Articulus 85
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI QUADRAGESIMI TERTII: DEUS, AURIBUS NOSTRIS AUDIVIMUS.
TITULUS denique psalmi istius est: In finem, filiis Core, ad intellectum. Hic autem titulus in verbis et sensu idem ac similis est titulo psalmi quadragesimi primi: idcirco ad locum illum lector recurrat. Communiter vero exponunt commentatores hunc psalmum, partim de populo Synagogæ, et partim de populo Ecclesiæ, scilicet de utroque commixtim. Sed satagendum est, ut de utroque populo seorsum atque totaliter exponatur. Litteraliter enim conscriptus est de populo veteris legis; moraliter autem intelligi potest de populo christiano.
LOQUENS ergo Propheta in persona Synagogæ seu cujuslibet fidelis sub veteri Testamento, ait: (1) Deus patrum nostrorum, qui per Moysen dicis: Hæc dices filiis Israel: Deus patrum nostrorum,
Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos.1 Hoc nomen mihi est in æternum, et hoc est memoriale meum in generatione et generationem. Itaque, Deus, auribus nostris audivimus. Uti tali replicatione ejusdem, nomine vel re, modus est linguæ Hebrææ, sicut per Isaiam dicitur:2 Auditu audietis, et non intelligetis. Et iterum:3 Dissipatione dissipabitur terra, commotione commovebitur terra. Nec talis modus loquendi superfluus existimetur, quoniam per ipsum aliquid seriosius ac diligentius insinuatur. Est igitur sensus: Deus, auribus nostris, non solum corporis sed etiam cordis, diligenter audivimus atque advertimus. Et merito, quoniam patres nostri annuntiaverunt nobis, videlicet Moyses, Josue, aliique Prophetæ. Quæ enim a patribus referuntur, diligenter advertere decet. Propter quod in Ecclesiastico habetur: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit.4 Et in Ecclesiaste: Quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno, his amplius, fili mi, ne requiras.5
Quid autem auditum atque narratum sit, subdit: (2) Opus quod operatus es in diebus eorum, id est mirabilia quæ fecisti in terra Ægypti, in mari Rubro, in deserto, atque in terra promissionis;6 et in diebus antiquis, id est mirabilia quæ fecisti a principio mundi usque ad tempora Abrahæ seu Moysis: quomodo scilicet mundo impiorum diluvium induxisti, universæque carnis labium confudisti, atque Pentapolim, utpote Sodomam, Gomorrham, Adama, Seboim, et Segor, igne et sulfure subvertisti.7
(3) Manus tua gentes disperdidit: id est, virtus tua omnipotens habitatores terræ promissionis, videlicet Chananæos, Jebusæos, etc., diversimode perdidit et occidit, scilicet per lapides grandinum et manum filiorum Israel;8 et plantasti eos, id est, patres nostros in terra promissionis firmiter radicasti, et habitare fecisti. Afflixisti populos Chananæorum timore et desperatione: quoniam sicut in libro Josue scriptum est, Non remansit in eis spiritus præ timore, quum audissent filios Israel transisse Jordanem ;9 et expulisti eos de terra sua, per mortem et fugam.10 (4) Nec enim in gladio suo possederunt terram, id est, patres nostri virtute armorum non sunt terram prædictam adepti, et brachium eorum non salvavit eos, id est, naturalis eorum potentia non eripuit eos de manibus inimicorum suorum: quoniam multo debiliores eis fuerunt, pensando dumtaxat vires humanas. Unde Moyses di- xit populo Hebræorum: Ne dicas in corde tuo: Fortitudo mea et robur manus meæ hæc omnia mihi præstiterunt; sed recordare Domini Dei tui, quod ipse tibi vires præbuerit.1112 Unde subjungitur: (5) Sed dextera tua, o Domine, id est prospera et jucunda subventio tua, et brachium tuum, id est potestas tua, et illuminatio vultus tui, id est directio qua per gratiam infudisti eis bona ac recta consilia: hæc, inquam, salvaverunt eos, quoniam complacuisti in eis: id est, propter propriam bonitatem tuam, qua eos elegisti, et eos tibi placentes fecisti, præstitisti eis hæc bona, non propter eorum justitiam. Et hoc est quod Moyses dicit: Ne dicas in corde tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc, quum populus durissimæ cervicis sis.13
(6) Tu, Deus patrum nostrorum, es ipse rex meus, qui singulari providentia gubernasti filios Israel, tanquam populum tibi peculiarem, et Deus meus, qui me specialiter colis, vitia exstirpando, et gratias infundendo: quem et ego specialiter colo credendo, sperando, amando, ac ministrando; qui mandas salutes Jacob, id est, qui per Prophetas bona annuntias, victoriamque promittis semini Jacob. Unde Moyses profitetur: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram:14 non quia cunctas gentes numero vinceatis, quum sitis omnibus populis pauciores; sed quia dilexit vos Dominus. (7) In te sperando, et in tua potentia confidendo, inimicos nostros ventilabimus, id est, in omnem ventum et terram dispergemus, cornu, id est clamore devotæ orationis ac humilis confessionis;1516 et in nomine tuo sperando, spernemus, id est, non reputabimus neque timebimus, insurgentes in nobis : quoniam credimus verum esse quod Moyses ait : Persequetur unus ex vobis centum, et decem ex vobis mille, et nullus vobis resistere poterit. Propter quod secundo Paralipomenon dicitur : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris aut in pluribus.17
(8) Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:18 id est, in nullo genere armorum aut humani auxilii ponam spem meam, nec aliquid horum de hostibus meis defendet me.19 Hinc enim scriptum est: Adjuva nos, Domine Deus noster; in te enim et in nomine tuo habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem.20 (9) Salvasti enim nos de affligentibus nos: sicut in libro Judicum frequentissime scribitur; et odientes nos confudisti: id est, eos qui præsumpserunt quod vincerent atque occiderent nos, vinci et occidi fecisti a nobis, aut in fugam eos vertisti, aut alio modo confusione dignos ostendisti. Propter quod in libro
Judicum scriptum est: Flectebatur Dominus misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.21 (10) In Deo laudabimur tota die: id est, victoria, salus, et excellentia nostra Deo assidue adscribetur, et laudabimur de bonis a Deo nobis collatis:2223 non in nobis, quasi non acceperimus, sed in Deo, ne vani, superbi, atque ingrati inveniamur; et in nomine tuo, Domine, confitebimur in sæculum, id est, ad honorem et gloriam nominis tui confitebimur indesinenter tua bona tuamque laudem, et nostra mala ac nostram miseriam, quemadmodum apud Jeremiam dicitur : Nolite elevari, sed date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.24
(11) Nunc autem, o Domine, scilicet tempore captivitatis Babylonicæ, et Machabæorum, et sæpe post mortem Judicum, repulisti nos, id est, tuo auxilio privasti nos, et confudisti nos, tradendo nos in manus inimicorum nostrorum. Propter quod Baruch dicit : Domino Deo nostro justitia, nobis confusio faciei, sicut est hodie. Et non egredieris [Deus] in virtutibus nostris, id est, non eris dux nostri exercitus, nec pugnans pro nobis, neque ostendens potestatem tuam in nobis, dejiciendo adversarios nostros, sicut fuisti dux et egressor ac propugnator patrum nostrorum, quemadmodum scribitur : In exercitu nostro Deus dux est. Et Moyses ait ad Dominum : Si non tu ipse præcedes nos, ne educas nos de loco isto. In quo scire poterimus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum ?25 (12) Avertisti nos retrorsum, id est, in fugam nos converti permisisti, post inimicos nostros : ita quod convertimus dorsa nostra hostibus nostris, quemadmodum Josue ait : Mi Domine, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem ?26 Baruch quoque : Facti, inquit, sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro.2728 Et qui oderunt nos, diripiebant sibi, id est, nos ipsi et possessiones nostræ factæ sunt prædæ inimicorum nostrorum.
(13) Dedisti nos tanquam oves escarum : id est, permisisti nos devorari ac opprimi ab hostibus nostris, quemadmodum oves, quæ sunt escæ, devorantur a lupis, et ab hominibus comeduntur : sicut et Isaias prædixit, Devorabunt, inquiens, Israel toto ore. Hoc sæpe in Judæis impletum est, maxime tamen tempore obsidionis Jerusalem a rege Babylonis, quando in tantum angustiati sunt, ut Jeremias testetur : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum.29 Et in gentibus dispersisti nos, scilicet permittens nos expelli a propria terra. (14) Vendidisti populum tuum sine pretio, id est, tam bono foro eos vendi permisisti, quod pretium illud quasi pro nihilo reputari possit ; et non fuit multitudo pecuniæ seu emptorum in commutationibus, id est venditionibus eorum, sed pauci erant ementes, et modicum pretium respectu eorum qui vendebantur.3031 Propter quod secundo libro Machabæorum legitur: Erant autem in Jerusalem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.32
(15) Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, id est contemptibiles et abjectos coram circumjacentibus et circummorantibus populis. Posuisti quoque nos subsanationem et derisum, id est, subsannari naso rugato ac irrideri ore lato nos permisisti ab his qui sunt in circuitu nostro, videlicet a Samaritanis et Moabitis ac Ammonitis. Unde Nehemias ait:33 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui. (16) Posuisti nos in similitudinem gentibus, id est in exemplum maledictionis: nam tantam induxisti super nos afflictionem, ut dum quis voluerit maledicere alteri, dicat: Sic fiat tibi, quemadmodum contigit populo illi; commotionem capitis in populis: id est, ita nos vastari passus es, ut omnis qui audierit, moveat caput suum, vel ex admiratione, vel ex congratulatione seu compassione, sicut per Jeremiam prædixisti: Derelinquam vos et civitatem quam dedi patribus vestris, et dabo vos in opprobrium et ignominiam.34
(17) Tota die verecundia mea contra me est: id est, rubor seu erubescentia qua erubesco propter peccata quæ feci, et pœnas quas patior, incessanter affligit me; et confusio faciei meæ, qua in me ipso confundor, cooperuit me, id est, tam magna lataque fuit, quod per modum vestimenti obtexit me, et ex omni parte implevit me: sicut peccatoribus per Ezechielem dicitur, Confundimini et erubescite super viis vestris.35 Unde scriptum est, Universa domus Jacob induit confusionem, videlicet tempore Antiochi regis, populum Israel affligentis.36 (18) A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis: id est, verecundia atque confusio mea inducta est mihi ab his qui exprobrabant detrahebantque mihi, et ab his qui me persequebantur, videlicet a gentilibus, legem Moysis atque observantias Judaismi spernentibus ac reprobantibus.
(19) Hæc omnia mala jam dicta venerunt super nos, nec obliti sumus te, recedendo a fide, et inique non egimus in testamento tuo, id est, mandata legis divinæ transgressi non sumus. (20) Et non recessit retro cor nostrum, derelinquendo te summum et incommutabile bonum, et bona caduca et vana sectando. Sed quum Deus non inferat pœnam nisi pro culpa, et præsertim per Moysen atque Prophetas promiserit se ab omni hostili incursu defensurum filios Israel, mirum apparet cur tantas super eos pœnas induxerit, si ipsi tam innocentes ac justi fuerunt. Et respondendum, quod psalmus iste loquitur in persona diversorum. Nunc enim ponit ea quæ bonis conveniunt, nunc vero quæ malis. Quamvis ergo quidam filiorum Israel peccaverunt, pœnasque illatas meruerunt, aliqui tamen in fide et cultu Creatoris stabiles permanserunt, et in horum persona locutus est jam Propheta. Unde ait Deus ad Eliam: Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal.3738
Et declinasti semitas nostras a via tua. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ut dicatur in persona bonorum; eritque sensus: Et declinasti semitas nostras, id est, per gratiam tuam fecisti ut nos declinaremus et averteremus cogitationes nostras carnales et malas ac vitia a via tua, id est a præceptis tuis, per quæ itur ad te: ita quod nos abjecimus atque reliquimus proprias vias, latas et spatiosas, et ingressi sumus viam tuam, quæ est arcta et angusta, salutisque janua:39 et ita implevimus illud Ecclesiastici, Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere;40 illud quoque Jonæ, Revertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum.41 Unde de his viis seu semitis humanæ adinventionis apud Isaiam scriptum est: Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit.42 — Secundo, et (ut videtur) magis ad litteram, exponitur, ut sit dictum in persona malorum ; et est sensus : Declinasti semitas nostras, id est, opera nostra permisisti esse erronea ac recedentia a via tua, id est a lege divina, gratiam non apponendo, sicque corda nostra in suis erroribus dimittendo. Secundum hunc sensum scriptum est : Quare nos errare fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? Deum constituit, et manus suas (id est desideria sua) ad Deum alienum extendit. (23) Nonne Deus requiret ista? imo utique. Nam ipse est judex justus, cuncta discutiens, universa juste disponens, secundum quod sanctus Job asserit : Nonne Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat? Et denuo : Verrebar, inquit, omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Ipse enim novit abscondita cordis. Nam omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, secundum Apostolum. Propter quod alibi scriptum est : Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus.
Job xxxi, 4.
Ibid. ix, 28.
Hebr. iv, 13.
Jer. xxiii, 24.
(21) Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis : id est, in terra captivitatis seu persecutionis nostræ, subjecisti nos potestati inimicorum nostrorum, qui nos contempserunt ; et cooperuit nos umbra mortis : id est, tanta tribulatio, quæ propter suam vehementiam dici potest imago mortis, morti propinqua ac similis, undique venit super nos. Unde David vehementer tribulatus, ait : Uno tantummodo gradu ego et mors dividimur. Tales autem fuisse interdum tribulationes Judæorum, ex libris Judicum et Regum ac Machabæorum clarissime constat.
I Reg. xx, 3.
(24) Quoniam propter te mortificamur tota die : id est, nos propter justitiam persecutiones continuas patimur, multisque flagellis atterimur, eo quod fidem ac legem tuam relinquere nolumus ; æstimati sumus sicut oves occisionis : id est, sicut oves quæ occiduntur, ad nihil utiles æstimantur nisi ut occidantur et manducentur, sic nos ab infidelibus et malignis reputati sumus vita indigni. Istud autem tempore Machabæorum præsertim impletum videtur, quando Antiochus jussit ut omnes qui legem Moysis observabant, trucidarentur. Unde scriptum est : Parati sumus magis mori, quam patrias Dei leges prævaricari. Et iterum : Rex mundi Deus defunctos nos pro suis legibus, in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
I Mach. i, 52.
II Mach. vii, 2.
Ibid. 9.
(22) Si obliti sumus nomen Dei nostri, id est, si negleximus observare divina præcepta, et contemplationem legis divinæ abjecimus. Negligit enim, imo et ignorat nomen Dei, qui ejus præceptis non paret, quemadmodum in epistola Joannis habetur : In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus. Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Et de inobedientibus Deo Paulus testatur : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Ideoque alia ait scriptura : In malevolam animam non introibit sapientia. Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum, id est, si adoravimus sive coluimus alium quam verum Deum, si potius servivimus creaturæ quam Creatori, si venter noster Deus noster est, si in auro speravimus, aut obrizo diximus, Fiducia nostra : quasi dicat, Non. Omnis enim qui magis colit ac diligit creaturas quam Creatorem, creaturam sibi in
I Joann. ii, 3, 4.
Tit. i, 16.
Sap. i, 4.
Philipp. iii, 19.
Job xxxi, 24.
Postremo orat Propheta pro liberatione a malis prædictis. (25) Exsurge, id est, per modum a sessione surgentis te habe, et succurre ; quare obdormis, Domine? id est, cur ab adjutorio cessas, et preces servorum tuorum audire dissimulas? Exsurge, protinus suffragando, et ne repellas in finem, id est, noli nos diu seu omnino relinquere, quamvis ad tempus succurrere differs. (26) Quare faciem tuam, id est pietatis tuæ adspectum atque auxilii gratiam, avertis, non statim subveniendo nobis ita afflictis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ : id est, ita te habes, ac si non attenderes paupertatem
23
24 quam propter te incurrimus, et tribulationem quam propter te patimur? Hoc dicitur, non simpliciter asserendo, quia superius dictum est, Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde;43 sed dolentis animi affectum explicando, pietatisque aures provocando. Juxta quem modum sanctus Job ait ad Dominum: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me: mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.44 Unde et Habacuc, quasi impatiens factus propter dilationem exauditionis divinæ, ita exorsus est: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?45 Isaias quoque propheta: Multitudo, inquit, viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se.46 In tali ergo casu non debemus deficere, nec ab oratione desistere, sed immobiliter credere possibilius esse cœlum et terram perire, quam in Domino confidentem ac perseveranter pulsantem relinqui. Ideo namque ait Salvator:47 Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; et, Oportet semper orare, et non deficere.48 Solet enim nonnunquam Deus tam diu differre, ut probet constantiam nostram, atque ut nostra desideria dilatione crescant, ac per hoc gratiam exuberantiorem obtineant. Propter quod Moyses ait: Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata ejus, an non.49
(27) Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: id est, nos ipsi humiliamus nos coram te, projiciendo pulveres ac cineres super capita nostra; conglutinatus est in terra venter noster: id est, proni in terram cecidimus, et totum corpus nostrum ad honorem tuæ majestatis prostravimus, quatenus misericordiam consequamur. Sic enim facere tempore necessitatis erat consuetudo Judæorum. Unde dicitur: Josue cecidit pronus in terram coram Domino usque ad vesperam.50
Sequitur oratio vere devota et efficax atque ignita. (28) Exsurge, Domine, adjuva nos, quorum præter te nullus est auxiliator, et redime nos a malis pœnæ et culpæ, cunctisque periculis, propter nomen tuum, id est, propter te ipsum ac propriam bonitatem, atque ad nominis tui honorem, quemadmodum per Ezechielem dixisti: Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.51
Footnotes
-
Exod. III, 15. ↩
-
Is. vi, 9. ↩
-
Is. xxiv, 3, 19. ↩
-
Eccl. xxxix, 1. ↩
-
Eccle. xii, 11, 12. ↩
-
Exod. vii, et seq. ↩
-
Gen. vii, xi, xix. ↩
-
Josue vi, vii, x et seq. ↩
-
Josue v, 1. ↩
-
mare Rubrum ↩
-
Deut. viii, 17, 18. ↩
-
Deut. viii, 17, 18. ↩
-
Deut. ix, 4, 6. ↩
-
Deut. vii, 6-8. ↩
-
Josue vi, viii, x et seq. ↩
-
Eccli. xxxix, 1. ↩
-
II Par. xiv, 11. ↩
-
II Par. xiii, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Baruch 1, 15. ↩
-
Judic. ii, 18. ↩
-
Is. ix, 12. ↩
-
Cf. Lev. xxvi, 8. ↩
-
Jer. xiii, 15, 16. ↩
-
Exod. xxxiii, 15, 16. ↩
-
Josue vii, 8. ↩
-
Baruch ii, 5. ↩
-
Baruch ii, 5. ↩
-
Thren. iv, 10. ↩
-
Judic. ii, 18. ↩
-
Baruch i, 15. ↩
-
II Mach. v, 14. ↩
-
II Esdr. iv, 4. ↩
-
Jer. xxiii, 39, 40. ↩
-
Ezech. xxxvi, 32. ↩
-
I Mach. 1, 29. ↩
-
III Reg. xix, 18; ↩
-
Rom. xi, 4. ↩
-
Matth. vii, 13, 14. ↩
-
Eccli. xviii, 30. ↩
-
Jonæ iii, 8. ↩
-
Is. liii, 6. ↩
-
Ps. xxxiii, 19. ↩
-
Job xxx, 20, 21. ↩
-
Habac. 1, 2. ↩
-
Is. lxiii, 15. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Deut. viii, 2. ↩
-
Josue vii, 6. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩
Chapter 87 of 244