Articulus 86
ELUCIDATIO MORALIS EJUSDEM PSALMI QUADRAGESIMI TERTII
PORRO moraliter convenit psalmus iste Ecclesiæ Christi multipliciter tribulatæ, seu unicuique Christiano afflictionibus mentis seu corporis pleno, et maxime sanctis martyribus. Horum ergo unusquisque pristina beneficia Dei commemorans, propriamque persecutionem coram Deo proponens, atque ab ea liberari desiderans, ait: Deus, Dei Unigenite, auribus nostris audivimus: auribus utique cordis, de quibus in Evangelio dicitur, Qui habet aures audiendi, audiat.1 Quas non habent Judæi, quibus Moyses dixit: Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit; et non dedit Dominus vobis cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possent audire, usque in præsentem diem.2 De quibus et Isaias testatur:3 Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt.4 Patres nostri, videlicet sancti
Apostoli et Evangelistæ, annuntiaverunt nobis, sermonibus et scripturis, opus quod operatus es in diebus eorum, id est miracula quæ coram eis fecisti ante passionem et post passionem, et in diebus antiquis, id est mirabilia quæ fecisti tempore Moysis. Unde Judas apostolus ait : Jesus populum salvans de terra Ægypti, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
Judæ 5.
3 Manus tua, id est potestas tua, o Domine Jesu omnipotens, gentes, id est tyrannos et persecutores Ecclesiæ, populumque Judæorum, qui primitivam Ecclesiam penitus exstinguere proponebant : quemadmodum narratur in Actis, quod principes sacerdotum præceperunt Apostolis ne omnino loquerentur in nomine Jesu. Has itaque gentes manus tua disperdidit, quoniam multi eorum in præsenti vita pessima morte consumpti sunt, et omnes æternaliter perierunt. Sæpe etiam gladio christianorum principum gentiles disperdidisti, videlicet Theodosii, Caroli Magni, et Godefridi de Bolonia*. Unde per Michæam de Christo*
Act. IV, 18.
Bullonio Mich. v, 2, 4. prædictum est : Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis, et magnificabitur in medio universæ terræ. Et apud Isaiam Pater æternus ait de Christo : Dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Et Zacharias loquens de Christo : Egredietur, inquit, Dominus et præliabitur contra gentes, et stabunt pedes ejus super montem5
Is. LIII, 12.
Olivarum.6 Et plantasti eos, scilicet patres nostros Apostolos, constituendo eos principes super omnem terram : sicut in psalmo sequenti dicetur. Afflixisti populos infideles, secundum modum prædictum, et expulisti eos. Nam Judæos de terra promissionis ejecisti, et in ea Christianos habitare fecisti; multas etiam regiones olim gentilibus subditas, Christianis dedisti.
Ps. XLIV, 17.
4 Nec enim in gladio suo possederunt, patres nostri Christi fideles, terram, id est orbem terrarum, quem fidei subjecerunt et Christianis impleverunt. Apostoli enim pauci et idiotæ fuerunt, nec humana eloquentia præditi. Unde ait Apostolus : Prædicatio mea non in persuasibilibus huma-
1 Cor. II, 4. næ sapientiæ verbis fuit, sed in ostensione spiritus et virtutis. Et brachium eorum, id est naturalis eorum potentia, non salvavit eos de periculis a quibus frequenter salvati sunt. Nam quum Apostoli in custodia positi essent, angelus eos eduxit. Paulum quoque tertio naufragantem Christus de pelago liberavit ; Joannem ex ferventis olei dolio sanum eripuit.
Act. v, 18,
Ibid. XXVII,
Sed dextera tua, id est pia custodia tua, et brachium tuum, id est operatio miraculorum, et illuminatio vultus tui, id est sapientia quam eis dedisti, præsertim in die Pentecostes, mittendo eis Spiritum Sanctum, qui docuit eos omnem veritatem, ac futurorum præscientiam contulit eis. Per hæc enim, instituta, aucta et stabilita est Christi Ecclesia, ita quod Christiani qui sunt semen et filii Apostolorum, possident terram, et ab hostibus invisibilibus visibilibusque salvantur. Hinc ait Apostolus : Signa apostolatus mei facta sunt super vos in signis et prodigiis et virtutibus. Et ad Hebræos apertius ait : Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ
Ibid. II, 4. in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus ? De illuminatione quoque vultus sui super Apostolos Christus prædixit : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Denique de dextera sua, id est gratiosa sua præsentia ac pia custodia, ait : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.
II Cor. XII,
Hebr. II, 3,
D Per hæc itaque salutem mentis et corporis Christiani sortiti sunt, quoniam, o Christe, complacuisti in eis, sicut in Evangelio protestaris : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Unde Petrus credentibus scribit : Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Ideo Christiani ad fidem Christi ac interiorem salutem perducti sunt ab exordio prædicationis Apostolorum, quia a Chri-
Luc. XXI,
Matth.
XXVIII, 20.
Joann. XV,
1 Petr. II, 9.
1 Petr. II, 9. sto electi fuerunt. Hinc namque Paulus Atheniensibus dixit : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit.7 Ad Ephesios quoque : Secundum revelationem, inquit, notum mihi factum est sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus in spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis Dei in Jesu Christo.89 Imo in Christo omnes fideles et prædestinati ab æterno electi sunt, quemadmodum Apostolus rursus fassus est :10 Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Unde, secundum Augustinum in libro de Prædestinatione Sanctorum, Christus est præclarissimum exemplar et causa prædestinationis omnium electorum.
Quocirca pensandum, quod in prædestinatione duo considerantur, videlicet ipse actus prædestinantis : sic autem nec Christus, nec aliquid est causa prædestinationis, quoniam prædestinatio sic accepta, est Deus prædestinans, sicut creatio activa est Deus creans. Secundo consideratur in prædestinatione gratia prædestinantis, quæ est prædestinationis effectus. Prædestinatio enim est præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro : sic vero Christi prædestinatio, est exemplar et causa prædestinationis Sanctorum. Deus enim præordinavit mundum salvare per Christum, et merito ejus conferre hominibus gratiam. Ideoque Apostolus ait : Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, secundum propositum voluntatis suæ in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Et alibi : Quos præscivit, inquit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.11 Denique Christus causam illuminationis humilium assignans, complacentiam voluntatis divinæ pro causa inducit, dicens : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.12 Etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Unde et Deus ad Moysen apertissime ait : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.13 Ex quo concludit sacratissimus noster philosophus : Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.14 Hæc autem introducta sunt contra inimicos gratiæ Dei, videlicet contra Pelagianos, et ne aliquis unquam in semetipso gloriari præsumat, sed sciat totum bonum nostrum, id est merita et præmia, esse Dei dona, solaque gratia nos esse salvatos. Ideo enim Apostolus loquitur : Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati.15 Gratia enim salvati estis per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est ; non ex operibus, ne quis glorietur.
Deinde Ecclesia quilibetque fidelis ait : Tu, Domine Jesu, es ipse rex meus. De quo scriptum est :16 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster; ipse veniet et salvabit nos. Et :17 Suscitabo David germen justum; et regnabit rex, et sapiens erit. Et : Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam.18 Christus enim Ecclesiam regit, colit, purgat, perficit, atque ad vitam æternam perducit. Unde de Christo alio loco scriptum est : Stabit et pascet in fortitudine Domini;19 et convertentur ad eum. Et Dominus per Ezechielem ait : Salvabo gregem meum; et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, servum meum David. Ego Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps eorum.20 Per David autem, secundum omnes doctores, etiam Hebræorum, intelligitur rex Messias seu Christus. Tu quoque, Domine Jesu Christe, es et Deus meus. Tu enim es Unigenitus Dei, Deo Patri consubstantialis, coæqualis et coæternus. Unde Joannes ait :
Simus in Filio Dei Jesu Christo.21 Hic est verus Deus et vita æterna. Qui mandas salutes Jacob, id est, qui gratiam et misericordiam tuam gratis impendis ac offers Ecclesiæ, et supplantatoribus vitiorum, qui in Evangelio dicis:22 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.23 Et iterum: Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
In te inimicos nostros, scilicet dæmones, ventilabimus cornu, superando tentationes eorum per gratiam tuam. Apostolus enim: Omnia, ait, possum in eo qui me confortat.24 Christus quoque discipulis ait: Ecce dedi vobis potestatem super omnia dæmonia.25 Principes etiam Christianorum frequenter Christi virtute visibiles hostes superaverunt. Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, non formidando eos qui corpus occidunt, sed implendo quod tu ipse dicis: Dico autem vobis amicis meis, Ne terreamini ab his qui corpus occidunt, sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis.26 Et rursus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.27 Et alibi: Non turbetur cor vestrum neque formidet.28 Hoc beatissimi martyres excellentissime impleverunt, qui tyrannos deriserunt atque spreverunt. Et de primis nostris principibus, scilicet de sanctis Apostolis, scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Domini Jesu Christi contumeliam pati.29 Et Paulus testatur:30 Ego non solum ligari, sed et mori paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi.
Non enim in arcu meo, id est in naturali industria aut subtili consilio, aut adinventionibus fraudulentis, sperabo. Salvasti enim nos de affligentibus nos, id est de persecutoribus et tyrannis, quia per mortem corporalem quam nobis intulerunt, æternam vitam adepti sumus; et odientes nos confudisti, quia prædictos adversarios fidei atque Ecclesiæ æternaliter condemnasti. Potest quoque exponi hic versus de dæmonibus nos tentantibus, et concupiscentiis malis nos impugnantibus: contra quos viri sancti continuum bellum habent, sed in nomine Christi hostibus omnibus prævalent. In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum. Versus iste in præcedenti expositione satis expositus est. Quod autem Ecclesiæ Christi præsertim conveniat, patet ex eo quod ait Scriptura: Omnes qui credebant, erant pariter, et erant illis omnia communia; et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem.
Nunc autem: videlicet quando hæretici, schismatici, pagani, tyranni et impii devastant Ecclesiam orthodoxam, martyresque occidunt; repulisti, o Domine Jesu, id est, populum tuum affligi permisisti; et confudisti nos, permittens nos ab impiis subsannari ac despici: sicut ait Apostolus, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus; et non egredieris in virtutibus nostris, id est, de tribulationibus pœnaque mortis in præsenti sæculo non eripies nos. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Frequenter enim fideles nondum parati ad martyrium, fugerunt, et propria loca reliquerunt timore persecutorum, et captivi ducti sunt, atque post terga hostium vincti venerunt, ac trahebantur. Et qui oderunt nos, diripiebant sibi terras, civitates, et omnia nostra, quæ reliquimus fugientes seu capti. Temporibus quippe martyrum, diripiebant sibi tyranni quæcumque martyrum erant. Dedisti nos tanquam oves escarum: id est, tam copiose, tamque pro nihilo nos occidi permisisti, sicut oves mactantur ut manducentur. Implesti enim in nobis, Domine Jesu, quod in Evangelio prædixisti: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Et iterum: Trademini a parentibus et propinquis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et in gentibus dispersisti nos. Usque in hodier-
Act. ii, 44, 46, 47.
1 Cor. iv, 9.
Joann. xvi, 2.
Luc. xxi, 16. num diem multi fidelium inter infideles morantur sub gravi tributo atque pressura: quemadmodum inter nos commorantur Judæi. Vendidisti populum tuum sine pretio. Eodem modo et multo amplius contigerunt frequenter Christianis mala seu pœnæ, quæ in isto versu ac duobus sequentibus recitantur, quomodo acciderunt populo veteris Testamenti: idcirco expositio patet ex præcedenti expositione.
Tota die verecundia mea contra me est. Erubuit enim Ecclesia Christi: vel propter membra sua infirma, quæ interdum ex horrore pœnarum in martyrio defecerunt, vel fugerunt aut se absconderunt; vel quia videbat legem Dei sui contemni et conculcari. Vel quia Christiani ab omnibus aspernabantur velut insensati et magi atque phantastici, sicut de eis dicturi sunt infideles in die judicii: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii; nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est?31 Unde et sanctus Job ait: Deridetur justi simplicitas.32
Hæc omnia, tormenta et dura, venerunt super nos, martyres tuos et servos, Domine Jesu Christe; nec obliti sumus te, fidem tuam negando; et inique non egimus in testamento tuo, id est, propter persecutiones nequaquam reliquimus viam justitiæ; et non recessit retro cor nostrum, te derelinquendo, et rebus transitoriis inhærendo.
Quoniam propter te, id est amore tuo, et propter spem vitæ æternæ, mortificamur tota die, in labore pœnitentiæ, in jejunio et fletu et planctu, in vigiliis et castigationibus mentis et corporis, atque omnimoda abnegatione propriæ voluntatis, bajulando quotidie crucem Christi, et sequendo vestigia ejus, quemadmodum monet Apostolus:33 Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, ut non fatigemur animis nostris.34 Æstimati sumus sicut oves occisionis. Hoc et cetera nunc omissa, in præcedenti expositione satis elucidata videntur. Hunc autem versiculum allegat Apostolus tanquam de se ac sibi similibus dictum, quos nulla adversitas a Dei amore avertere potest. Sic nempe inducit: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis.35 Et alibi ait: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.36
PRECATIO.
Quæsumus, omnipotens misericordia, propter delicta nostra ne declines semitas nostras de via tua; sed sic eas juste et pie vivendo teneamus, ut a te mandatas salutes Jacob in æternum obtineamus.
COMMENTARIA
IN PRIMAM QUINQUAGENAM PSALTERII
Footnotes
-
Luc. viii, 8. ↩
-
Deut. xxix, 2, 4. ↩
-
Is. vi, 10; ↩
-
Matth. xiii, 15. ↩
-
Zach. XIV, 3, 4. ↩
-
Zach. XIV, 3, 4. ↩
-
Act. xvii, 30, 31. ↩
-
Ephes. III, 3, 5, 6. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
Rom. I, 4. ↩
-
Rom. VIII, 29. ↩
-
Luc. x, 21. ↩
-
Exod. XXXIII, 19. ↩
-
Rom. IX, 18. ↩
-
Ephes. II, 4, 5, 8, 9. ↩
-
Is. XXXIII, 22. ↩
-
Jer. XXIII, 5. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Mich. V, 4. ↩
-
Ezech. XXXIV, 22-24. ↩
-
1 *Joann.* v, 20. ↩
-
2 *Matth.* xi, 28. ↩
-
3 *Ibid.* vii, 7. ↩
-
4 *Philipp.* iv, 13. ↩
-
5 *Luc.* x, 19. ↩
-
6 *Ibid.* xii, 4, 5. ↩
-
7 *Ibid.* 32. ↩
-
8 *Joann.* xiv, 27. ↩
-
9 *Act.* v, 41. ↩
-
10 *Ibid.* xxi, 13. ↩
-
Sap. v, 3-5. ↩
-
Job xii, 4. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Hebr. xii, 1-3. ↩
-
Rom. viii, 35, 36. ↩
-
I Cor. xv, 31. ↩
Chapter 88 of 244