Articulus 84
EXPOSITIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI QUADRAGESIMI SECUNDI DE CHRISTO.1
SOLUS denique Christus, omni macula carens, et omni gratia plenus, tutissime dicere potuit, passioni jam proximus, et in ea consistens : Judica me, Deus Trinitas : id est, secundum tuam justitiam et merita vitæ meæ retribue mihi, non derelinquendo animam meam in inferno, nec corpus in sepulcro ; nec sanctos patres, pro quibus mortem patior, diutius esse permittas in limbo ; et discerne causam meam, id est, conversationis meæ justitiam, propter quam Judæorum invidia me occidit, divide et distingue loco et præmio, de gente non sancta me crucifigente, dando mihi secundum justitiam meam, et ostendendo quod falsa mihi imponunt.2 Ab homine iniquo et doloso, id est a Judæis qui me interdum occulte, et nunc publice persecuti sunt, erue me, per resurrectionem beatam.3 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, secundum quod homo sum :4 sic enim non possum a me ipso facere quidquam. Nam in quantum sum homo, ab aliis hominibus sola gratia differo. Quare me repulisti? id est, cur me in cruce ita dereliquisti ut clamarem, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quod quomodo intelligendum sit, in expositione psalmi vicesimi primi patuit. Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Christus enim in nocte Cœnæ, cum discipulis exiens a Jerusalem trans torrentem Cedron, dixit eisdem : Tristis est anima mea usque ad mortem. Tunc5 namque inimicus, id est Judas, eum afflixit, quia ministros Judæorum secum adduxit.
Emitte lucem tuam : id est, clarifica me, sicut et ego clarificavi te manifestando nomen tuum hominibus ;6 et veritatem tuam : id est, sicut per Prophetas dixisti te resuscitaturum me tertio die, sic age, et omnia de me prophetata adimple, mittendo Apostolis Spiritum Sanctum, sicut Joel prædixit, convertendo quoque mundum ad fidem.7 Ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, id est ad thronum gloriæ, ut sedeam tecum ad dexteram tuam, et in tabernacula tua, id est in congregationes cœlestium civium, ut sicut in terra visus sum, et cum hominibus conversatus sum, ita a Beatis comprehensoribus in cœlis videar, et inter eos lætus recumbam.8 Per gratiam enim Dei assumpta est Christi humanitas, seu Christus ut homo, ad thronum gloriæ super omnes cœlos, ut veritas Scripturæ impleretur.9 Et introibo ad altare Dei, id est, aram crucis, in qua me ipsum offeram Patri, ascendam; deinde introibo ad Deum qui lætificat juventutem meam, ascendo ad cœlos. Oportuit enim Christum pati, et ita intrare in gloriam suam.10 Vel sic: Et introibo ad altare Dei, etc., id est, in ipsum cœlum ingrediar, quod est altare Dei, in quo angeli sancti offerunt Deo preces et vota viatorum, et in quo ego pro mundo rogaturus sum Patrem: quemadmodum ait Apostolus, Non in manufacta sancta Jesus introiit, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.11
Confitebor tibi in cithara, id est in obedientia et patientia, faciendo semper et patiendo quæ tibi sunt placita, Deus, Deus meus. Hoc modo Christus confessus est Patri confessione laudis, non culpæ, dum dixit: Fiat voluntas tua;12 et iterum, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.13 Quare tristis es, anima mea, tristitia naturali, non inordinata, propter naturalem horrorem pœnarum ac mortis? et quare conturbas me, ita ut in agoniam fierem? Quomodo autem turbatio erat in Christo, sæpe dictum est. Spera in Deo, in quantum viatrix es atque passibilis, quoniam adhuc, scilicet tertia die post passionem, confitebor illi, laudando eum coram illis quibus post resurrectionem apparui. Unde superius dictum est: Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiæ laudabo te.14 Itaque confitebor ei, qui est salutare vultus mei, id est beatitudo intellectus mei creati, et causa salutis ipsius, et Deus meus. Deus enim qui est omnium Deus, singularissimo modo est Deus Christi hominis, secundum quod eum incomparabiliter præelegit, prædilexit, assumpsit, et glorificavit. De hac expositione velociter transeo, quoniam ex præinductis ubertim, faciliter innotescit.
PRECATIO.
Fortitudo nostra, Deus, emitte lucem et veritatem tuam in cordibus nostris: quibus, contemplata dulcedine majestatis tuæ, ad infinita visionis tuæ gaudia, tota mentis intentione festinemus pervenire.
Footnotes
Chapter 86 of 244