Articulus 87
EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI QUARTI : ERUCTAVIT COR MEUM.
PSALMUS jam elucidandus, tali titulo prænotatur : In finem, pro his qui commutabuntur filiis Core, ad intellectum, canticum pro dilecto. Psalmus iste gloriosus ac nobilis, de duplici Christi natura, ac divina generatione ipsius, et de unitate personæ ipsius, de conjunctione quoque Christi sponsi et sponsæ suæ Ecclesiæ, seu Virginis gloriosæ, aut fidelis animæ, excellenter evidenterque tractat : et ideo appellatur epithalamium, id est carmen thalami, nuptias Sponsi ac Sponsæ collaudans. Sensus ergo tituli talis est : Canticum, in finem, id est psalmus iste, qui dicitur canticum, tendens in Christum, qui est principium nostræ creationis, et finis nostræ recreationis : canticum, inquam, scriptum pro his qui commutabuntur, id est pro electis, qui non solum resurgent, sed etiam immutabuntur, id est, beatam immortalitatem adipiscentur, videlicet pro filiis Core, id est imitatoribus Christi in loco Calvariæ crucifixi. Core enim interpretatur Calvaria. Pro dilecto : id est, canticum istud etiam scriptum est pro Christo, ad quem Pater dixit : Tu es Filius meus carissimus. Sic ergo canticum istud est pro Christo et fidelibus ejus, id est, de Sponso Ecclesiæ et ipsa Ecclesia loquitur. Ad intellectum, id est, quatenus Christi fideles sapienter intelligant Christum, et ejus mysteria, scilicet incarnationem, et conjunctionem cum Ecclesia, fideliter contemplentur. Hieronymus autem in translatione sua juxta Hebræum, ponit hunc titulum : Victori, pro liliis filiorum Core, eruditionis canticum amantissimum : et redit in idem cum titulo præinducto. Per lilia enim intelliguntur fidelia Christi membra, quæ sunt filii Sponsæ.
PORRO exordium psalmi hujus, videlicet primi duo versus, dupliciter exponuntur. Primo, ut sint verba Dei Patris, in cujus persona loquens Propheta, ait :1 (1) Eructavit cor meum verbum bonum : id est, mens mea paterna, seu ego ipse qui aliud nihil sum nisi mens paterna simplicissima atque purissima, vel intellectus meus æternus, sive memoria mea fecunda, de plenitudine suæ infinitæ fecunditatis ac bonitatis, et de ipso fonte meæ essentiæ infinitis divitiis pleno, intellectualiter protuli, æternaliter dixi, vereque genui unicum Filium mihi consubstantialem, qui est Verbum bonum.2 De quo scriptum est : Fons sapientiæ Verbum Dei in dum erant abyssi, et ego jam concepta eram. excelsis ; et, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. De quo superius dictum est :
Ps. xxxii, 6. Verbo Domini cœli firmati sunt. Sapiens
Sap. xviii, 14, 15. quoque : Dum quietum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de cœlo exsiliens, a regalibus sedibus venit. Dico ego, Pater æternus, opera mea, id est quæcumque ago, regi, id est Christo
Apoc. xix, 16. Filio meo amantissimo, qui est Rex regum et Dominus dominantium. Hoc est quod B
Joann. v, 20. Christus ait : Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Quidquid enim Pater in se ipso cognoscit, hoc in Verbo suo exprimit, ita ut quidquid in Patris essentia continetur, hoc plane resplendet in Filio. Ipse namque Unigenitus, est mentis paternæ Verbum æternum, intelligentiæ dictio, et sapientiæ ejus plena expressio. Denique quidquid Pater in ordine rerum a principio condidit, hoc æternaliter in Verbo suo dixit, atque per ipsum congruo tempore fecit. Propter quod C
Ibid. 1, 3. Joannes testatur : Omnia per ipsum facta
Ibid. 3, 4. sunt ; et iterum, Quod factum est, in ipso vita erat.
Deinde ait Pater æternus : (2) Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis : id est, intellectus meus similis est stilo hominis cito scribentis. Et hoc propter duo. Primo, quoniam sicut verbum quod stilo scribitur, non est sonans ac transiens, sed silens, firmum ac permanens ; sic Verbum Dei Patris non est transiens, sonans atque instabile, sed secretum, firmum, immobile et æternum. Secundo, quoniam sicut stilus velociter scribentis, sine labore ac mora notabili verbum exarat ; sic intellectus divinus ad intra loquens, vel Deus Pater, sine motu, labore et mora Verbum suum produxit in ipso æternitatis momento, quemadmodum Sapientia æterna, quæ est Verbum ac Filius Dei, ait : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio ; ab æterno ordinata sum. Non-
Prov. viii, 22-24. Prima autem expositio horum versuum, melior est atque profundior, et ei concordat quod per Isaiam ait Deus Pater, Egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur ; illud quoque Ecclesiastici, Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Non solum autem dixit,
Eructavit cor meum verbum ; sed, Verbum bonum : ad insinuandum quod Verbum istud sit verus Deus. Nam Christo testan-
Jer. xxxvi, 18. II Reg. xxiii, 2.
Is. xlv, 23. Eccl. xxiv, 5.
Ibid. 1, 3. Ibid. 3, 4. Propheta hunc psalmum velociter, sicut apud Jeremiam habetur : Dixit Baruch ad principes Juda : Ex ore suo loquebatur Jerremias, quasi legens omnes sermones istos ad me, et ego scribebam in volumine atramento. Vel sic : Lingua mea calamus fuit scribæ velociter scribentis, id est Spiritus Sancti, qui quos ad scribendum inspirat, velociter scribere facit. Nescit enim tarda molimina Spiritus Sancti gratia, teste Ambrosio. Et huic sensui consonat quod David alio loco fatetur : Spiritus Domini locutus II Reg. xxiii, 2. est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Prima autem expositio horum versuum, melior est atque profundior, et ei concordat quod per Isaiam ait Deus Pater, Egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur ; illud quoque Ecclesiastici, Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Non solum autem dixit,34
Eructavit cor meum verbum ; sed, Verbum bonum : ad insinuandum quod Verbum istud sit verus Deus. Nam Christo testan-
Eccl. 1, 5. Joann. 1, 1. Ps. xxxii, 6. Sap. xviii, 14, 15. Apoc. xix, 16. Joann. v, 20. te, Nemo bonus nisi Deus. Ipse enim Deus est naturaliter atque quomodolibet bonus; et secundum Dionysium, natura ejus est bonitas; primumque Dei nomen est, bonum.
Consequenter prorumpit Propheta in laudem regis istius, et primo commendat eum propter pulchritudinem, dicens : (5) Speciosus forma præ filiis hominum. Triplex speciositas in Christo fuit. Una æterna, divina et infinita : quæ convenit ei ratione divinæ naturæ, estque essentialiter idem cum divina essentia, atque in tribus Personis una ac indivisa. Et de hac pulchritudine Christi, qui est sapientia Patris, scriptum est : Sapientia emanatio quædam est omnipotentis Dei sincera. Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.5 Et Apostolus : Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus, sedet ad dexteram majestatis in excelsis.6 Unde sanctus Hilarius appropriata divinarum personarum designans : Æternitas, inquit, est in Patre, species in imagine, usus in munere. Quid autem est, Species in imagine, nisi, Pulchritudo convenit Filio tanquam per omnia simili Deo Patri? Propter quod
Filius contestatur : Qui videt me, videt et Patrem.7 Hoc enim ait, non propter identitatem personæ, ut asserebat inimicus sanctæ Trinitatis Sabellius, sed propter omnimodam similitudinem utriusque, secundum quod ait Apostolus :8 Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ.9 De hac increata pulchritudine Dei Dionysius pulcherrime loquitur. Propter hanc quoque speciositatem ait de Christo Petrus apostolus :10 In quem desiderant angeli prospicere.11
Alia est speciositas Christi creata et spiritualis, quæ consistit in perfectione suæ sapientiæ, in excellentia gratiæ, et in eminentia suæ caritatis atque virtutum. Et ista speciositas Christi, summa et incomparabilis fuit, imo et major quam omnium simul electorum : quia scriptum est, Non ad mensuram dat Deus spiritum, subintelligendum est, Christo homini.12
Tertia autem speciositas Christi, fuit creata et corporalis, quæ consistit in debita proportione, situ et quantitate membrorum, et in congrua superfusione vivacis coloris. Et ista pulchritudo Christi magna ac vehemens fuit. Primo, quoniam nulla naturalis perfectio defuit ei. Secundo, quia decebat ut anima illa sanctissima atque pulcherrima proportionatum sibi corpus, utpote pulchrum ac nitidum, sortiretur. Tertio, quoniam corpus Christi sumptum erat ex purissima materia, scilicet ex mundissimis sanguinibus dignissimæ Virginis. Quarto, quia formatum compactumque fuit ab agente infallibili, non errante, puta a Spiritu Sancto. Verum an ista corporalis speciositas Christi fuerit simpliciter major, quam aliqua unquam alterius hominis speciositas fuerit, de hoc diversimode dicitur. Ego autem pie credo quod Dominus meus Jesus Christus, etiam quantum ad corporalem pulchritudinem, ceteros omnes, imo et Absalonem excesserit, propter rationes prædictas.13 Non tamen semper (ut arbitror) æque pulcher in vultu apparuit, quoniam ea quæ pulchritudinem corporalem ornant atque conservant, non curavit, sed sprevit. Pulchritudo autem ejus spiritualis semper æqualis fuit, quia in gratia non profecit. Pulchritudo vero corporis sui, tempore passionis in tantum evanuit, ut de ipso ab Isaia dictum sit :14 Non est ei species, neque decor; et vidimus eum, et non erat ei adspectus. De hac autem multiplici pulchritudine Sponsi cœlestis ac regis Messiæ, ait Sponsa :15 Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus; et, Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.1617 Sic ergo, o Christe, tu speciosus es forma præ filiis hominum. Quod enim id ipsum ad litteram de Christo dicatur, patet ex translatione Chaldaica, apud Hebræos authentica, quæ sic habet : Pulchritudo tua, rex Messia, major quam filiorum hominum.1819
Porro in libris annalibus Romanorum legitur, quod Christus fuit staturæ proceræ, mediocris et spectabilis, vultum ha-
BQ 6522 A2 bens venerabilem, quem possent intuentes diligere et formidare; capillos habens coloris nucis avellanæ præmaturæ, planos fere usque ad aures, ab auribus cincinnos crispos aliquantulum cæruliores et fulgentiores, ab humeris ventilantes; discrimen habens in medio capitis juxta morem Nazaræorum, frontem planam ac serenissimam sine macula ac ruga, quam rubor moderatus venustavit; nasi et oris nulla prorsus reprehensio; barbam habens copiosam, capillis concolorem, non longam, sed in mento parum bifurcatam, adspectum simplicem et maturum, oculis glaucis, variis et claris exsistentibus; in increpatione terribilis, in admonitione blandus et amabilis, hilaris servata gravitate; aliquando flevit, sed nunquam risit; statura corporis propagatus et rectus, brachia vero et manus visui delectabiles, alloquio gravis, rarus et modestus: talis utique per omnia, ut merito diceretur, Speciosus forma præ filiis hominum ¹.
Deinde Christus laudatur ab eloquentia.
Diffusa est gratia in labiis tuis: id est, fructuosa et efficax eloquentia data est tibi. Unde per Isaiam Christus ait:20 Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum. Et ipsi quoque adversarii Christi, compulsi sunt dicere: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.21 Sed et de ipso apud Lucam legitur:22 Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus. Efficaciam autem Christi in loquendo pandit Evangelista dum ait: Erat docens sicut virtutem habens, non sicut Pharisæi et Scribæ.23 Sciendum quoque, quod Christus habuit donum linguarum, sicut et ceteras gratias gratis datas: non tamen legitur usus hoc dono, quia non prædica-
¹ In præcedentibus editionibus, hic insertæ sunt epistolæ Lentuli et Pilati de Christo: quæ tamen (juxta editionem anni 1558) non reperiuntur in archetypo Auctoris.
Publius Lentulus Senatui Romano S.
Apparuit temporibus nostris, atque adhuc nobiscum est homo magnæ virtutis, quem ejus discipuli Filium Dei vocant, suscitans mortuos et languidos sanans. Homo quidem statura procerus, mediocris et spectabilis: vultum habens venerabilem, quem intuentes possint et diligere et formidare; capillos in modum coloris nucis avellanæ præmaturæ, planos fere usque ad aures, ab auribus vero usque ad humeros, cincinnos crispos aliquantulum cæruliores et fulgentiores, ab humeris ventilantes. Discrimen habet in medio capitis, juxta morem Nazaræorum; frontem planam et serenissimam, cum facie sine ruga aut macula aliqua, quam rubor moderatus venustat. Nasi et oris nulla prorsus est reprehensio. Barba copiosa et capillis concolor, non longa, sed in medio bifurcata. Adspectus simplex et maturus, oculis glaucis, variis et claris exsistentibus. In increpatione est terribilis, in admonitione blandus et hilaris, servata ubique maturitate. Hic nunquam visus est ridere, flere autem persæpe. Statura corporis propagatus et rectus, brachia vero et manus visui delectabiles. In colloquio gravis, rarus et modestus, ac speciosus inter filios hominum, Jesus Christus, Mariæ filius, etc.
Pontius Pilatus Claudio Tiberio Cæsari S.
Nuper accidit, quod et ipse probavi, Judæos per invidiam in se suosque posteros crudeli damnatione arsisse. Nam quum promissum haberent patres eorum, quod Deus ipsorum illis in terras unicum suum per Virginem nasciturum mitteret Filium, qui eorum Rex merito diceretur et Messias: iste, me præside, Hebræorum Deus quum venisset, et vidissent eum cæcos illuminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, dæmones ex hominibus fugasse, mortuos suscitasse, ventisque imperasse, ac siccis pedibus super undas maris ambulasse, multaque alia miracula fecisse; unde quum omnis populus hunc Filium Dei diceret, invidiam contra eum passi sunt sacerdotes sacerdotumque principes et mihi eum occidendum tradiderunt. Aliaque aliis mentientes, dixerunt eum magum esse, et omnia contra ipsorum agere legem. Ego ita esse credens, eumdem flagellatum et coronatum tradidi arbitrio eorum. At illi crucifixerunt eum, et sepulcro ejus custodiam fortissimam adhibuerunt. Ille vero, militibus meis sepulcrum custodientibus, quum tertia die a mortuis resurrexisset, in tantum nequitia exarsit Judæorum contra Christum, ut copiosam custodibus darent pecuniam, quatenus populo dicerent quia discipuli ejus noctu venientes, corpus ipsius rapuerunt. Verum milites mei quum accepissent pecuniam, quod factum fuerat tacere non potuerunt. Nam et illum resurrexisse, publice coram omni populo testati sunt, et se a Judæis accepisse pecuniam ut silerent quod factum fuit. Hæc ideo tibi scripsi, ne quis aliter mendaciis credat Judæorum, qui de Christo omne malum mentiuntur. Vale. vit nisi in Hebræo. Unde ipse ait : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.24 Denique, sicut manus est organum intellectus practici, sic lingua est organum seu instrumentum intellectus speculativi. Quemadmodum ergo Christus habuit summam sapientiam, sic decuit eum habere summam eloquentiam. Ideo de gratia labiorum Christi sponsi sui ait Sponsa :25 Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Propterea benedixit te Deus in æternum. Benedictio Dei, est collatio seu infusio gratiæ Dei ac divinorum donorum, et multiplicatio eorumdem. Christus autem in gratia non profecit, nec sibi ipsi aliquid de essentiali præmio meruit, sicut ubertim præhabitum est. Quomodo ergo propter gratiam labiorum suorum benedictus a Deo asseritur? Et respondendum, quod benedictio ista intelligenda est quantum ad accidentale præmium Christi. Nam per prædicationem suam sanctissimam meruit sibi corporis sui glorificationem et ascensionem. Potest quoque benedictio ista referri ad fructum eloquentiæ Christi, atque ad mysticum corpus ipsius. Dicimus enim terram seu arborem benedici, dum fert copiosum fructum. Similiter quoniam per Christi doctrinam multi salutem sortiti sunt, ipse Christus ratione suæ eloquentiæ benedici asseritur.
(4) Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime : id est, o rex Christe, qui es salvator omnipotens et debellator aeriarum potestatum fortissimus, accingere, id est, te ipsum accinge, vel a tota Trinitate accingaris, gladio tuo, id est prædicatione divina, verbo Dei, sermone justitiæ, ita ut gratiam in labiis tuis diffusam effundas, eaque ad mundi informationem utaris : accingere, inquam, super femur tuum, id est super intellectum tuum, ita ut sapienter loquaris, et efficaciter doceas. Bene equidem per gladium intelligitur verbum Dei seu prædicatio Evangelii, juxta illud divini Apostoli : In omnibus sumentes scutum fidei, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Et iterum :26 Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.27 Dicitur enim verbum Dei gladius ratione sui effectus, quoniam intima mentis penetrat, peccata occidit, dæmonemque exsuperat. Unde ad Jeremiam Dominus ait : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?28 Et Ecclesiastes ait : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.29
Convenienter quoque per femur accipitur intellectus. Quemadmodum enim femur corporis est seminarium generationis, secundum illud, Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est;30 sic intellectus est seminarium spiritualis procreationis. Nam ut Christus in Evangelio asserit, Semen est verbum Dei. Verbum autem ab intellectu procedit, sicut ait Philosophus. Sunt ergo ea quæ sunt in voce, earum quæ sunt in animo passionum notæ. Intellectus itaque per verbum oris spiritualiter generat, prout ad Galatas dicit Apostolus :31 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.32 De hoc femore intellectuali, cui supercingitur gladius verbi, ait Jeremias : Converte me, Domine, et convertar. Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.33 De potentia autem Christi, in præcedentis psalmi elucidatione multa inducta sunt : quibus hoc adjici potest, quod apud Michæam de ea commemoratur : Exaltabitur manus tua super hostes tuos; et omnes inimici tui interibunt. Et Apostolus de Christo loquens : Quum sit, inquit, splendor gloriæ, portansque omnia verbo virtutis suæ.34 Unde Christus Dei sapientia inquit :35 Omnium excellentium et sublimium colla calcavi.3637
(5) Specie tua creata, et pulchritudine tua increata, intende prospere, id est, feliciter respice, et ad nostram æternam prosperitatem pie considera genus humanum, ut illud salvifices ; procede de sinu Patris in uterum Virginis, de cœlo summo in inferiores partes terræ, de utero Matris in præsepe, de præsepi in publicum, deinde in crucem, et tandem in cœlum. Sic ergo procede, quemadmodum Sponsa ait : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Et regna in militanti Ecclesia per fidem et gratiam, atque in triumphanti Ecclesia per visionem beatam. Itaque, o Christe, regna, quatenus impleatur illud, In die illa erit Dominus rex super omnem terram ; et illud, Erit Domino regnum. De hoc Christi regno etiam ait Apostolus : Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium et terrestrium et infernorum. Et iterum : Deus, inquit, constituit illum ad dexteram suam in cœlestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem. Propter quod in Evangelio etiam Christus affirmat : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Considerandum autem, quod Christus hoc dixit post resurrectionem suam : sed non est hoc ita intelligendum, quasi tunc primum data sit Christo homini prædicta potestas ; imo a primo suæ humanæ conceptionis instanti, data est ei omnis potestas in cœlo et in terra. Nam eo ipso quo Christi humana natura unita est Deo unione personali, subjecta est ei omnis creatura. Ideoque Baptista de Christo ante passionem ejus dixit : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et Christus ait : Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Et in hoc Christus insinuat unam atque eamdem essentiam et potentiam sui ac Patris, quia a diversis seu distinctis suppositis emanare non potest operatio eadem numero, nisi in natura et potestate conveniant : imo in verbis his fatetur se Christus verum Deum. Nisi enim esset verus Deus, ipse non faceret quæ facit Pater, similiter Patri, vel similiter sicut Pater. Nam si pura creatura esset, ut Ariani mentiti sunt, Pater faceret principaliter, et Filius instrumentaliter.
(6) Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam : id est, quia in veritate et mansuetudine atque justitia confirmatus fuisti, o Christe, ex utero matris; idcirco et deducet te mirabiliter, id est, in omni conversatione tua sine culpa, et omnino irreprehensibiliter diriget te dextera tua, id est divina tua natura, quæ tua humanitate dignior atque robustior est, sicut dextera nobilior potentiorque consistit quam sinistra. Christus enim sine omni peccato inter homines conversatus est : quod utique super hominem est, et mirabile nimis, præsertim quum justus septies cadat in die.38 Vel sic : Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, id est propter actus harum virtutum et merito earum, videlicet quia vita et doctrina verus fuisti, et in adversis mitis ac patiens, atque in omnibus justus, non propriam, sed Patris gloriam, hominumque salutem quærens; propterea deducet te mirabiliter dextera tua, videlicet elevans te de terra ad cœlos, et statuens te judicem universorum. Ascensionem enim et judiciariam potestatem Christus sua exinanitione et saneta conversatione promeruit. Christus enim in omnibus veritatem dixit et observavit, secundum quod ipse coram Pilato testatus est : Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.39 Erat etiam mansuetus, quemadmodum ait : Discite a me quia mitis sum et humilis. Erat et justus, sicut ad Judæos Stephanus ait :40 Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.41 (7) Sagittæ tuæ acutæ : id est, verba prædicationis tuæ, o Christe, sunt penetrativa cordis, et interiora animæ expurgantia, atque timorem salubrem incutientia; populi sub te cadent : id est, infideles qui ante tibi inobedientes rebellesque fuerant, audita prædicatione tua ac discipulorum tuorum, convertentur ad fidem, et tibi obedient. Cadent autem sub te in corde, id est in medio, inimicorum regis, id est gentilium qui erant hostes tui, qui es C *Zach.*xiv, 8, 9. Abdiæ 21. *Philipp.*ii, 9, 10. *Ephes.*i, 20, 21. *Matth.*xxviii, 18. *Joann.*iii, 35. *Ibid.*v, 19. rex summus et verus. In toto enim mundo ceciderunt spiritualiter, id est, Christo per fidem subjecti sunt, qui tempore incredu-litatis inimici exstiterant. Unde Apostolus ait : Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam quum adhuc inimici essemus, ille pro nobis mortuus est. Et : Christus42 est pax nostra, qui fecit utraque unum, per crucem dissolvens inimicitias in semetipso.43 Cui consonat quod de
Christo prædictum est : Et erit iste pax Assyriis, quum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris.44
Huic autem expositioni concordat quod infra de Christo habetur, Dominare in medio inimicorum tuorum;45 id quoque quod ait Michæas, Convertentur (ad ipsum), quia nunc magnificabitur in medio universæ terræ.46 De hoc autem casu populorum sub Christo et regno ejus super inimicos suos, pulcherrime vaticinatus est Daniel : Suscitabit, inquiens, Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur; secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam et ferrum et æs et argentum et aurum.47
Lapis enim abscissus de monte sine manibus, est Christus, natus de Virgine sine viri seminibus : et hic lapis comminuit prædicta metalla, per quæ designantur mundi regna, dum Apostoli virtute Christi ad fidem atque obsequium ejus universum mundum converterunt, idololatriam exstirpantes. Et hoc est quod a Sophonia inducitur : Horribilis Dominus super impios, et attenuabit omnes deos terræ, et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.48 Propter quod rursus ait Propheta : Idola penitus conterentur.49 Vel sic : Populi sub te cadent in corde, id est, casus iste erit spiritualis per obedientiam mentis, non corporalis.
(8) Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : id est, thronus gloriæ tuæ atque judicia-ria tua potestas, o Christe, qui es Deus verus, æternaliter stabit, nec unquam de-ficiet : quemadmodum ab alio dictum est,
Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non cor-rumpetur;505152 et per alium, Ipse portabit glo-riam, et sedebit et dominabitur in solio suo.5354 Virga directionis, virga regni tui : id est, lex seu doctrina tua, quæ est virga regni tui, id est Ecclesiæ, per quam ipsa fideles regit et judicat, est virga directionis, id est justa directio et rectum judicium, quia neminem palpat, et personam non accipit. Christus enim præfixit Ecclesiæ suæ justitiæ regulas, per quas dirigit Christianos. De hac virga Christi Isaias ait : Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.5556 Vel sic : Virga regni tui, id est ipsum regimen tuum, quo regis et judicas Ecclesiam, quæ est regnum tuum, est virga directionis, id est justa correctio, æqua re-tributio, et gubernatio omnium directiva. Christus namque in se ipso justus est judex, et singula rectissime atque justissime dirigit. Unde de hac virga Christi judicia-ria apud Isaiam legitur : Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ.57 Unde et Christus in Evangelio ait :58 Nolite secundum faciem judicare. Sed et de virga hac regiminis Christi apud Jeremiam dicitur : Regnabit rex et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.59
Hunc autem versiculum cum sequenti allegat Apostolus ad Hebræos de Christo prædictum. Unde liquet psalmum istum ad litteram esse de Christo conscriptum. Po-stremo diligentissime advertendum, quod sanctus Propheta in versu hoc aperte insinuat Christum esse Deum. Nam de eodem de quo prædixit, Speciosus forma præ filiis hominum, etc., usque ad hunc versum : de eo nunc addit, Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi. Et quod hoc de Christo dicatur, evidentissime patet ex eo quod protinus de eodem, de quo prælocutus est, subdit :
(9) Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus. Hoc enim de Deo secundum naturam divinam non dicitur, quia secundum eam unctus non est:606162636465 de Deo igitur incarnato ista dicuntur. Quamvis enim Christo secundum utramque naturam conveniat diligere justitiam, odioque habere iniquitatem; tamen præsenti loco ista dicuntur de Christo secundum humanitatem assumptam, quia subjungit, Propterea unxit te Deus. In præcedenti versu vocavit Christum Deum, nunc dicit eum unctum a Deo. Innuit ergo personalem esse distinctionem in Deo; et est sensus: Quia, o Christe, dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus omnium, Deus tuus singularissimo modo, oleo66 lætitiæ, id est gloria resurrectionis et ascensionis accidentalique præmio, præ consortibus tuis, id est prius et plenius quam alios homines, quoniam tu es primogenitus ex mortuis.67 Alii aliter exponunt, dicentes: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, id est dulcedine seu plenitudine gratiæ et conservatione ab omni peccato. Sed his obviare videtur, quod Christus a primo suæ conceptionis humanæ instanti, plenus erat omni virtute et gratia, nec aliquo modo meruit per actum præcedentem gratiæ infusionem. Posset tamen, ni fallor, dici ad hoc, quod ista vox, Propterea, non dicit causam, sed signum. Nam quod Christus dilexit justitiam, signum est quod Deus unxit eum oleo gratiæ, secundum quod ante inductum est: Prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis.68 Et per Isaiam ipse Christus: Spiritus, inquit, Domini super me, eo quod unxerit me.6970
(10) Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Per myrrham, quæ amara est, et a putrefactione præservat cadavera, vermesque arcet, mortificatio carnis accipitur: quæ concupiscentiarum fœtores ac vitiorum squalores expellit, secundum quod ait Apostolus: Nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant.71 Et iterum: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.72 Per guttam vero, quæ aromatica est, et inflaturas ac duritias tollit, humilitas designatur. Unde Salomon ait: Qui mentis est duræ, corruet in mala; sed humilem spiritu suscipiet gloria.73 Per casiam vero, quæ in locis humidis nascitur, et altissime crescit, intelligitur Baptismus seu fides.
Est igitur sensus: Myrrha et gutta et casia, id est virtutes per has species aromaticas significatæ, a vestimentis tuis, id est a natura tua humana, o Christe, quæ fuit quasi vestimentum divinæ tuæ naturæ, procedunt et dantur Ecclesiæ tuæ: omnis enim sufficientia ejus ex te est.74 Et hæ virtutes, quantum ad actum suum, sunt non solum a vestimentis tuis, sed etiam a domibus eburneis, id est a castis atque constantibus fidelium mentibus. Oportet enim nos cooperari gratiæ Dei, et ideo actus virtutum sunt simul a te, et ab hominibus virtuosis: quibus ait Apostolus, Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.7576 Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi. Ex quibus virtutibus delectaverunt te, id est, tibi complacuerunt, filiæ regum, id est animæ religiosæ, mundo et carni atque dæmonibus dominantes, in honore tuo, id est, ad honorem nominis tui opera bona agentes. Solæ enim virtutes faciunt intellectualem creaturam Deo acceptam et gratam. Ad litteram quoque multæ filiæ regum, videlicet Catharina, Barbara, atque sacratissima Ursula cum suis felicissimis ac præamandis sodalibus, Christo propter prædictas virtutes delectabiliter placuerunt, ita ut ejus deliciæ sint esse cum talibus regum filiabus.77
(11) Adstitit, o Christe, regina, id est sponsa tua sancta Ecclesia, a dextris tuis, id est in potioribus gratiæ tuæ muneribus, et in prospero beneplacito tuo, in vestitu deaurato, id est, in caritate divina sanctis operibus adornata, circumdata varietate, id est, undique perornata diversis charismatibus gratiæ Spiritus Sancti, atque diversis generibus populorum, statuum, officiorum ac graduum.78 Adstat quippe Christo sancta Ecclesia tanquam parata obediere ejus imperio, et cooperans gratiæ sui Sponsi, filios suos docendo, corrigendo, perficiendo. Stat quoque a dextris ejus, et non a sinistris, tanquam Sponso suo carissima, quemadmodum dicit et Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.79 De hac Christi sponsa, matre Ecclesia et regina, in Apocalypsi scriptum est: Signum magnum apparuit in cœlo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim; et clamavit parturiens ut pareret.80 Hæc enim mulier amicta est sole, id est Christo, sicut ait Apostolus, Induimini Dominum Jesum Christum;81 et luna, id est defectus et inconstantia, sub pedibus ejus. Aitque in Apocalypsi Joannes:82 Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Hæc autem regina induta est vestitu deaurato. Nam per aurum intelligitur caritas, juxta illud:83 Suadeo tibi emere aurum ignitum, probatum. Hoc enim tepido dicitur.
Deinde huic reginæ Christique sponsæ dicitur: (12) Audi verbum Dei:84 Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud; o filia in Christo, ex aqua et Spiritu Sancto regenerata; et vide, id est, per fidem considera omnia quæ Christo sponso tuo sunt placita, et inclina aurem tuam, ut ei obedias; et obliviscere populum tuum, id est, inordinatum affectum hominum tibi notorum depone, et domum patris tui, id est, societatem pravorum fuge, et propinquos carnaliter diligere cessa, quatenus Deo tota adhæreas. Quod si feceris, tunc (15) Et concupiscet rex decorem tuum, id est, Christus pulchritudinem mentis tuæ amabit, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, cui soli debes velle placere, nec alium sponsum ei præferre; et adorabunt eum omnes in ipsum credentes: quemadmodum in Daniele scriptum est,
Omnes populi, tribus, et linguæ servient ei.85 Ecce hic rursus testatur Psalmographus, regem de quo nunc loquitur, scilicet Christum, esse Deum, imo et verum Deum, in eo quod ait, Et adorabunt eum. Adoratio namque proprie sumpta, convenit soli vero Deo. Propter hanc autem amorosam concupiscentiam, qua Christus amat decorem Sponsæ suæ, in Canticis ipse ait: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum;86 et, Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea; et, Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachia tua, quia fortis est ut mors dilectio.
(14) Et filiæ Tyri in muneribus. Tyrus civitas erat famosa ac nobilis, vicina Judææ atque pagana: idcirco per Tyrum designantur gentiles. Et est sensus: Non solum ex Judæis conversi Christum adorabunt, sed et filiæ Tyri in muneribus, id est gentiles ad fidem conversi, Christum adorabunt, munera offerendo, id est se ipsos et sacrificium novæ legis, ac alias oblationes tempore novæ legis consuetas ac licitas. Et hoc est quod Isaias ait: Cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum, et colent eum in hostiis et muneribus.87 Per hæc enim atque similia insinuatur tota gentilitas convertenda ad Christum, secundum quod legitur: In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum.88 Hæc in Jesu Nazareno verissime sunt impleta. Nam et Tyrus illa multo tempore christiano cultui dedita fuit.
Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: id est, te ipsam seu tuam participationem atque præsentiam, o Ecclesia Christi, orabunt omnes gentes ad fidem conversæ: quæ spiritualiter divites sunt in caritate et gratia. Jam enim videmus, quod magni et parvi omnesque fideles, deprecantur pastores ac sacerdotes Ecclesiæ, quatenus orent pro se, et verbum Dei sacramentaque Christi sibi communicent, sicut apud Malachiam habetur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent.899091 Vel sic: Vultum tuum, o Ecclesia, deprecabuntur omnes divites plebis, ita ut vultus tuus erit id quod petent, non id a quo petent. Ut sit sensus: Deprecabuntur a Deo vultum tuum, quatenus pertineant ad gregem credentium, quoniam extra Ecclesiam non est alicui salus, sicut nec extra arcam Noe quisquam a diluvio salvatus est. 14 (15) Omnis gloria ejus, utpote filiæ regis, quæ nunc regina vocata est, et sponsa Christi atque Ecclesia, ab intus:92 id est, tota perfectio fidelium in interiori mentis decore consistit, non in exterioribus rebus caducis ac vanis. Deus enim intuetur cor, et mentem scrutatur; homo autem ea quæ foris sunt adspicit. Sed quia virtus interior procedere debet in exteriores sanctas operationes, quemadmodum Christus ait, Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? ideo addit, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus: id est, gloria seu vitæ excellentia etiam consistit in operibus caritatis; et gloria seu perfectio ista circumamicta est varietatibus, id est actibus diversarum virtutum ornata: quia, ut ait Apostolus, caritas patiens est, benigna est, non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non quærit quæ sua sunt. Perfectio ergo christianorum animorum, in interioribus maxime sita est. Propter quod monet Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Et iterum exhortatur: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. 15 (16) Adducentur regi virgines post eam:9394 id est, post primitivam Christi Ecclesiam adducentur ad Christum per prædicatores sanctos, homines mente et corpore continentes et integri; proximæ ejus, id est conjugati ac ceteri qui virginibus appropinquant, quoad hoc quod voluptatibus carnis non adhærent finaliter, afferentur tibi, o Christe, per fidem et cultum devotum. In ipsa enim Ecclesia congregantur virgines et conjugati; et omnes Christo uniuntur per fidem et gratiam. De his namque virginibus Christus in Evangelio dicit: Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum Dei. De quibus scriptum est: Non dicat eunuchus, Ego lignum aridum: quia hæc dicit Dominus eunuchis, Qui custodierint fœdus meum, et elegerint quæ volui, dabo eis in domo mea et muris meis locum et nomen melius a filiis ac filiabus.95 16 (17) Afferentur in lætitia et exsultatione, id est, cum gaudio mentis et corporis ad Christum accedent, et ei deservient; adducentur in templum regis, id est in triumphantem Ecclesiam seu regnum cœlorum post hujus exsilii incolatum. 17 (18) Pro patribus tuis nati sunt tibi filii:96 id est, loco Patriarcharum et Prophetarum orti sunt tibi, o Ecclesia Dei, Apostoli atque discipuli Christi, qui patribus successerunt, et ex eorum semine nati sunt; constitues eos, o Christe, principes super omnem terram: nam in illis terris, quas sancti Apostoli ad fidem converterunt, principatum sortiti sunt, sicut Joannes in Asia, Andreas in Achaia, Petrus et Paulus in Italia, Thomas et Bartholomæus in India. De hac enim missione et principatu Apostolorum ait Christus per Isaiam: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, in Lydiam, tenentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me;97 et annuntiabunt gloriam meam gentibus. 18 (19) Memor ero ego Propheta, auctor psalmi istius, vel ego Ecclesia, nominis tui, Domine rex Christe, in omni generatione et generationem. Quamdiu enim psalmus iste a fidelibus legitur, tamdiu Propheta Domini recordatur, quia alios ad Dei recordationem inducit. Ecclesia quoque indesinenter nomen Christi prædicando annuntiat. (20) Propterea populi christiani confitebuntur tibi, id est, laudabunt te, atque ad honorem nominis tui peccata sua aperient, in æternum, id est usque ad finem mundi, quamdiu fides christiana duraverit, et in sæculum sæculi: id est, laus ista in præsenti vita incipitur, et in futuro sæculo sine fine continuabitur.
POSTREMO pensandum, quod triplex est Christi sponsa, videlicet:98 universalis, quæ est Ecclesia; particularis, scilicet anima fidelis; et singularis, utpote Virgo divina. Quemadmodum ergo Cantica canticorum de hac triplici Christi sponsa exponi possunt, ita quæ nunc dicta sunt de sponsa Christi universali, exponi possunt de sponsa ejus particulari ac singulari. Quælibet namque anima pia atque fidelis, Christo per fidem unita, per caritatem desponsata, atque a Christo bonis operibus fecundata, dici potest regina, tanquam summi regis filia, Christi coheres ac sponsa, a Spiritu Sancto lumine gratiæ imprægnata. Et ista regina adstat a dextris Christi in vestitu deaurato, secundum intellectum expositum. Cetera quoque faciliter applicari possunt ad quamlibet animam sanctam.
Propriissime autem conveniunt ista Virgini benedictæ. Ipsa est enim unica illa ac summa Regina adstans semper a dextris Filii sui:99 quæ ineffabiliter delectat Patrem æternum, et placet incomparabiliter Sponso ac Filio suo, quemadmodum ait ad eam Sponsus cœlestis:100 Pulchra es, amica mea, suavis et decora; et iterum, Una est columba mea, perfecta mea.101 Adstat vero Regina hæc Regi gloriæ in vestitu deauratissimo, splendidissimo, ac rubicundissimo: quoniam ipsa caritate Dei et proximi ineffabiliter atque excellentissime æstuabat, et æstuat, ardentissimo optans affectu Christi Filii sui mortem et sanguinem fructificare in nobis, eratque sanctis operibus penitus superplena. Propter quod ipsa in Canticis proclamat: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.102103 Unde de ea in Proverbiis habetur: Fortitudo et decor indumentum ejus.104 Erat etiam circumdata varietate universarum virtutum, sicut de ea Salomon est locutus: Inæstimabilis odor in vestimentis ejus, id est mira fragrantia spiritualis dulcedinis in virtutibus atque operibus suis.105 Nam et de tali odore Paulus testatur: Christi bonus odor sumus in omni loco.106107 Et Moyses dicit:108 Odoratus est Dominus odorem suavitatis, id est piæ devotionis.109
Denique huic Filiæ dicitur: Audi, filia, quæcumque in lege et Prophetis conscripta sunt, et quæ loquitur in te Dominus Deus;110 audi etiam salutationem angelicam; et vide, quæ, quanta et qualia Deus promisit hominibus per Prophetas;111 et inclina aurem tuam, ut divinæ inspirationi in omnibus acquiescas, atque angelicæ annuntiationi credas, assensumque præbeas; et obliviscere populum tuum, id est Israelem secundum carnem et litteram, non secundum spiritum et spiritualem interpretationem, et domum patris tui, a quo carnaliter genita es, quatenus patri spirituum in cunctis adhæreas. Tunc enim concupiscet rex Messias Unigenitus Dei decorem tuum interiorem, scilicet humilitatem, castitatem, caritatem. Concupivit enim tam vehementer Filius Dei decorem Mariæ, ut exsultaret quasi gigas ad currendam viam, descenderetque in uterum ejus purissimum atque dulcissimum, assumens sibi ex ea corpus humanum, ac partem virginalis substantiæ suæ divinitati uniret.112 Hinc namque in Canticis ait ad eam: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora.113114 O quantum dilexit te Deus, Virgo dignissima! Quam beatissima es, Domina mea, quæ Deum verum concipere, nutrire, parere, contrectare, lactare, osculari, amplecti, et ad incrementa usque perducere meruisti! Bene dicere poteras illud Salomonis, Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;115 illud quoque, Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.116 Nam utique frequenter adolescentulus ille candidissimus puer Jesus tecum in lectulo florido conquievit, dormivit, et ubera tua virginea suxit, te blande adspiciens, dulciter osculans, reverentissimeque complectens.
Vultum tuum, o Domina, deprecabuntur omnes divites plebis. Beatam enim te dicunt omnes generationes, misericordiam tuam implorant, et ad te sicut ad benignissimam Advocatam in omni necessitate confugiunt. Adducentur regi virgines post eam. Omnes enim virgines ad Christum accedentes in via per fidem, et in patria per spem, Mariam tanquam primam et summam sequuntur, et ejus exemplo Christo obsequuntur.
Ecce quam præclarissimus et gloriosissimus est psalmus iste. Et quæ lingua ejus præconium digne evolvat? Sed quoniam satis difficilis est, studeamus eum clare intelligere, itemque cum devotione decenti cantare.
PRECATIO.
Fac nos, quæsumus, Deus Pater æterne, speciem et pulchritudinem unigeniti Filii tui diligere, ipsumque speciosum forma præ filiis hominum toto corde desiderare; et ut uncti oleo Sancti Spiritus, ipsius gratia semper tuis in oculis placeamus.
Footnotes
-
Math. III, 17; XVII, 5; ↩
-
Luc. III, 22, 19, 35. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Eccli. i, 5. ↩
-
Sap. vii, 25, 26. ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Joann. xiv, 9. ↩
-
Coloss. 1, 15. ↩
-
Coloss. i, 15. ↩
-
1 Petr. 1, 12. ↩
-
I Petr. i, 12. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
II Reg. xiv, 25. ↩
-
Is. LIII, 2. ↩
-
Cant. v, 10. ↩
-
Ibid. 1, 15. ↩
-
Cant. i, 15. ↩
-
Hebr. i, 3. ↩
-
Marc. x, 18. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Joann. VII, 46. ↩
-
Luc. IV, 22. ↩
-
Matth. VII, 29. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Cant. v, 6. ↩
-
Ephes. vi, 16, 17. ↩
-
Hebr. iv, 12. ↩
-
Jer. xxiii, 29. ↩
-
Eccle. xii, 11. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Luc. viii, 11. ↩
-
Galat. iv, 19. ↩
-
Jer. xxxi, 18, 19. ↩
-
Mich. v, 9. ↩
-
Hebr. i, 3. ↩
-
Eccl. xxiv, 11. ↩
-
Eccli. xxiv, 11. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Act. vii, 52. ↩
-
Rom. v, 8, 9. ↩
-
Ephes. ii, 14, 16. ↩
-
Mich. v, 5. ↩
-
Ps. cix, 2. ↩
-
Mich. v, 4. ↩
-
Dan. ii, 44, 45. ↩
-
Soph. ii, 11. ↩
-
Is. u, 18. ↩
-
Dan. v, 14. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Dan. ii, 44, 45. ↩
-
Zach. v, 13. ↩
-
Zach. vi, 13. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Ibid. 3, 4. ↩
-
Joann. v, 24. ↩
-
Jer. x, 5. ↩
-
Hebr. i, 8, 9. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Joann. vii, 24. ↩
-
Is. ii, 18. ↩
-
Soph. ii, 11. ↩
-
Ephes. ii, 14, 16. ↩
-
Hebr. 1, 8, 9. ↩
-
Coloss. 1, 18. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
-
Luc. iv, 18. ↩
-
Is. lxi, 1; ↩
-
Rom. viii, 1. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Prov. xxviii, 14; xxix, 23. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
I Tim. IV, 14. ↩
-
II Cor. VI, 1. ↩
-
Prov. VIII, 31. ↩
-
Coloss. i, 18. ↩
-
Ephes. v, 25-27. ↩
-
Apoc. xii, 1, 2. ↩
-
Rom. xii, 14. ↩
-
Apoc. xix, 7. ↩
-
Apoc. iii, 18. ↩
-
Luc. xi, 28. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Cant. iv, 9. ↩
-
Is. xix, 21. ↩
-
Is. xi, 10. ↩
-
Malach. ii, 7. ↩
-
Rom. xiii, 14. ↩
-
Apoc. xii, 1, 2. ↩
-
Gen. vii, 23. ↩
-
Luc. VI, 46. ↩
-
1 Reg. XVI, 7. ↩
-
Is. LVI, 3-5. ↩
-
Matth. XIX, 12. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Expositi-uncula quæ-dam alia. ↩
-
Rursum alia exposi-tio. ↩
-
Cant. vi, 3. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Cant. ii, 5. ↩
-
Ibid. ii, 5. ↩
-
Prov. xxxi, 25. ↩
-
Cf. Cant. iv, 11. ↩
-
II Cor. ii, 14, 15. ↩
-
II Cor. ii, 14, 15. ↩
-
Gen. vii, 21. ↩
-
Gen. viii, 21. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Luc. i, 28-33. ↩
-
Ps. xviii, 6. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Ps. vii, 10. ↩
-
Cant. i, 12. ↩
Chapter 89 of 244