Skip to the text

Articulus 88

EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI QUINTI : DEUS NOSTER REFUGIUM ET VIRTUS.

HABET denique psalmus modo tractandus, hunc titulum : In finem, filiis Core, pro arcanis : id est, psalmus iste in Christum finem nostrum nos dirigens, convenit filiis Core, id est Christi fidelibus crucifixi vestigia digne sectantibus; pro arcanis, id est, psalmus iste tractat de secretis Christi mysteriis, scilicet de ejus adventu et incarnatione.

IN horum persona loquens Propheta, ait :

(1) Deus noster :1 de quo Moyses dicit : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Qui et alibi testatur : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.2 Itaque iste Deus noster est refugium, ad quod in omni necessitate atque periculo fiducialiter accedere debemus, ut protegamur ab ipso. Ipse enim solus, et alius nullus, salvare nos potest ab omni discrimine : ideo sequitur, et virtus, id est, Deus noster est fortitudo nostra, seu forte atque omnipotens refugium ad se confugientium, quemadmodum inducitur :3 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit.4 Turris enim fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus et salvabitur. Quidam autem ad eos confugiunt, qui nec se ipsos, neque ad se confugientes valent salvare. De quibus scriptum est : Oculi impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio erit.5 Tu ergo, propriam pensans insufficientiam, totam spem tuam in Domino fige, recolens quod Dominus ait : Perditio tua, Israel, ex te;6 in me tantummodo auxilium tuum. Ideo autem Job : Ecce, inquit, non est auxilium mihi in me.7 Insuper Deus noster est adjutor in tribulationibus, sicut asseritur :8 Bonus Dominus et confortans in die tribulationis. Unde et infra habetur :9 Invoca me in die tribulationis, et eruam te. Deus igitur est adjutor noster in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis, id est, quæ abundanter venerunt super nos. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.10 Et :11 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. In tribulationibus namque pronissimus est Deus ad succurrendum.

Porro quæ sequuntur, multipliciter exponuntur. Possunt autem litteraliter ita exponi : (2) Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris : id est, quoniam Deus noster est nostrum refugium, nostra virtus, et noster adjutor, idcirco non timebimus, quamvis terra moveatur vehementer, et montes transferantur in profundum abyssi seu medium pelagi violenter : quia (ut ait Apostolus) Si Deus pro nobis, quis contra nos ?12 Et scriptum est : Qui timet Deum, nihil trepidabit.13 Ecce quanta est securitas mentis in Deo sperantis, quanta stabilitas cordis in Deum credentis. In nullo enim eventu pavebit, cujus animus in Deo veraciter fixus est. — Secundo sic : Non timebimus, nos in Deo confisi, dum turbabitur terra, id est homines terreni, qui temporalia damna atque tormenta corporalia timent : qui et in die judicii turbabitur timore horribili, quando justi in magna constantia stabunt :14 secundum quod scriptum est, In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet.15 Et transferentur montes in cor maris : id est, nec tunc timebimus, quando superbi projicientur in lacum inferni, quum dicet eis Judex, Ite, maledicti, in ignem æternum.16 Tunc enim justi cum securitate et gaudio audient, Venite, benedicti Patris mei.17

Tertio sic, ut ea quæ dicta sunt, sint verba primitivæ Ecclesiæ, quæ totam fiduciam suam in Domino collocavit, et ait : Propterea non timebimus, timore carnali, humano et inordinato, dum turbabitur terra, id est Judæa seu populus Judæorum, qui Christi discipulos ex irrationabili perturbatione passionum conabantur omnino delere et exstirpare. Unde de primitiva Ecclesia legitur, quod ita orabant, quum principes sacerdotum prohibuissent prædicari nomen Domini Jesu : Da servis tuis, Domine, cum omni fiducia loqui verbum tuum. Et quum orassent, motus est locus in quo erant ; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.18 Et transferentur montes in cor maris : id est, nec tunc metuemus dum Apostoli, qui propter altitudinem vitæ et sapientiæ montes dicuntur, Judæam relinquent, et ad gentiles convertendos transibunt. Gentiles enim in corde maris, id est in medio mundi, habitabant : de quo infra habetur, Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;1920 et iterum, Veni in altitudinem maris. Patet itaque quod tempore divisionis Apostolorum, Christiani in Jerusalem cum Jacobo permanentes, securi atque imperterriti permanserunt, certi quod Christus protector eorum esset. Unde et beatus frater Domini Jacobus, sæculares homines parvi pendens, et Christi famulos omnia contemnentes beatificans, ait : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.21 Deinde fidelibus loquens : Patientes, inquit, estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit.22

(5) Sonuerunt montes prædicti, id est, sancti Apostoli Evangelium Christi prædicaverunt, et turbatæ sunt aquæ eorum : id est, gentes ad quas missi erant Apostoli, audita prædicatione eorum, turbatæ sunt : quædam ad impatientiam et persecutionem, quædam ad pœnitentiam et imitationem, sicut in Actibus Apostolorum frequenter narratur. Conturbati sunt montes, id est principales inter homines, in fortitudine ejus, scilicet Christi, id est ex potenti prædicatione et miraculosis operibus Apostolorum, ac aliorum Christi discipulorum. Hæc autem conturbatio accipi potest in bono et in malo. Nam quidam potentes et magni ad fidem conversi sunt, tam ex Judæis quam ex paganis, quemadmodum scriptum est : Multa etiam turba sacerdotum obediebat Evangelio.23 Quidam quoque timore ingenti turbati sunt, teste Luca : Multa, inquit, prodigia et signa fiebant per Apostolos in Jerusalem, et metus magnus erat in universis.24 Quidam et plures prioribus conturbati sunt conturbatione maligna, videlicet perversi principes Judæorum atque tyranni gentilium.25 Pro majori equidem parte montes sæculi, id est potentes ac nobiles, in sua malitia permanserunt. Propter quod Apostolus ait:26 Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos. Et Jacobus: Nonne, inquit, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide?27 Omnes autem montes, id est superbi Deo rebelles, turbati sunt vel in præsenti, vel in futuro, imo et utrobique: quoniam nusquam veram pacem habent, qui Deo resistunt, juxta illud: Sapiens corde est Deus et fortis robore. Quis restitit ei, et pacem habuit?28 Et per Isaiam Dominus dicit: Ultionem capiam, et non resistet mihi homo.29 Et alibi: Quis similis mei? et quis sustinebit me? ait Dominus. Et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?30

Si autem quis velit ista ad litteram in sensu grammaticali accipere, tunc palam est quod etiam divina virtute montes terræ suo modo turbantur, et de locis suis transferuntur ac comminuuntur, secundum quod in libro Job legitur: Qui transtulit montes, et commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutientur.31 Et Salvator ait: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti, Tollere, et mittere in mare;32 et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.33 Omnia enim (sicut scribit Marcus) possibilia sunt credenti.

(4) Fluminis impetus, id est fons sacri Baptismatis, lætificat, spirituali lætitia, civitatem Dei, id est militantem Ecclesiam Christi. Gaudent enim fideles de sacramento ac beneficio tanto, in quo omnia peccata donantur, gratiæ infunduntur, et homo spiritualiter regeneratur. De hoc fluminis impetu scriptum est: Ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem; et omnis anima vivens quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet.34 Sanctificavit tabernaculum suum, id est Ecclesiam electorum, seu ipsos electos, Altissimus Deus, qui solus potest facere mundum de immundo.3536 De hoc tabernaculo ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus:37 Quoniam inhabitabo in illis. Et iterum ait:3839 Templum Dei sanctum est, quod estis vos. (5) Deus in medio ejus non commovebitur. Hoc dupliciter legitur. Primo sic: Deus in medio ejus, subaudi, est, id est in ipsa civitate seu militanti Ecclesia, juxta illud: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum;40 non commovebitur, id est, Ecclesia non cadet a fide, eo quod Christus in medio ejus sit, nec tentationibus dejicietur, secundum quod Christus Petro in persona Ecclesiæ dixit: Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum;41 ego autem oravi pro te, ut non deficiat fides tua. Adjuvabit eam, scilicet Ecclesiam, Deus mane, id est statim quum ad eum clamaverit, diluculo, id est in spirituali aurora, utpote in infusione gratiæ, seu Spiritus Sancti illuminatione.

Denique locus iste potest anagogice explanari, ut sit sensus: Fluminis impetus, id est fons sapientiæ, seu inundatio Spiritus Sancti, vel ipsemet Deus, qui (ut scriptum est) est fluvius gloriosus*, exsiliens in terram sitientem,* lætificat*, lætitia beatificæ fruitionis,* civitatem Dei*, id est triumphantem Ecclesiam.42* Sanctificavit tabernaculum suum*, id est corda Beatorum,* Altissimus*: nil enim impuritatis esse potest in patria.* Deus in medio ejus est: quia in triumphanti Ecclesia Deus facie ad faciem cernitur, quemadmodum Isaias ait, Erit tibi Dominus in lucem perpetuam:43 idcirco non commovebitur Ecclesia triumphans a suæ beatitudinis statu, sed æternaliter Deo fruetur. Adjuvabit eam*, id est civitatem cœlestem,* Deus mane diluculo*, id est, mox quum aliquem Sanctorum ad cœlos susceperit, confirmabit eum in bono, ut amplius peccare non queat.*

Præterea exponi potest hic passus de Virgine gloriosa, hoc modo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: id est, Verbum Dei, in quo est omnium sanctarum deliciarum fontalis atque immensa affluentia, sanctam Mariam exsultare fecit, præsertim quando in uterum ejus cum omni sua plenitudine descendit, eamque superimplevit, atque humanam naturam ex ea vere assumpsit.444546474849 Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Nam Christus Matrem quam sibi elegit et condidit, ab omni immunditia culpæ purissimam præservavit, et eam in utero suæ matris sanctificavit, ac Spiritu Sancto implevit multo sublimius quam Jeremiam aut Joannem Baptistam.50 Deus in medio ejus :51 nam Christus Deus et homo in sacratissimo Virginis utero novem mensibus requievit. Ideo Virgo Christifera non commovebitur a bono in malum, sed stabilis erit in Deo atque immobilis. Adjuvabit eam Deus mane diluculo, id est, ex utero matris suæ stabilivit eam in omni perfectione ac gratia secundum actum vel habitum, seu dispositionem propinquam.

Quod vero dictum est, Deus in medio ejus non commovebitur : secundo sic legitur, ut nihil subaudiatur, ut sit sensus : Deus non commovebitur in medio Ecclesiæ militantis, triumphantis, seu Mariæ virginis. Quamvis enim Deus in se ipso omnino impassibilis immobilisque consistat, solent tamen ei adscribi quædam ad passionem ac motum spectantia : quia circa rationalem creaturam ita se habet, quasi talia sibi vere competerent. Hinc enim apud Malachiam legitur : Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris.52 Sequenti quoque capitulo Dominus : Me, inquit, configitis gens tota.53 Invaluerunt super me verba vestra. Apostolus vero apertius ait : Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. Simili modo dicitur Deus commoveri, quando a peccatore contemnitur et recedit;54 dum vero incessanter in aliquo per gratiam manet, dicitur non commoveri.

(6) Conturbatæ sunt gentes ex prædicatione atque miraculis discipulorum Salvatoris, ad pœnitentiam salutarem et admirationem; quædam vero ad obstinationem et resistentiam. Et inclinata sunt regna : id est, incolæ regnorum humiliati sunt ad fidem et sanctam conversationem, discentes a Christo quia mitis est et humilis corde. Hoc est quod beatissimus Isaias de Christo prædixit : Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit.55 Per civitatem autem sublimem intelligit Romam, quæ tunc erat domina mundi. De qua Propheta idem subjungit : Conculcabit eam pes pauperis, gressus egenorum.56 Per pedem pauperis, Petrum piscatorem intellige; per gressum egenorum, prædicationem Petri et Pauli, nihil in hoc mundo possidere volentium. Horum enim prædicatio, infidelem gloriam Romanorum atque pomposam eorum sublimitatem, ad christianæ humilitatis profunditatem perduxit. Dedit vocem suam Christus, per se ipsum et prædicationem servorum suorum ; mota est terra ad fidem et admirationem, vel etiam ad perturbationem et indurationem, maxime quoad Judæos : de quibus per Isaiam Christus testatur, Israel me non cognovit, et populus meus non intellexit.57 Hoc quoque quod ait, Mota est terra, convenienter refertur ad versum sequentem, quo dicitur :

(7) Dominus virtutum nobiscum : id est, Christus rex gloriæ, virtus et sapientia Patris, venit ad nos, et habitavit nobiscum per assumptionem carnis et animæ rationalis.58 Et ideo subdit, susceptor noster, id est, qui nostram naturam assumpsit, nosque redemit, est Deus Jacob patriarchæ, id est verus Deus, non pura creatura, ut hæretici asseruerunt. Huic autem expositioni concordat quod Dominus asserit : Adhuc unum modicum, et ego movebo cœlum et terram, et mare et aridam; et veniet Desideratus cunctis gentibus.59 Circa adventum enim et in adventu Christi motum est cœlum, quando angelo pastoribus Christi nativitatem annuntiante, facta est cum eo multitudo cœlestis exercitus, laudantium Deum et dicentium, Gloria in excelsis Deo;60 quando etiam stella ceteris radiantior Magis apparuit, eosque ad Creatorem cœlorum hominem factum perduxit.61 Terra vero62 mota est, quando omnes mirabantur propter ea quæ a pastoribus dicebantur. Mare vero et arida mota sunt ante Christi adventum, quando per dispensationem divinam potestati Romanorum subjecta sunt regna mundi et insulæ maris. Tunc igitur venit Desideratus cunctis gentibus, id est Christus: de quo Jacob prædixit, Ipse erit exspectatio gentium; de quo nunc quoque dicitur, Dominus virtutum nobiscum; de quo alibi scriptum est, Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus.63

Moraliter denique, Dominus virtutum, id est Deus Trinitas, est nobiscum, quando per caritatem et gratiam in nostris cordibus manet; et susceptor noster, id est orationum nostrarum auditor, est Deus Jacob, id est supplantatoris vitiorum. Qui enim vitiis reluctantur, exaudiri merentur, non quorum propositum in vitio manet. Propter quod cæcus apud Joannem aiebat: Scimus quoniam peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.64 Cui consonat quod alibi ait Scriptura: Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis.65 (8) Venite, non tam gressibus pedum, quam fide affectuque cordium;66 et videte oculo mentis, o omnes qui vultis salvari, opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, id est mirabilia opera Creatoris facta in terris. De quibus subjungitur: auferens bella usque ad finem terræ. In Christi enim adventu inaudita pax erat in mundo omnibus populis Romano imperio subditis: quod utique non humana, sed divina ordinatione atque potentia factum est, non propter meritum Romanorum tunc exsistentium, sed propter futuros electos. (9) Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni: id est, pax ista insolita tam diu durabit, quod usus armorum ultra solitum tempus cessabit; sicque Deo disponente, homines bellica instrumenta in alios usus convertent, sicut quotidie fit in terris in quibus bella longo tempore conquiescunt. Et hoc est quod alibi dicitur: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.6768 Hoc enim dicitur eo modo, quo de aliqua re ultra solitum perdurante dicimus, Istud nunquam habebit finem, quum tamen quandoque infra diem vel mensem seu horam habiturum sit finem.

Potest autem hic locus spiritualiter interpretari, ut sit sensus: Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, id est, incarnationem Filii, partum Virginis, passionem et resurrectionem Salvatoris: qui est auferens bella usque ad finem terræ, id est, qui tentationes a nobis excludit, et homines Deo reconciliavit. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, id est, gentiles atque Judæos in unitate fidei congregavit: quemadmodum legitur, Pax erit inter duos illos; et secundum Apostolum, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Arcum conteret, id est, Christus occultas malorum insidias condemnabit ac destruet, et confringet arma, id est persecutiones apertas ac invasiones diabolicas; et scuta, id est defensiones fallaces, quibus perversi suos conantur errores defendere, comburet igni infernali, damnando perversos, vel igne Spiritus Sancti, illuminando fideles ad resistendum errantibus.

(10) Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Ecce quam pie ac dulciter exhortatur nos Dominus Deus noster. Vacate, inquit, id est, a rebus vanis et malis ac inutilibus abstrahite corda vestra, et mihi tota mente adhærete, mihi intendite, in me vestra desideria figite, in me vestras occupationes simplificate ac colligite; et videte per affectuosam contemplationem, experimentalemque gustum, quoniam ego sum Deus creator, provisor, salvator et rector vester, qui incessabilem curam de vobis habeo, vobisque semper succurrere, et69707172

9 10 consolationem infundere paratus exsisto, ita ut experimentaliter agnoscatis me esse Deum vestrum. Qui enim ista gustare et Deo sincere intendere cupit, indiget omni custodia cor suum servare, concupiscentias fugere, voluptates contemnere, dissolutiones vitare, occupationes superfluas propulsare, loquacitates abjicere, et illud unum quod solum necessarium est, indesinenter appetere.7374 Ideo Jeremias præcipit: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.75 Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum.

Exaltabor in gentibus, id est, ego Unigenitus Dei ac mundi Salvator a gentibus agnoscar, et honorabor per prædicationem Apostolorum: secundum quod Isaias prædixit: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;76 et qui non audierunt, contemplati sunt. Et iterum:77 Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Et denuo: In doctrinis glorificate Dominum.78 A finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Et per alium Prophetam Christus ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus.79 De quo et Michæas prædixit:80 Magnificabitur in medio universæ terræ. Et exaltabor in terra, id est in populo Judæorum in fine sæculi. Quum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.81 Nam usque ad finem mundi durabit Judæorum cæcitas, atque captivitas, juxta illud: Finis ejus vastitas, et usque ad finem perseverabit desolatio.82 Circa finem autem sæculi convertentur adveniente Elia, quemadmodum Dominus ait: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;83 et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

(11) Dominus virtutum nobiscum, etc. Versus iste propter significationis suæ dulcedinem ac dignitatem repetitur: qui jam satis declaratus videtur.

Ecce quam plenus est hic psalmus sacramentis: in quo fides roboratur, spes in Deo stabilitur, fortitudo excitatur, nascentis Ecclesiæ primordia explicantur, Baptismi gratia commendatur, beneficia Dei recoluntur, Christi incarnatio designatur, fideles ad considerationem divinorum operum invitantur, divina potentia prædicatur, dulcissima atque paterna Dei admonitio continetur, Salvatoris magnificentia prædicatur, atque ad primum ac summum et suavissimum Dei beneficium, scilicet ad incarnationem ipsius, reditur: et in hoc beneficio psalmus finitur, ne aliquo modo oblivioni tradatur. Enitamur ergo psalmum tam fecundum ac pulchrum devotissime decantare.

PRECATIO.

Deus Jacob et Domine virtutum, arcum nobis adversantium contere, et eorum arma nequissima contra nos confringe: ut tua virtute ablatis bellis, perenniter tibi vacemus, et videamus quoniam tu es Deus.

Footnotes

  1. Deut. vi, 13. ↩

  2. Deut. xxxii, 39. ↩

  3. Is. lix, 1. ↩

  4. Prov. xviii, 10. ↩

  5. Job xi, 20. ↩

  6. Osee xiii, 9. ↩

  7. Job vi, 13. ↩

  8. Nahum i, 7. ↩

  9. Ps. xlix, 15. ↩

  10. II Tim. iii, 12. ↩

  11. Job xiv, 1. ↩

  12. Rom. viii, 31. ↩

  13. Eccli. xxxiv, 16. ↩

  14. Sap. v, 1, 2. ↩

  15. Job xxi, 30, 20. ↩

  16. Matth. xxv, 41. ↩

  17. Ibid. 34. ↩

  18. Act. iv, 29, 31. ↩

  19. Ps. lxviii, 3. ↩

  20. Ps. ciii, 25. ↩

  21. Jacob. v, 1, 3. ↩

  22. Ibid. 7, 8. ↩

  23. Act. vi, 7. ↩

  24. Act. ii, 43. ↩

  25. Ibid. ii, 43. ↩

  26. I Cor. 1, 26. ↩

  27. Jacob. ii, 5. ↩

  28. Job ix, 4. ↩

  29. Is. XLVII, 3. ↩

  30. Jer. XLIX, 19. ↩

  31. Job ix, 5, 6. ↩

  32. Marc. XI, 22, 23. ↩

  33. Ibid. 11, 22. ↩

  34. Ezech. XLVII, 1, 9. ↩

  35. Job 14, 4. ↩

  36. Job XIV, 4. ↩

  37. II Cor. VI, 16. ↩

  38. I Cor. 11, 17. ↩

  39. Lev. XXVI, 12. ↩

  40. Matth. XVIII, 20. ↩

  41. Luc. XXII, 31, 32. ↩

  42. *universus Amos VIII, 8. ↩

  43. Is. LX, 19. ↩

  44. I Cor. III, 17. ↩

  45. Job IX, 22. ↩

  46. Job IX, 5, 6. ↩

  47. Job IX, 4. ↩

  48. Jacob. II, 5. ↩

  49. I Cor. I, 26. ↩

  50. Jer. 1, 5; ↩

  51. Luc. 1, 15. ↩

  52. Malach. 1, 17. ↩

  53. Ibid. 1, 9, 13. ↩

  54. Ephes. 1, 4, 30. ↩

  55. Is. 26, 5. ↩

  56. Ibid. 6. ↩

  57. Ibid. 1, 3. ↩

  58. 1 Cor. 1, 24. ↩

  59. Agg. ii, 7, 8. ↩

  60. Luc. 1, 13, 14. ↩

  61. Gen. xlix, 10. ↩

  62. Matth. 1, 2, 9, 11. ↩

  63. II Cor. v, 19. ↩

  64. Joann. ix, 31. ↩

  65. Job viii, 20. ↩

  66. Zach. vi, 13. ↩

  67. Is. ii, 3, 4; ↩

  68. Mich. iv, 2, 3. ↩

  69. Ephes. ii, 14. ↩

  70. Is. vii, 14; ↩

  71. Matth. i, 23. ↩

  72. Luc. ii, 18. ↩

  73. Luc. x, 42. ↩

  74. Prov. IV, 23. ↩

  75. Jer. IV, 3, 4. ↩

  76. Is. LII, 15. ↩

  77. Ibid. 10. ↩

  78. Is. XXIV, 15, 16. ↩

  79. Malach. I, 11. ↩

  80. Mich. V, 4. ↩

  81. Rom. XI, 25, 26. ↩

  82. Dan. IX, 26, 27. ↩

  83. Malach. IV, 5, 6. ↩

Chapter 90 of 244