Skip to the text

Articulus 81

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI QUADRAGESIMI TROPOLOGICA.

TROPOLOGICE autem exponendus est psalmus iste de membris Christi, seu unoquoque fidelium. Ait ergo: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: quod dupliciter exponi potest. Primo sic: Beatus qui intelligit, etc., id est, per spem felix est homo qui Christum in carne mortali quondam passibilem ac indigentem sapienter cognoscit: ita quod in ipso duplicem contemplatur naturam, videlicet divinam et humanam; nec propter divinitatis insignia negat in eo veram humanitatem, nec propter humanitatis humilia et abjecta negat in eo veram divinitatem. Et hoc est quod ait Salvator. Postquam enim divina sua miracula enarrasset, adjecit: Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.1 Tanquam diceret: Beatus est qui propter humanam infirmitatem et passionem quam videt in me, non denegat mihi divinitatem inesse. Multi quippe hæretici, considerantes humilia et indigna quæ de Christo leguntur, abhorruerunt veram divinitatem in ipso fateri. Alii vero considerantes sublimia quæ de ipso scribuntur, renuerunt asserere veram in eo humanitatem consistere. Nos autem utrumque in ipso intelligimus, et divina et humana Christo adscribimus; sed quid propter quid ei conveniat, prudenter pensandum est.

Secundo exponitur sic: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, id est, qui membris Christi, videlicet indigentibus, misericordem oculum exhibet, opem impendit, eleemosynam spiritualem aut corporalem communicat. Nam ut Christus testatur, quod uni ex suis fit, sibi fit. In die quoque judicii dicturus est eis qui hoc modo super egenum intelligunt: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus fui, et vestistis me. Unde alibi scriptum est: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Tunc erumpet quasi lumen justitia tua. Et alibi: Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies eum. Atque in Evangelio Christus: Quod superest, inquit, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. Hinc quoque Job de se ipso testatur, dicens: Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam ignorabam, diligentissime investigabam. Et rursus ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Si autem tam salubre est corporalem eleemosynam atque exteriora misericordiæ opera exercere, quanto salubrius atque sublimius est spiritualem eleemosynam agere, docendo ignorantem, increpando errantem, consulendo ambiguo, orando pro impio, disciplinando peccantem, consolando mœrentem? Faciat ergo unusquisque eas eleemosynas in quibus magis abundat, sicut Tobias consuluit filio suo, dicens: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors.

Itaque, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem:2 et hoc ideo, quoniam in die mala, id est in die tentationis et persecutionis ac adversitatis, liberabit eum Dominus, ne tentatione vincatur, ne in persecutione per impatientiam superetur, ne in adversis frangatur. Liberabit etiam eum a peccatis præteritis, et a reatu peccati: quoniam sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.3 Propter quod Daniel regi Nabuchodonosor dixit: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.4 Si ergo vis præservari a malis, esto misericors, condole proximis, succurre egenti. Ideo enim Christus ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.5 Et Salomon exhortatur: Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus. Sed quatenus super spiritualiter egenos et pauperes, sapienter intelligamus, curemus implere illud Apostoli: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.6

Dominus conservet eum in bono, et stabiliat eum in semetipso; et vivificet eum in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam; et beatum faciat eum in terra, id est, in peregrinatione hujus sæculi, in carne mortali, in Ecclesia militanti faciat eum beatum in spe et in sufficientia temporalium rerum, atque in cordibus proximorum suorum, ita ut omnes beatificent eum tanquam hominem pium Deo placentem. Omnino enim hæc concomitantur misericordem in vita præsenti, quemadmodum scriptum est: Benefacit animæ suæ vir misericors; et rursus, Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. In terra autem viventium et in triumphanti Ecclesia, faciat eum Dominus beatum in re, et in omnium bonorum plenissima possessione. Et non tradat eum in animam inimicorum ejus, id est, ab adversariis suis non permittat eum spiritualiter lædi, vinci, aut opprimi, ita ut animæ ejus nil noceant insidiæ inimici. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus, id est in loco et tempore infirmitatis ac indigentiæ suæ, et maxime in hora mortis, quatenus tunc misericordiam consequatur, quando amplius misericordia indiget. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus: id est, corpus ejus, in quo anima quasi in strato jacet, multipliciter convertisti a gravamine ad relevamen, a dolore ad respirationem, atque interdum ab ægritudine ad sanitatem.78910111213141516 Vel, Versasti stratum ejus, id est, eum in strato jacentem consolationibus tuis internis refocillasti. Solet enim Deus homines misericordes tempore infirmitatis frequenter et pie fovere ac roborare.

Ego dixi, corde et ore, considerando me ipsum : Domine, miserere mei, id est, misericordiæ tuæ effectum mihi infunde, et quasi condolendo succurre; sana animam meam a læsione peccati, et a carentia gratiæ. Quod ideo rogo, quia peccavi tibi, id est ad injuriam tuam. O quam affectuosa et sententiosa ac efficax est oratio hujus versiculi ! quam utinam dicamus non ore tantum, sed intimo corde et pœnitentia humili.

Inimici mei dixerunt mala mihi, illa videlicet quæ sequuntur : Quando morietur, et peribit nomen ejus? Hoc primitiva Ecclesia maxime dicere potuit, quando omnis qui interficiebat Christianum, arbitrabatur obsequium se præstare Deo. Nam et Diocletianus ac alii quidam tyranni intendebant christianum nomen omnino auferre de terra, et fidem Christi penitus eradicare.17 Quilibet quoque Christianus persecutionem usque ad mortem propter justitiam passus, dicere potest versiculum istum : sed et de invisibilibus hostibus potest quilibet nostrum hæc dicere. Dæmones enim quotidie inter se dicunt de nobis : Quando morietur? id est, quando inducemus eum ad mortale peccatum, quod est mors animæ? et peribit nomen ejus de libro vitæ, et de memoria Beatorum ac misericordiæ Dei, videlicet ut nobiscum æternaliter condemnetur? Et si ingrediebatur ad me, Christi Ecclesiam seu hominem justum, aliquis insidiator, hæreticus, schismaticus aut perversus, ut videret quid crederem, sperarem, amarem et agerem; vana loquebatur cor ejus, id est, dolos cogitavit, proponens adversari fidei orthodoxæ, aut vitæ virtuosæ ac justæ; congregavit iniquitatem sibi, id est, ad propriam suam damnationem multiplicavit sibi peccata, varias vias nocendi excogitando. Egrediebatur foras, ad malitiæ suæ fautores ac socios, et loquebatur in id ipsum, id est, eis exposuit quid contra me concepit. Istud dicere potest Ecclesia et quilibet justus de falsis fratribus et exploratoribus atque hypocritis aliisque perversis. De quibus Joannes in sua Canonica scribit : Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; nam si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum.1819

Deinde Ecclesia ait de his : Adversum me susurrabant, id est, occulte et malitiose loquebantur, omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi, videlicet quomodo possent affligere me. Unde Joannes ait : Nolite mirari si odit vos mundus.20 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Verbum iniquum constituerunt, id est posuerunt, adversum me, dicentes : Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? id est, numquid est alia vita et beatitudo, sicut Christiani dicunt, in qua post hanc vitam vivent et regnabunt ipsi, quos nos modo occidimus? aut numquid futura est resurrectio mortuorum? Hæc dicebant infideles contra Christianos, præsertim in primitiva Ecclesia.

Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, id est, qui videbantur esse domestici fidei et filii Ecclesiæ, atque propinqui et proximi mei, qui sacramentum corporis Christi quandoque cum aliis acceperunt, magnificavit super me supplantationem, id est, tales excitaverunt persecutionem et adversitatem magnam adversus me. Hoc dicit Ecclesia maxime contra hæreticos, qui ad tempus erant in Ecclesia; sed exeuntes, sectas perditionis introduxerunt. Quilibet etiam qui specialem habuit ac familiarem amicum, si amicus ille recedit a se, et opponit se ei verbis et factis, revelando quoque quæ tempore familiaritatis et amicitiæ in fide recepit, talis dicere potest versiculum istum. Talis vero qui ita ab amico recedit, et ei resistit ac detrahit, gravissime et plusquam mortaliter peccat: quoniam non solum contra caritatem, sed etiam contra magnam caritatem atque justitiam directe agit. Et adhuc gravius erit peccatum, si fuerit inter eos pactum seu fœdus amicitiæ: quod sine mortali peccato solvi non potest, secundum Thomam quarto Sententiarum. Unde scriptum est: Qui dissolvit pactum, numquid effugiet?21 Gravissime igitur peccant, qui amicis pristinis tam molesti infidelesque fiunt, et in secreto dicta propalant. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Qui denudat arcana amici, fidem perdit.22 Denudare enim amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. Salomon quoque ait: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana;23 qui autem fidelis est, celat amici commissum.

Deinde Ecclesia orat: Tu autem, Domine, miserere mei ita afflictæ, et resuscita me, id est, ruinam occisorum fidelium repara per multiplicationem credentium. Vel, Resuscita me a somno peccati: sicut hortatur Apostolus, Surge qui dormis; et iterum, Tempus est jam nos de somno surgere.24 Vel, Resuscita me resuscitatione beata in die novissimo, quando omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur.2526 Et retribuam eis, id est, hostibus meis justam vindictam retribuam, vel in præsenti eos excommunicando, vel in die judicii tecum eos dijudicando: quemadmodum alio loco scriptum est, Judicabunt Sancti nationes;27 et sicut affirmat Apostolus, Nescitis quia Sancti de hoc mundo judicabunt?28

In hoc cognovi, o Domine, quoniam voluisti me, id est, quod a te electa sum, et tibi complacui, quoniam non gaudebit inimicus meus super me, id est, nec visibiles nec invisibiles hostes mei æternaliter exsultabunt de adversitatibus meis, quamvis ad tempus permittas me ab eis affligi. Nam ad minus post hanc vitam cessabit eorum lætitia, et convertetur in æternam tristitiam, sicut et mea temporalis tristitia convertetur, hac vita finita, in æternam lætitiam. In die quoque judicii, quando stabo in magna constantia adversus eos qui me jam angustiis premunt, ipsi videntes me, turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus.29 Hinc enim per Isaiam Dominus ait Ecclesiæ electorum: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.30 In momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.

Me autem propter innocentiam suscepisti, id est, exaudisti et approbasti. Elegit enim Christus sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam, secundum Apostolum.31 Hanc tamen innocentiam Ecclesia a Christo sortita est: nec ideo electa, quoniam innocens et immaculata; sed ideo innocens et immaculata, quia electa. Et confirmasti me in conspectu tuo in æternum, id est, in fide roborasti me usque in finem sæculi, sicut repromittis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.32 Et alibi: Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in fide.3334 Non enim deficiet Ecclesia Dei in toto, quamdiu duraverit generatio hominum.

Postremo Ecclesia gratias agit Deo, et ait: Benedictus Dominus Deus Israel. Qui versus in præcedenti expositione expositus est.

Ecce psalmus iste pulcherrimus misericordiæ opera vehementer commendat; et quantæ sint persecutiones justorum, evidenter demonstrat, asserens impios susurrare contra innoxios. Quocirca considerare utile est, quid sit susurratio, et de gravitate hujus peccati. Sciendum ergo, quod susurrator et detractor conveniunt in materia et forma loquendi: uterque enim malum de alio loquitur, et hoc occulte. Sed differunt in fine, quia detractor intendit famam alterius denigrare; susurrator vero intendit inter amicos discordiam seminare, mutuamque dilectionem extinguere. Unde in Scriptura habetur:35 Susurrone subtracto, jurgia conquiescunt.3637 Idcirco susurro non semper intendit malum de alio dicere, sed quidquid putat posse concordiam amicorum destruere. Loquitur enim utrique seorsum quod æstimat unicuique eorum in alio displicere: et ideo susurro et bilinguis idem sunt. Contumeliosus autem intendit honori alterius derogare. Ex quibus patere potest, quod horum vitiorum sit gravius. Peccatum enim, præsertim quod committitur in proximum, dicitur quoniam nocet: quanto ergo peccatum majus nocumentum infert, tanto est gravius. Amicitia vero est majus bonum quam honor aut fama: juxta illud, Amico fideli nulla est comparatio.38 Honor quoque majus bonum videtur quam fama: propterea susurratio est majus peccatum quam contumelia vel detractio. Contumelia quoque pejor est detractione, et detractio est gravior furto, quoniam majus bonum aufert quam furtum, videlicet bonam famam, quæ major est et appetibilior exterioribus rebus: juxta illud, Curam habe de bono nomine.39 Hoc enim plus proderit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi. Furtum tamen ex genere suo est mortale peccatum, quoniam contrariatur justitiæ. Si ergo furtum est mortale peccatum, et si detractio est gravior furto, et detractione contumelia, atque susurratio pejor quam contumelia, constat quod mortalis atque pestifera sit susurratio. Propter quod in Ecclesiastico habetur: Susurro et bilinguis maledictus;40 multos enim turbavit pacem habentes. Et iterum: Susurro coinquinat animam suam, et in omnibus odietur;41 et denotatio pessima super bilinguem. Frequenter autem susurratio et detractio pro eodem sumuntur, sicut et in psalmo præsenti. Fugiamus ergo, carissimi, quasi basiliscum et colubrum vitia ista tam venenosa atque mortifera; discamusque ex psalmo isto misericordiam veram ac patientiam stabilem.

PRECATIO.

Quæsumus, Deus clementiæ, Pater indulgentiæ, qui solus hominum potens es peccata relaxare, nostri, deprecamur, miserere, et animas tibi peccantium sanare dignare: resuscita nos de tumulis vitiorum, et in die mala libera nos propter nomen tuum.

Footnotes

  1. Matth. xi, 6. ↩

  2. Tob. IV, 7, 8. ↩

  3. Eccli. III, 33. ↩

  4. Dan. IV, 24. ↩

  5. Matth. V, 7. ↩

  6. I Thess. V, 14. ↩

  7. Tob. XXXI, 17, 18, 32. ↩

  8. Job XXIX, 15, 16. ↩

  9. Luc. XI, 41. ↩

  10. Eccle. XI, 1. ↩

  11. Is. LVIII, 7, 8. ↩

  12. Ibid. 35, 36. ↩

  13. Matth. XXV, 40. ↩

  14. Matth. XXII, 9. ↩

  15. Prov. XI, 17. ↩

  16. Prov. III, 3, 4. ↩

  17. Joann. XVI, 2. ↩

  18. 1 Joann. ii, 19. ↩

  19. 1 Joann. ii, 19. ↩

  20. 1 Joann. III, 13, 14. ↩

  21. Ezech. xvii, 15. ↩

  22. Eccli. xxvii, 17, 24. ↩

  23. Prov. xi, 13. ↩

  24. Ephes. v, 14. ↩

  25. 1 Cor. xv, 51. ↩

  26. Rom. xiii, 11. ↩

  27. Sap. m, 8. ↩

  28. 1 Cor. vi, 2. ↩

  29. Sap. v, 1-3. ↩

  30. Is. liv, 7, 8. ↩

  31. Ephes. v, 27. ↩

  32. Matth. xxviii, 20. ↩

  33. Osee n, 19, 20. ↩

  34. Osee ii, 19, 20. ↩

  35. Prov. xxvi, 20. ↩

  36. Sap. iii, 8. ↩

  37. Ezech. xvii, 15. ↩

  38. Eccli. vi, 15. ↩

  39. Eccli. xli, 15. ↩

  40. Eccli. xxviii, 15. ↩

  41. Eccli. xxi, 31; v, 17. ↩

Chapter 83 of 244