inquiens, me dicent omnes generationes. Vel sic: Beatum faciat eum in terra, id est, gloriosum faciat Christum in corpore, et super cœlos elevet ipsum; sicque in terra viventium beatificet eum beatitudine accidentali, quæ consistit in rebus creatis ad Deum relatis, videlicet in bono usu earum, secundum quod una creatura alteri dominatur, vel in ea lætatur, aut ea perutitur.
Et non tradat eum in animam inimicorum ejus: id est, Deus Pater non derelinquat Christum finaliter in potestate Judæorum, nec eorum voluntati subjiciat eum. Hoc Christus in se impletum ostendit, dum ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et denuo: Nemo, inquit, tollit animam meam a me; sed ego pono eam, et iterum sumo eam. Propter quod Isaias de eo inquit: Oblatus est quia ipse voluit. Et hoc clarissime patet ex eo quod apud Joannem dicitur: Jesus sciens omnia quæ ventura erant super se, processit, et dixit eis: Quem quæritis? Responderunt: Jesum Nazarenum. Dixit eis
Baruch III, 35, 36, 38.
Joann. III, 17.
Luc. XIX, 10. Joann. X, 15.
Matth. XXVI, 42.
Joann. XIX, 28.
Luc. XXIII, 34.
Ibidem.
Luc. IV, 29; Joann. VIII, 59; x, 31.
Is. LII, 13, 15.
Zach. IX, 10.
Dan. VII, 13, 14.
Luc. I, 48.
Joann. X, 18.
Is. LIII, 7.
Joann. XVIII, 4-6.
Ps. XX, 4.
Jesus : Ego sum. Ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Quomodo ergo ait Apostolus, Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum?4 Et respondendum, quod Deus Pater tradidit illum, ita ut permisit eum a malignis occidi : non autem quod ipsi maligni aliquid possent inferre tormenti Christo invito; sed Christus sponte tradidit se in mortem, quemadmodum Isaias ait : Tradidit in mortem animam suam.5 Et ad Galatas Apostolus asserit : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.6 Aliter ergo tradidit Christum Judas, et aliter Pater.
(5) Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus.7 Lectus doloris Christi, fuit patibulum crucis :8 in quo tamen non habuit pulvinar, super quod caput lassum et spinis confixum paululum repausaret. Super hunc lectulum contulit Deus opem Christo homini, quoniam conservavit eum in bono, et cooperabatur ei in redemptione generis humani, et in debellatione mortis atque diaboli.910 Tota namque efficacia meriti Christi erat ex divinitate unita. Quamvis enim Christus dixerit : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? videlicet, subtrahendo inferioribus viribus ac patienti naturæ solitam redundantiam beatitudinis, quam in anima habuit; non tamen penitus erat relictus, sed Deus erat in eo, mundum reconcilians sibi, secundum Apostolum. Universum stratum ejus, id est totum patibulum crucis Christi11, vel potius totum Christum in cruce suspensum, ut ponatur continens pro contento, versasti, id est, frequenter seu multipliciter convertisti, in infirmitate ejus, id est in passione ipsius Christi.1213 Versatus est enim Christus in cruce non loco, sed voto, videlicet diversis affectibus : nunc propter amaritudinem passionis clamando, Ut quid dereliquisti me? quasi invitus pateretur (non tamen patiebatur invitus, sed libentissime, tanquam ardentissimus hominum amator, atque paterni honoris zelator); nunc propter desiderium humanæ salutis dicendo. Sitio, quasi libenter pateretur; nunc quasi oblitus proprii doloris, de matre sollicitus fuit, dicendo Joanni, Ecce mater tua.
(4) Ego dixi : Domine, miserere mei, etc. Hæc oratio non competit Christo, nisi pro corpore suo mystico; et in sequenti expositione versus iste tractabitur.
(5) Inimici mei, videlicet Judæi persequentes me, dixerunt mala mihi, id est ad ignominiam et contumeliam meam. Quid autem dixerunt, continuo pandit : Quando morietur? id est, quando occidetur iste a nobis? et peribit nomen ejus? id est, quando fama atque memoria ejus penitus exstinguetur? Hoc est quod Joannes inducit dixisse sacerdotes et Pharisæos, dicens : Videtis quia nihil proficimus?14 Ecce totus mundus abiit post eum. Et rursus apud Matthæum ait Scriptura : Congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.15
(6) Et si ingrediebatur. Frequenter in psalmo isto, sicut et alibi, mutat Propheta personam et numerum : nunc singulariter, nunc pluraliter, nunc in tertia persona, nunc in secunda loquens. Nunc ergo singulariter loquens, ait : Et si ingrediebatur inimicus meus, scilicet Judas proditor, cum aliis Apostolis, mecum in domum cœnaculi et in domum Marthæ, ut videret, id est, ut observaret et exploraret quid essem acturus ; vana loquebatur cor ejus : quoniam dixit intra se, quod ego nescirem propositum suum. Vana quoque et falsa ac simulata verba dixit corde et ore, quando indignabatur Mariæ Magdalene, eo quod fudit super caput meum alabastrum unguenti pretiosi, et dixit :16 Ad quid perditio hæc? Poterat enim hoc unguentum venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus.17 Hoc autem dicebat, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat : sicut Joannes enarrat. Con-18 gregavit iniquitatem sibi, id est, Judas ac-cumulavit sibi peccata diversa. Nam ex avaritia invidebat et indignabatur Mariæ Magdalene, proposuitque Christum vende-re et in mortem hostibus suis exhibere. (7) Egrediebatur foras ipse Judas a me, quarta feria ante passionem meam, intrans domum in qua scivit congregatum esse concilium Judæorum adversum me; et lo-quebatur in id ipsum, id est, in toto illo concilio dixit:19 Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Hoc ipsum Evan-gelistæ clare testantur. Vel, Egrediebatur foras in hora Cœnæ, quemadmodum Joan-nes testatur, dicens: Dixit Jesus Judæ, Quod facis, fac citius. Quum ergo ille ac-cepisset buccellam, exivit continuo.20
(8) Adversum me susurrabant omnes ini-mici mei, videlicet principes sacerdotum et magistratus templi cum universo con-cilio, qui latenter et detractorie consule-bant inter se quomodo crucifigerent me; adversum me cogitabant mala mihi, id est, tormenta multa et magna proposue-runt mihi inferre: sicut in libro Sapientiæ habetur, Morte turpissima condemnemus eum.21 Hæc autem Jeremias, qui vaticiniis et passionibus apertissime præfiguravit Christi passionem, frequenter prænuntia-vit. Ait enim in Christi persona: Tu, Do-mine, demonstrasti mihi studia eorum, et cognovi; et cogitaverunt super me consi-lia, dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus.2223 Et alibi:24 Foderunt, inquit, foveam animæ meæ. (9) Verbum iniquum constituerunt adversum me, id est, Judæi sermonem malignum firmiter conceperunt contra me. Quis autem sit sermo iste, sub-jungit: Numquid qui dormit, non ad-jiciet ut resurgat? id est, numquid iste qui se dicit resurrecturum a mortuis, veraciter resurgere poterit, quum in morte dormierit, et in sepulcro clausus jacue-rit? quasi dicant, Non. Et hoc est quod a Matthæo dicitur: Dixerunt principes sacer-dotum ad Pilatum: Domine, recordati su-mus quia seductor ille dixit adhuc vivens, Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum, etc.25 Putabant nempe Ju-dæi Christum ita occidere, quod nec ipse resurgeret, neque memoria ejus per-maneret: quemadmodum Jeremias prænun-tiavit, dicens, Eradamus eum de terra vi-ventium, et nomen ejus non memoretur ultra.
Et quid mirum est, si Judæi hæc agant? (10) Etenim homo pacis meæ, in quo spe-ravi, id est, Judas discipulus meus, cui ego pacificus fui, et cui signa pacis osten-di, et ad quem tam caritative me habui ac si de ejus adjutorio multum speras-sem: nam et procuratorem meum ipsum constitui, et loculos tulit; qui edebat panes meos, quoniam sæpe mecum comedit, et de eleemosynis mihi datis pariter vixit, atque in Cœna duplicem panem de manu mea suscepit, videlicet panem intinctum, per quem ostendi Joanni quod ipse tradi-tor esset;26 et buccellam sub qua erat cor-pus meum: de qua a Joanne dicitur, Et post buccellam introivit in eum Satanas;27 magnificavit super me supplantationem, id est, magnifice induxit super me adver-sarios meos, qui me supplantaverunt et occiderunt. Unde et sanctus Job in figura Christi ait:28 Quem maxime diligebam, adversatus est mihi. (11) Tu autem, Domine, miserere mei, liberando me a pœnalitatibus corporis, et resuscita me tertio die; et retribuam eis, id est, justam ultionem super Judæos in-ducam, excæcando corda eorum, et in ma-nus Romanorum eos tradendo, atque in-credulos æternaliter condemnando. Unde per Isaiam Christus ait: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Dies enim ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit.29 Et simile quid-dam Jeremias scribit, dicens: Tu, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas re-nes et corda, videam ultionem tuam ex eis. Tibi enim revelavi causam meam.30
(12) In hoc cognovi, o Domine Pater, id est, experimentaliter didici, quoniam vo-luisti me, id est, quod dilexisti me, et tibi complacui, quoniam non gaudebit inimi-31 cus meus super me, id est, quia populus Judæorum adversans mihi et membris meis, non diu neque finaliter exsultabit de me, utpote quasi omnino exstinxerit nomen meum, et quasi non resurrexerim de sepulcro; sed confundentur atque dolebunt, quum viderint miracula fieri in nomine meo, et per Apostolorum prædicationem multa millia ad fidem converti: sicut jam videmus impletum. (15) Me autem Christum Filium tuum dilectum, propter innocentiam suscepisti, id est, propter immaculatam ac justam vitam meam exaudisti in precibus quas tibi jam obtuli, et in die resurrectionis suscepisti me ad impassibilem statum; in die quoque ascensionis suscepisti me ad dexteram tuam, et confirmasti me in conspectu tuo in æternum, id est, in throno gloriæ et in cœlo empyreo firmiter et sine fine collocasti me: sicut ad Hebræos dicit Apostolus: Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium, unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.32 Postremo, de omnibus his laudat Christus homo Deum trinum ac unum, et ait: (14) Benedictus Dominus Deus Israel: id est, ab omnibus benedicatur, laudetur, et honoretur Deus Trinitas, qui est Deus Israel, id est Jacob qui dictus est Israel; vel, Israel, id est populi per fidem cœlestia contemplantis; a sæculo et in sæculum, id est per omne sæculum et a primo sæculo, scilicet a mundi principio usque in sæculum illud futurum, quod nunquam finem habebit. Fiat, fiat, id est, ita sit, ita sit. Replicatio verbi, est magni affectus indicium.
Ecce quam evidentissime atque plenissime loquitur psalmus iste de passione Christi, et quanta mysteria Christi David cognovit, et quam speciosa ac fulgida est consonantia hujus propheticæ prænuntiationis cum evangelica historia. Porro secundum eos qui dividunt librum Psalmorum in quinque libros partiales, hoc loco primus liber finitus est.
Footnotes
-
Zach. II, 10. ↩
-
Is. LII, 6. ↩
-
Jer. xxix, 11. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Joann. xix, 28. ↩
-
Luc. ix, 58. ↩
-
Marc. xv, 34. ↩
-
Matth. xxvii, 46; ↩
-
II Cor. v, 19. ↩
-
Rom. viii, 27. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Matth. xii, 19. ↩
-
Matth. xxvi, 3, 4. ↩
-
Matth. xxvi, 7-9; ↩
-
Joann. xii, 3-6. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
8 Matth. xxvi, 15. ↩
-
Joann. xiii, 27, 30. ↩
-
Sap. ii, 20. ↩
-
Jer. xi, 18, 19. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Jer. xiii, 20. ↩
-
Matth. xxvii, 62-64. ↩
-
Joann. xiii, 26. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Job xix, 19. ↩
-
Is. LXIII, 3, 4. ↩
-
Jer. xi, 20. ↩
-
Jer. xviii, 20. ↩
-
Hebr. vii, 24, 25. ↩
Chapter 82 of 244