Articulus 82
EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI PRIMI: QUEMADMODUM DESIDERAT CERVUS.
ASSIGNATUR insuper psalmo nunc explanando titulus talis: In finem, intellectus filiis Core: id est, intellectus iste, in finem seu vitam æternam nos dirigens, competit filiis Core, id est imitatoribus Christi crucifixi, qui terrena despiciunt, cupientes dissolvi et esse cum Christo.1 Hieronymus autem affirmat hunc psalmum a filiis Core, vel potius ab uno eorum ceteris excellentiore, compositum. Unde ipse in translatione sua, juxta Hebræum, talem ponit titulum: In finem, intellectus doctissimi filiorum Core. Augustinus vero qui omnes psalmos a David editos asserit, dicit hunc psalmum adscribi filiis Core propter spiritualem interpretationem, sicut in præcedentis psalmi tituli expositione ostensum est, vel quia cantabatur ab eis in templo.
LOQUENS ergo auctor psalmi hujus in persona ardentis amatoris, qui dicere potest illud, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo, ait:234
(1) Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. O verbum dulcissimum, o sermo ignitus, o scintilla ex divino igne emissa! Etenim Deus noster ignis est.5 Et quid dicam ego infelix et tepidus, ac per hoc evomi dignus?6 Verbum enim jam recitatum, exhortatione eget, non expositione. O vere beatus homo, qui verbum istud veraciter de se ipso dicere potest, cujus anima caritate vulnerata est, qui universum affectum suum in Divinitatis amore pure et immobiliter fixit, ita quod cum Apostolo dicere queat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.7 Talis autem nemo esse aut fieri valet, nisi sui ipsius privatum amorem prorsus evulserit, omnesque animæ affectiones sedatas ac ordinatas habuerit, totumque universum velut nihilum spreverit: quatenus soli dulcissimo Deo sincere et affectuosissime inhærere, immergi, inviscerarique possit, omnia arbitrans ut stercora, ut Christum lucrifaciat ac Deum possideat.8 Tanto enim perfectius inhæret affectus uni alicui bono, quanto minus per diversa dispergitur.
Ait ergo: Quemadmodum desiderat, etc., id est, sicut cervus ab insequentibus atque venantibus fatigatus, aquarum fluenta ardentissime cupit, et ad ea velocissime currit*; ita,* o Creator et Deus ac Dominus meus, anima mea hujus vitæ miseriis lassa, tentationibus molestata, variisque impedimentis humanæ fragilitatis a tua contemplatione ac dilectione sæpius impedita, desiderat ad te, id est, desiderium suum extendit ad te summum atque incommutabile bonum, summe ac unice finaliterque desiderans ad te venire, desiderans te amplecti, tua dulcedine frui, tuam pulchritudinem intueri, tibi inavertibiliter ac beatifice, intime ac proxime uniri desiderans. Tu enim, o Domine sancte, o Deus benedicte, o gloriose Creator, es thesaurus meus: idcirco ubi tu es, ibi est cor meum.9 Tu es totum bonum meum, et tu solus es omnia mea; cupio dissolvi, cupio ingredi10 gaudium Domini mei, cupio cognoscere sicut et cognitus sum. Et quia in hac vita mortali non queo te perfecte diligere, incessanter laudare, clare agnoscere, atque totaliter honorare;11 propterea sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus: non utique principaliter intuitu proprii præmii ac felicitatis, sed amore divini honoris ac bonitatis, quatenus perfecte te diligam, incessabiliter laudem, facie ad faciem videam, et integraliter venerer.12 Tu es enim bonum æternum et infinitum, in quo est omnium bonorum et pulchrorum et desiderabilium perfecta possessio.
Denique tria sunt quæ nos ad Dei amorem inducere debent. Primum est ipsamet bonitas et caritas Dei, quæ, sicut omnem bonitatem et caritatem creatam in infinitum excedit, ita præ omnibus bonis creatis in infinitum exstat desiderabilis atque amabilis: ideoque debemus Deum in infinitum plus amare, quam nos ipsos aut aliquid bonum creatum, seu omnia simul. Secundum est consideratio beneficiorum Dei, videlicet naturalium gratuitorumque donorum. Et ad hanc utramque causam referri potest quod Joannes ait:13 Carissimi, diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Tertium est consideratio promissorum Dei, videlicet beatitudinis quam nobis in cœlis promisit ac præparavit, quemadmodum ipse Salvator ait:14 Vado parare vobis locum; et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
Porro desiderium ex amore procedit: nullus enim desiderat nisi quod amat. Amor vero est tam absentium quam præsentium; nam tam viatores quam comprehensores Deum amare dicuntur. Desiderium autem proprie sumptum, est tantum absentium: ideo versus iste proprie Christo nunquam convenit, quoniam anima ejus a sui principio semper Deo præsentialiter fruebatur; nec comprehensoribus convenit, nisi sumatur desiderium pro amore fastidium excludente, secundum quem modum Petrus in sua Canonica ait, quod in Christum desiderant angeli prospicere.15 In quantum tamen Christus aliquo modo viator erat, et corporis sui glorificationem atque in cœlos ascensionem optavit, sic ei versus iste cum sequentibus competere potest. Unde et ipse in Evangelio dicit: O generatio perversa et incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos?16 In quo palam declarat se desiderasse reverti ad Patrem per corporis glorificationem. Quod etiam ostendit loquens discipulis:17 Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem. Et iterum loquens ad Patrem: Clarifica (inquit) me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret.18 Vehementer denique desideravit ad Patrem, quando in cruce pendens et moriens, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.19
Amor autem est omnium virtutum finis et vertex ac domina. Propter quod Moyses scribit: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut diligas eum, et servias ei in toto corde tuo et in tota anima tua?20 Propterea amori correspondet præmium essentiale in patria, scilicet visio Dei. Tanto enim clarius atque jucundius Deum videbimus, quanto nunc ejus visionem ardentius desideramus, quoniam amor viæ desiderium causat. Desiderium vero patefacit et aperit affectum amantis ad recipiendum amatum: imo, quid est desiderium, nisi apertio appetitus, ad receptionem dilecti disponens? Quam gloriose ergo, clare ac intime Deum videbit in patria, qui nunc ad eum ita desiderat sicut cervus ad aquarum irrigua! Amemus igitur et affectuosissime desideremus Deum sublimem et sanctum, Patrem luminum, fontem dulcedinis, principium omnis decoris, in quo est pulchritudo immensa, felicitas infinita, pax superdulcissima, voluptuosis-sima vita, interminabilis sapientia, omniumque desiderabilium copia sine mensura: et omnia ista non sunt in eo nisi simplicissimum esse et unitas pura, atque super-substantialis et superignota subsistentia.
Deinde Propheta convertit sermonem ad nos, quatenus sui exemplo ad Deum amandum nos provocet, subdens: (2) Sitivit, id est, ardenter et calida affectione concupivit, anima mea ad Deum fortem et omnipotentem, vivum et omnis vitæ fontale principium, a quo est vita naturæ, vita gratiæ, et vita gloriæ. Cujus fortitudinem expertus Darius rex, ait: me constitutum est, ut omnes timeant Deum Danielis, quia ipse est Deus vivens.21 Appellaturque Deus vivus, ad differentiam eorum qui putantur dii et immortales, sed corpora eorum sunt putrefacta, et animæ damnatæ, videlicet Jovis, Saturni, Martis, Mercurii. Melius quoque est ut scribatur, Deum fortem vivum, quam, fontem vivum. Nam in Hebræo habetur, Fortem vivum. Quando veniam de corpore mortis hujus ad impassibilem statum, de exsilio isto ad regnum, et de peregrinatione viæ hujus ad patriam? et apparebo ante faciem Dei, ita ut ipse mihi appareat, et se ipsum mihi per speciem manifestet? Tunc enim satiabor, quum hoc modo apparuerit gloria ejus.22 Per faciem enim Dei intelligendus est ipsemet Deus, ut præsens et agnitus. Hoc modo sitivit anima Pauli ad Deum, qui clamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?23 Moyses quoque, qui ait ad Dominum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te.24
(3) Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte: id est, hoc solum fuit mihi consolatio, recreatio, atque refectio mentis ad Deum sitientis, quod præ desiderio Dei interim lacrimari et ingemiscere potui die ac nocte, id est certis temporibus diei ac noctis.25 Spes enim quæ differtur, affligit animam: similiter desiderium cruciat ardenter amantem donec uniatur dilecto. Unde qui Deum et patriam vere ac fervide diligit, non parum affligitur ex mora dilationis: propter quod pallor et macies sunt signa amoris. Dolor autem interior per exteriores lacrimas mitigatur, quia per fletum afflictio mentis, quæ ante in se clausa fuit, erumpit:2627 sicque minuitur, præsertim quoniam cordis intentio ad plura diffunditur, et ita interior tristitia minoratur. Et ergo lacrimæ panes sunt animæ gemebundæ et amorosæ, eamque dulciter consolantur, abundanter reficiunt, et in gratia Dei pinguem efficiunt. Unde inferius scriptum est: Cibabis nos pane lacrimarum.28 Tunc autem fuerunt mihi lacrimæ meæ panes, dum dicitur mihi quotidie, ab infidelibus et perversis: Ubi est Deus tuus, in quo speras, et quem ita desideras? quasi dicant: Inanis est fides tua, et vana facta est spes tua. Hoc primitiva Ecclesia dicere potuit, quando persecutores occiderunt et irriserunt fideles, Christique nomen blasphemaverunt, dicentes: Ubi est Christus vester? Juvet et liberet vos modo, si potest.
(4) Hæc, videlicet dilationem præsentiæ Dei atque irrisiones malorum, recordatus sum; et effudi in me animam meam, id est, ab exterioribus et sensibilibus me ipsum abstraxi, considerationem meam ad interiora mea convertens, et de rebus salutaribus cogitans: sicut Jeremias dicit, Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei;29 et iterum, Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Itaque, Effudi in me animam meam, quatenus ab exterioribus et inutilibus absolutus, divinis rebus libera mente vacarem: quod facere nequit, qui rerum tumultibus implicatur. Et hoc est quod Dominus ait per Prophetam alium: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;30 in silentio enim et spe erit fortitudo vestra.
Ideo autem effudi animam meam in me, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, id est, quia spem habeo, quod hac peregrinatione completa, ingrediar domum non manufactam, æternam in cœlis, videlicet regnum cœleste, cœlum empyreum, quod est tabernaculum Beatorum, ac triumphantem Ecclesiam, quæ est domus Dei. Unde ait Apostolus: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.31 Et ad Hebræos: Habentes, inquit, fiduciam in introitu Sanctorum per sanguinem Christi, accedamus cum corde vero in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala.32 Quod vero nunc dixit in psalmo, Tabernaculi admirabilis, construi potest divisim et conjunctim. Nam et cœlum est locus tabernaculi, quod in se mirabile est; et hoc ipsum tabernaculum, est Admirabilis, id est Dei, qui summe mirabilis est: de quo infra habetur, Mirabilis Deus in Sanctis suis.33 Interim vero, dum scilicet in hoc corpore manere compellor, transibo quotidie in locum tabernaculi hujus per contemplationem et spem: sicut ait Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes;34 et promissiones cœlestes, seu bona tabernaculi hujus admirabilis, a longe adspiciam et salutabo, confiteborque quoniam peregrinus et hospes sum super terram;35 atque per hoc adimplebo quod hortatur divinus et sanctus Apostolus, Festinemus, inquiens, ingredi in illam requiem, ut non existimetur aliquis ex nobis deesse.36 Hoc modo ingrediebatur quotidie tabernaculum illud cœleste Sponsa, quæ ait Sponso virgineo: Trahe me post te, curremus simul in odorem unguentorum tuorum.37
(5) In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Hoc explanatur dupliciter. Primo de viatoribus, ut sit sensus: Sonus epulantis, id est verbum seu sermo ejus qui in præsenti gustat et experitur quam dulcis est Dominus, et panem filiorum in mensa Christi manducat, fit in voce exsultationis, id est in commemoratione jucunda bonitatis beneficiorumque Dei, et confessionis, id est in commemoratione lugubri propriæ ingratitudinis et iniquitatis. Dum enim, secundum exhortationem Apostoli, epulamur non in fermento veteri, id est in observantiis cærimonialibus legis, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, gloriando in malis, et exsultando in rebus pessimis, sed in azymis sinceritatis et veritatis;3839 tunc simul recordari debemus divinæ bonitatis et largitatis, nostræ quoque pravitatis et perversitatis. Sicque contemplando Dei misericordiam, prorumpet sonus noster in vocem exsultationis, dicendo illud Jeremiæ: Non est similis tui, Domine. Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? Contemplando autem nostram miseriam, prorumpet sonus noster in vocem confessionis, dicendo illud Job: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. — Secundo exponitur sic: Sonus epulantis, id est divinam dulcedinem in suo fonte gustantis, et Deo feliciter in patria perfruentis, est in voce exsultationis, id est exuberantissimæ hilaritatis ex contemplatione Divinitatis, et confessionis, id est divinæ laudationis, quemadmodum apud Isaiam dicitur: Gratiarum actio invenietur in ea et vox laudis.
Is. li, 3.
Prov. xii, 21.
Eccli. xxx, 23-25.
Is. xlii, 4.
Hebr. x, 36.
Quum ergo tanta sint tibi bona promissa atque parata, (6) Quare tristis es, anima mea, sæculari et mala ac inordinata tristitia propter temporales adversitates atque malitias? et quare conturbas me, conturbatione actum rationis impediente, et ex superfluarum cogitationum tumultu nascente? Est enim quædam inordinata tristitia, quæ in viro justo locum non habet, secundum quod Salomon asserit: Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Et Ecclesiasticus: Jucunditas cordis, hæc est vita hominis. Tristitiam vero longe expelle a te, quoniam multos occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Et de ista tristitia intelligendum est quod de Christo ab Isaia inducitur: Non erit tristis neque turbulentus. Contra hanc tristitiam ordinatur patientia, sicut contra iram mansuetudo: de qua ait Apostolus, Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem. Hæc ergo tristitia, contemplatione et spe futurorum bonorum penitus exstirpanda consistit, et de ea potissime psalmus nunc loquitur. Est autem alia quædam tristitia bona, quæ est actus virtutis, procedens ex consideratione propriæ imperfectionis et culpæ, vel dilatione gloriæ, seu ex contemplatione errorum ac vitiorum quibus homines implicantur. De qua tristitia scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. Itemque: Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Et ista tristitia fuit in Christo, quemadmodum dictum est ab Evangelista: Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. Et ipse: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Hæc autem tristitia moderanda est, ne (ut ait Apostolus) absorbeatur quis abundantiori tristitia. Talis enim tristitia quamvis in se bona sit, tamen per accidens nocere potest propter corporalis læsionem naturæ, secundum quod Salomon profitetur: Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Unde quod jam ait, Quare tristis es, anima mea? de hac quoque tristitia aliqualiter accipi potest.
Eccl. vii, 5.
Ibid. 4.
Marc. iii, 5.
Matth. xxvi, 38.
II Cor. ii, 7.
Prov. xvii, 22.
Deinde datur consilium optimum contra tristitiam. (7) Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: id est, confide quod per gratiam Dei evades tandem omnes causas tristitiæ, et confiteberis Domino confessione laudis perfecta atque perpetua. Quod enim spes expellit tristitiam, liquet ex eo quod ait Scriptura: Qui timetis Dominum, sperate in illo, et in oblectationem vobis veniet misericordia. Confitebor itaque Domino, qui est salutare vultus mei, id est objectum et causa beatitudinis animæ meæ, tam in præsenti quam in futuro: quemadmodum scriptum est, Salus populi ego sum, dicit Dominus; et per Osee, Extra me non est salvator. Qui etiam est et Deus meus, a cujus causalitate dependeo, et cujus providentiæ subdor
Eccl. ii, 9.
Cf. Is. xlii, 11.
Osee xii, 4.
(8) Ad me ipsum anima mea turbata est: id est, ex inordinata conversione mei ad me ipsum, et ad inferiora ac sensibilia bona, perturbationem incurrit anima mea. Nam peccata veram tranquillitatem et pacem impediunt, confusionemque et perturbationem inducunt. Dum vero ad Deum convertimur, pacem sortimur. Propter quod tam misericordiam in Baptismo sortitus sum, quomodo ibi Christum indui, virtutes accepi, operibus dæmonis abrenuntiavi, atque altum superbiæ montem deponens, montem modicum me cognovi. Denique de terra Jordanis ita exposita, scilicet de Baptismo, cujus semper reminisci debemus, quatenus innocentiæ vestem illic receptam custodiamus, aut perditam reparemus, scriptum est : In diebus illis erit fons patens domui David et habitanti-
Osee xiv, 2.
Propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim. In Josue historia scribitur, quemadmodum aquæ Jordanis conversæ sunt retrorsum, ambulaveruntque filii Israel per arentem alveum.40 Hæc autem ambulatio per Jordanem, figuravit intinctionem fidelium in Baptismo, præsertim quum Christus legatur in Jordane baptizatus. Est itaque sensus : Memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim, id est de mirabilibus, seu propter mirabilia quæ fecisti in terra seu in fundo Jordanis, et in terra Hermoniim, quæ sita est juxta Jordanem, et nomen accepit ab Hermon monte parvo juxta Jordanem locato. Memor, inquam, ero tui, recordando videlicet miraculorum quæ tempore filiorum Israel in hac terra fecisti. Et maxime decet nos memores esse Domini Jesu de terra Jordanis, id est propter opera ejus in Jordane : quatenus recordemur illius ineffabilis dignationis atque incomprehensibilis humilitatis, qua ipse Rex gloriæ, Sanctus Sanctorum, et Deus incarnatus, inter ceteros peccatores venit ad Joannem in Jordanem, ut baptizaretur ab eo;41 et quomodo illic tactu suæ mundissimæ carnis omnibus aquis vim regenerativam donavit; qualiter insuper mysterium supersanctæ Trinitatis illic ostensum est, quando Filius apparuit in carne, Spiritus Sanctus in columba, et Pater in voce; et quemadmodum Jesu baptizato, apertum est cœlum, in signum quod in Baptismo omnia peccata donantur.42 Vel sic : Memor ero tui de terra Jordanis, id est de fonte Baptismatis, et Hermoniim, id est de abrenuntiatione diaboli seu anathematizatione peccati. Jordanis quippe interpretatur, descensio eorum, Hermoniim autem, anathema. A monte modico, id est a cognitione mei ipsius, quam per gratiam mihi dedisti, in qua propriam parvitatem et humilitatem recognosco. Est igitur sensus : Memor ero, o Domine, quan-
Josue m, 16, 17.
Matth. m, 13, 16;43 Luc. m, 21.
Matth. m, 13.
Luc. m, 21.
Zach. xiii, 1. menstruatæ.
(9) Abyssus abyssum invocat. Abyssus dicitur quasi sine fine. Unde et mare propter suam profunditatem, appellatur abyssus. Quid autem in rebus creatis tam sine fine, sicut ignorantia nostra, sicut miseria nostra, sicut malitia nostra? Quid autem in Deo tam sine fine, sicut sapientia ejus cujus non est numerus, sicut misericordia ejus cujus nullus est terminus, sicut bonitas ejus cujus nullus est finis? Est igitur sensus : Abyssus nostræ cæcitatis et ignorantiæ invocat, Domine Deus, abys-
Ps. cXLVI, 5.
Ps. xxx, 17. sum tuæ sapientiæ, dicens, Illustra faciem tuam super servum tuum. Abyssus quoque nostræ miseriæ et indigentiæ invocat abyssum tuæ misericordiæ et sufficientiæ. Postremo, abyssus nostræ pravitatis invocat seu exorat abyssum tuæ bonitatis. Et hoc, in voce cataractarum tuarum, id est in sermone et documentis sacræ Scripturæ, quæ est vox cataractarum tuarum, id est doctrix ac nuntius tuæ bonitatis, misericordiæ et caritatis. In sacra enim Scriptura discimus, quam pius sit Dominus, quam pronus ad indulgendum, quam liberalis et bonus ad dandum, et quam amorosus ad opera manuum suarum, præsertim ad rationalem creaturam. Ex hac autem notitia incitamur ad implorationem misericordiæ Dei; sicque abyssus orat abyssum, dicens illud Danielis : Propter temetipsum, Deus meus, inclina aurem tuam, et audi; neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Porro cataractæ
Dan. ix, 17, 18. proprie nominantur aquæductus aquarum seu ostia fluviorum, et fenestræ seu nubes, ex quibus pluvia oritur. Unde in Genesi legitur, quando inundavit diluvium:44 Rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt. Et apud Malachiam Dominus ait:45 Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, si non aperuero vobis cataractas cœli, et dedero vobis pluviam. Quum ergo sapientia et misericordia, seu bonitas atque potentia Dei, sint maxime principia omnium emanationum Dei ad extra (nam in scire, posse et velle, est unumquodque perfectum ad operandum, secundum Platonem); idcirco sapientia, bonitas et potentia Dei, dici possunt cataractæ ipsius, quia ex eis causantur et fluunt dona divina, sicut ex aquæductu oritur aqua.
(10) Omnia excelsa tua, id est alta et inscrutabilia judicia tua, et fluctus tui, id est pœnæ ac tribulationes reprobis præparatæ, vel justos in hoc sæculo expurgantes, super me transierunt, id est, in consideratione animæ meæ fuerunt, ejusque aciem reverberaverunt et superaverunt, quia in contemplatione judiciorum tuorum deficio, et pœnas inferni satis formidare non valeo. De pœnis quoque præsentibus, nescio an sint futurarum pœnarum exordia, an potius vitiorum meorum remedia: eo quod scriptum sit, Omnia in futurum reservantur incerta, quoniam universa æque eveniunt justo et impio, mundo et immundo.46
(11) In die mandavit Dominus misericordiam suam: id est, in tempore prosperitatis, gratiæ atque lætitiæ, præcipit Deus omnia bona suæ pietati adscribi: quatenus qui gloriatur, in Domino glorietur;47 et qui proficit, Deo profectum suum attribuat, quoniam omnis sufficientia nostra ex Deo est; et qui peccatorum indulgentiam recipit, non suo labori, sed Deo gratias referat, secundum quod Dominus per Isaiam dicit, Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me.48 Et nocte canticum ejus: id est, tempore adversitatis et afflictionis, suspensionisque gratiæ ac consolationis divinæ, mandat Deus canticum suum, id est humilem gratiarum actionem, et patientiam, ac divini nominis benedictionem: quatenus nec in prosperis, nec in adversis a Deo recedat cor nostrum, sed impleat illud Osee, Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.49 Hoc canticum cantavit Job Domino, in tenebrosissima illa nocte suæ incomparabilis tribulationis, dum dixit:50 Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Et alibi: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.51 Tobias quoque, de quo scriptum est: Non est Tobias contristatus contra Deum, quod plaga cæcitatis evenerit ei, sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.5253 Propter quod ipsemet ait:54 Benedico te, Domine, Deus Israel, quoniam tu castigasti me. Nos ergo studeamus Sanctorum sequi vestigia, et in afflictionibus gloriari, pensantes illud Apostoli: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.55 Scitote enim quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.56
(12) Apud me oratio Deo vitæ meæ: id est, in corde meo, non vago, sed in se ipso collecto, est oratio quam offero Deo, qui est principium totius vitæ meæ tam naturalis quam meritoriæ. Non enim corde a se ipso diviso et vago, sed interna et stabili mente exorandus est Deus. Dicam Deo, cum magna fiducia: Susceptor meus es, qui me deficientem sustentas, cadentem erigis, orantem exaudis, stantem conservas, atque ad viscera misericordiæ tuæ confugientem paterna ac dulcissima pietate amplecteris, sicut in Evangelio testaris: Eum qui venit ad me non ejiciam foras.5758 Et apud Jeremiam: Convertimini ad me, et sanabo aversiones vestras. Quum ergo sit ita, (13) Quare, o Domine, oblitus es mei? id est, cur differs succurrere, et ita te habes circa me, quasi oblitus esses inopiæ meæ? et quare tristis5960 incedo, id est dolens et sine consolatione, meam vehementer accendat, ita ut totum dum affligit me inimicus, id est, dum me persequitur mundus, stimulat caro, et tentat diabolus? (14) Dum confringuntur ossa mea, id est, dum corporaliter conteror, premor, vel occidor, aut spiritualiter vincor, et gratiam atque virtutes, quæ sunt ossa animæ, perdo, exprobraverunt mihi, et insultaverunt ac irriserunt, qui tribulant me inimici mei, videlicet tyranni, seu dæmones, hæretici et perversi. Hi enim ex odio gaudent de adversitate justorum. Hos versus dicamus ad Dominum, quando graves tentationes et magnæ tristitiæ irruunt super nos, quemadmodum Jonas ait: Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum. Sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.61 (15) Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Hoc est quod superius dictum est atque expositum: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? quasi dicat: Propter illorum exprobrationem et persecutionem ac irrisionem non debes tristari ac conturbari, sed patienter et æquanimiter ferre, atque in adversis gaudere, perpendendo illud Isaiæ: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum.62 Quis es tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit? Illud quoque Apostoli: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur;63 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. (16) Spera in Deo, etc. Versus iste jam satis elucidatus videtur.
Ecce quam gloriosum et sacratissimum psalmum audivimus: et nonne utique ferro et lapide durior est, qui psalmum istum dulcissimum sine affectu pronuntiat? Obsecro te, Domine Deus, amator æternus et ignis innocue ardens, ut quoties primum versum psalmi istius profero, toties tuæ dilectionis flamma animam
DENIQUE psalmus iste singulariter applicari potest sacerdotibus celebraturis, imo et omnibus communicaturis. Debet enim Christi sacerdos cum magno cordis fervore ad superdignissimum Sacramentum altaris consecrandum, tractandum, offerendum, et manducandum anhelare, sitire, ac festinare. Dicat ergo devotissimus Christi sacerdos mox celebraturus: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus: ad te, Domine Jesu Christe, qui es verus Deus et vita æterna, cujus caro vere est cibus, et sanguis vere est potus, qui in hostia sacra vere et essentialiter contineris, adoraris ac sumeris, Deus et homo.64 Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum, id est ad Christum, qui est virtus et sapientia Patris. Quando veniam ad altare? et apparebo ibi ante faciem Dei, id est coram Patre æterno, ut in officio Missæ offeram ei Filium suum dilectum, et stem ibi tanquam mediator Dei ac populi? Fuerunt mihi lacrimœ meœ panes die ac nocte. Debet enim sacerdos, si Dominus dederit, lacrimas exuberantes et calidas ante celebrationem effundere, ex desiderio Christi, et ex dolore sui peccati.
Hæc, scilicet quod Christum in altari sumpturus sum, recordatus sum; et effudi in me animam meam, considerando tam inæstimabilia beneficia Dei, et indignitatem ac ingratitudinem atque peccata animæ meæ; considerando etiam quid offeram, cui offeram, et propter quid offeram. Omnia enim hæc consideranda sunt sacerdoti, non cursorie, sed cum diligentia magna, summoque studio. Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, id est in ecclesiam Christi, quæ est domus Dei. In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis: id est, sermo et omnis locutio sacerdotis in Missa, Christi corpus et sanguinem dulciter atque fideliter manducantis, debet esse in voce exsultationis, id est in commemoratione lætissima beneficiorum mysteriorumque Christi ac laudis divinæ;65 et in voce confessionis, ut oret pro sua ac populi ignorantia. Hæc namque duo præcipue in Missæ officio frequentantur. Quoniam ergo tanta bona in celebratione sumpturus sum, quorum dignitati totus mundus comparari non potest, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Merito enim in tantum gaudere debes de tantis beneficiis Christi, quod nulla afflictio temporalis possit te contristare. Spera in Deo, et non in meritis tuis; nec te putes dignam ad ministeria tam divina, sed spera in bonitate divina, in merito Christi, et ita procede. Cetera ex his facile patent.
Novissime quoque pensandum, quod cervus senectute gravatus, renovari desiderans, serpentem narium flatu haurit, et extrahit de caverna: quo occiso ac devorato, veneno accensus, ad aquam ardentissime currit, qua hausta, pilos cornuaque deponit. Sic peccator, et præsertim sacerdos, vitiorum veneno infectus, ad Christum fontem æternum fervido appetitu accedere debet, quatenus hauriat aquas gratiæ, fluenta misericordiæ, pluviam sapientiæ de fontibus Salvatoris, ac per hoc interius renovetur, quemadmodum dicit Apostolus:66 Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.67
PRECATIO.
Appareat in nobis, Domine, virtus tua, ne desperando pro offensis anima nostra nimia absorbeatur tristitia; sed tranquillitate indulgentiæ tuæ percepta, desideremus quotidie te Deum, sicut cervus ad fontes aquarum.
Footnotes
-
1 Philipp. 1, 23. ↩
-
Cant. ii, 5. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Cant. ii, 5. ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
Apoc. III, 16. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
Matth. VI, 21. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
1 Cor. XIII, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
1 Joann. IV, 19. ↩
-
Joann. XIV, 2, 3. ↩
-
1 *Petr.* 1, 12. ↩
-
Marc. ix, 18. ↩
-
Joann. xiv, 28. ↩
-
Joann. xvii, 5. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Deut. x, 12. ↩
-
Dan. vi, 26. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Exod. xxxiii, 13. ↩
-
Prov. xiii, 12. ↩
-
Marc. ix, 18. ↩
-
I Petr. i, 12. ↩
-
Ps. LXXIX, 6. ↩
-
Thren. III, 26, 28. ↩
-
Is. XXX, 15. ↩
-
II Cor. V, 1. ↩
-
Hebr. X, 19, 22. ↩
-
Ps. LXVII, 36. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
Hebr. XI, 13. ↩
-
Hebr. IV, 11 et 1. ↩
-
Cant. I, 3. ↩
-
I Cor. V, 8. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Josue iii, 16, 17. ↩
-
Matth. iii, 13, 16; ↩
-
Luc. iii, 21. ↩
-
B menstruatæ. ↩
-
Gen. vii, 11. ↩
-
Malach. m, 10. ↩
-
Eccle. ix, 2. ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
Is. xliii, 25. ↩
-
Osee xii, 6. ↩
-
Job i, 21. ↩
-
Job xii, 15. ↩
-
Tob. ii, 13, 14. ↩
-
Tob. ii, 13, 14. ↩
-
Tob. xi, 17. ↩
-
II Cor. i, 5. ↩
-
II Cor. i, 5, 7. ↩
-
Jer. iii, 22. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Tob. xiii, 15. ↩
-
Malach. iii, 10. ↩
-
Jonæ ii, 8, 7. ↩
-
Is. lI, 7, 12. ↩
-
II Cor. IV, 8, 10, 11. ↩
-
Joann. VI, 56. ↩
-
Jonæ ii, 8, 7. ↩
-
Is. xii, 3. ↩
-
II Cor. iv, 16. ↩
Chapter 84 of 244