Articulus 83
EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI SECUNDI: JUDICA ME, DEUS, ET DISCERNE.
HABET autem hic psalmus titulum brevem ac planum, videlicet: In finem, psalmus David: id est, psalmus iste in Christum nos dirigens, convenit viro fideli, a malis hominibus separari et inter justos annumerari optanti.
AIT ergo: (1) Judica me, Deus, in præsenti sæculo judicio discretionis, ut gratiam mihi infundas; et in futuro judica me judicio beatæ remunerationis, ut gloriam præstes. Itaque, Judica me, id est, secundum justitiam tuam fac mihi, dando desiderio meo salubrem effectum, ita ut adspicias affectum et studium cordis mei, quomodo quæro te, et tibi soli placere desidero, agens quod in me est. Tu ergo judica me, id est, fac quod ego non possum: et sicut promisisti quærentibus te, quod statim subvenies eis, dummodo fecerint quod in se est, utpote applicando mentes suas, quemadmodum Samuel monet, Præparate corda vestra Domino, et liberabit vos;1 sic peto, o Domine, ut facias mihi. Non enim sic peto judicari, ut putem me esse sine peccato, aut cupiam examinari a te vitia mea, eo quod dicat Scriptura: Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.2 Et Salomon ait: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato?3 Unde quod dictum est, Judica me, Deus, consequenter exponitur: et discerne causam meam de gente non sancta, id est, vitam meam distingue et separa a vita malorum, ne simul cum illis tibi displiceam et condemner; ab homine iniquo, manifeste nocente, et doloso, occulte nocente, erue me: imo erue me a me ipso, qui iniquus dolosusque fui, ne sim de cetero qualis eram, sed muter in alium virum, et vocer a te nomine alio, ita ut dicas mihi illud, Meus es tu;4 et, Ego dilexi te.
Ideo autem peto erui a te, (2) Quia tu es, Deus, fortitudo mea, id est causa totius fortitudinis meæ; quare me repulisti, differendo auxilium gratiæ tuæ, et permittendo me repelli ac separari a te per tentationes diaboli, aut alio modo? Hoc est quod in Isaia habetur: Ecce, Domine, tu iratus es, et peccavimus, et facti sumus ut immundi omnes nos.5 Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? id est, cur consolatione tua me privas, dum dæmon aut mundus me tentat et gravat? Hoc autem dicit vir sanctus, non quod sine rationabili causa aliquid a Deo fieri aut permitti existimet, sed quatenus per amorosam ac fiducialem querelam, divinæ bonitatis misericordiam provocet.
(5) Emitte lucem tuam, id est, radium tuæ æternæ increatæque lucis influe animæ meæ. Hic autem radius est gratia Dei, quæ est supernaturalis participatio divinæ essentiæ. Emitte quoque et veritatem tuam: id est, testimonia Scripturarum misericordiam tuam petentibus promittentium imple, et vera ostende in me, quatenus Apostoli et Prophetæ, qui dicunt invocantem te non posse perire, fideles inveniantur.6 Itaque, Emitte lucem tuam, id est, gratiam ac sapientiæ claritatem mihi infunde; et veritatem tuam, id est, fac me misericordiam tuam experiri, sicque cognoscere veram esse Scripturam, quæ te misericordem esse pronuntiat. Ipsa, videlicet lux gratiæ tuæ, et veritas Scripturarum, me deduxerunt per vias rectas, et adduxerunt in montem sanctum tuum, id est in militantem Ecclesiam, quia per fidem et gratiam factus sum verus Ecclesiæ filius; et in tabernacula tua, id est in mansiones cœlestes: de quibus dicis, In domo Patris mei mansiones multæ sunt;7 et iterum, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.8 Hæc autem tabernacula, sunt distinctæ congregationes Sanctorum, quemadmodum Apostolus profitetur: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus:9 Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo; et ero illorum Deus. Per gratiam autem et veritatem ac fidem, jam introducti sumus actualiter seu per rem in Ecclesiam militantem, id est in societatem fidelium;10 sed in futura atque æterna tabernacula introducti non sumus per ea, nisi per contemplationem et spem, nondum per rem. Denique hujus versiculi sensum ponit auctor libri Sapientiæ sub aliis verbis: Mitte, inquit, illam de cœlis sanctis tuis, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te:11 scit enim illa omnia, et deducet me sobrie.
(4) Et introibo ad altare Dei, id est ad Christum Dei ac hominum mediatorem: per quem et in quo omnia nostra sacrificia offerre debemus, quatenus per meritum ejus fiant accepta. Super ipsum etiam omne quod agimus, fundare et collocare debemus. Unde Apostolus ad Hebræos hortatur: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.12 Vel, Introibo ad altare Dei, quod est in ecclesia materiali et manufacta, quatenus sacramenta Christi recipiam, oblationemve faciam; nec subsistam in ipso altari, sed introibo mentis affectu et debito cultu ad Deum qui lœtificat juventutem meam, non corporalem et exteriorem, sed spiritualem ac interiorem, quæ non veterascit cum corpore, sed indesinenter virescit per gratiam, donec ad patriam anima sancta transferatur. Propter quod jubet Apostolus: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum.13
Hæc ergo juventus, est spiritualis profectus in gratia Dei. Hanc Deus lætificat, dum anima corde jucundo et fervido Domino servit, dicens quod infra habetur, Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum.14
(5) Confitebor tibi, id est, laudabo te, in cithara, id est in observatione et obedientia mandatorum cœlestium : quæ observatio, dum tribulationibus admiscetur, per citharam designatur, quemadmodum in expositione psalmi tricesimi secundi plenius dictum est, ubi sic legitur :15 Confitemini Domino in cithara. Sic ergo in adversis laudabo te, Deus, Deus meus. Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Istud cum versu sequenti, in præcedenti satis expositum arbitror.16
Porro hic psalmus sicut præcedens, ad sacerdotes præcipue pertinet : quorum vita tanto debet esse excellentior vita populi, quanto ipsi ad Deum vicinius accedunt, altiorisque gradus consistunt. Sacerdos ergo celebraturus, singularem a Christo gratiam postulans, dicat : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (secundum sensum præinductum), ne impleatur in me quod per Isaiam et Osee prædictum est : Et erit sicut populus, sic sacerdos.
Footnotes
Chapter 85 of 244