Skip to the text

Articulus 89

EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI SEXTI : OMNES GENTES, PLAUDITE MANIBUS.

TITULUS psalmi est : In finem, pro filiis Core, psalmus David : cujus intellectus ex expositione titulorum præcedentium clarus est. Propheta autem in hoc psalmo fideles ad congratulandum Christo ascendenti invitat, et ad laudandum Dominum pro beneficiis ejus, et ait :

(1) OMNES gentes ad fidem conversæ, plaudite manibus : id est, tam cordialiter exsultate, ut ex copia interioris lætitiæ exteriora membra ad Dei honorem ac laudem extendantur, interioremque hilaritatem ostendant, sicut Apostolus Timotheum docens ait : Levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et Jeremias, Leva, inquit, ad Deum manus tuas, et miserebitur tui. Vel sic : Plaudite manibus, id est, bonis operibus Deum laudate et honorate. Hoc enim est optimum genus laudandi Altissimum, actibus virtuosis venerari majestatem ipsius. Propter quod scriptum est : Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Jubilate Deo, id est, ad gloriam Dei ineffabiliter eum laudate, in voce exsultationis, id est cum jucundo præconio oris. Jubilus enim est inexpressibile gaudium cordis, quod nec occultari potest in toto, nec exprimi valet ex integro. Vult ergo Propheta, ut tantam Dei laudem concipiat anima nostra, quod eam ore explicare non possit.

(2) Quoniam Dominus excelsus, id est incomprehensibilis, sublimis, atque immensus ; terribilis, quum sit judex infallibilis, districtus, et justus ; rex magnus super omnem terram: in ditione enim ejus cuncta sunt posita, et omnia elementa ei subjecta sunt.1 De hac excellentia ad sanctum Job dicitur : Excelsior cœlo est, et quid facies ? Profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ? Et rursus : Columnæ, inquit, cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius. Et alibi ait sermo divinus : Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur, montes simul et colles ; et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Quam magnus vero et liber ac potens rex sit Deus super omnem terram, ostenditur ubi Dominus ait ad Job : Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus ? et quis tetendit super eam lineam ? aut super quo bases ejus consolidatæ sunt ?

Potest tamen hic locus convenientius exponi, hoc modo : Quoniam Dominus Jesus, qui est princeps regum terræ ; excelsus, quia secundum divinitatem est Patri æqualis, secundum humanitatem vero dedit ei Deus nomen quod est super omne nomen creatum, videlicet esse mediatorem Dei ac hominum, dicente Apostolo, Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen ; terribilis, propter futurum judicium, sicut ipse testatur : Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione quæ supervenient universo orbi ; et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Ecce quam vere et inæstimabiliter terribilis Christus, qui potestatem habet et corpus et ani-

Job xi, 8-10.

Ibid. xxvi, 11.

Eccli. xvi, 18, 19.

Job xxxviii, 4-6.

Apoc. i, 5.

Philipp. ii, 9.

Luc. xxi, 25-27.

Matth. x, 28. mam perdere in gehennam ignis. Rex magnus super omnem terram : id est, Jesus Christus in toto mundo ad ipsum converso, est rex magnus et præpotens, quemadmodum Balaam prophetavit : Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel ; et erit Idumæa possessio ejus.2 Per Idumæam autem gentilitas designatur. Unde alia translatio habet : Et erit omnis terra possessio ejus. Propter quod Christus per Malachiam prophetam ait : Nomen meum horribile in gentibus.3

(5) Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Hæc est vox Apostolorum seu primitivæ Ecclesiæ : quibus Christus subjecit populos, id est Judæos ad fidem conversos, et gentiles credentes : imo Deus vult totum mundum esse subjectum Ecclesiæ militanti ; et non subjectos, æternaliter cruciabit, quemadmodum in Isaia Ecclesiæ dicitur : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit.4

Deinde Ecclesia electorum summum Dei beneficium commemorans, dicit : (4) Elegit nobis hereditatem suam : id est, Christus decrevit nobis dare bona cœlestia, non terrena, felicitatem vitæ æternæ, non prosperitatem vitæ mundanæ ; magisque voluit nos facere heredes Dei, coheredesque sui, quam dare nobis temporalia bona, quæ esse possunt malis ac bonis communia.5 Sic ergo elegit nobis, id est ad nostram salutem, hereditatem suam, id est felicitatem æternam, videlicet speciem Jacob, id est pulchritudinem electorum vitia supplantantium, quem Jacob, seu designatos per Jacob, Deus dilexit. Nam et sanctum

Jacob Deus dilexit, sicut Malachias fatetur : Nonne frater erat Esau Jacob ?6 et Jacob dilexi, Esau autem odio habui.7 Electos quoque per Jacob significatos dilexit Christus, quemadmodum legitur in Apocalypsi : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.89 Hereditas itaque Dei, quam Deus elegit dare electis, est species Jacob, id est summus ornatus ac decor pulcherrimus electorum, quum sit summa eorum perfectio. Propter quod superius dictum est :10 Domine, dilexi decorem domus tuæ, id est beatitudinem patriæ.

(5) Ascendit Deus, id est Dei Unigenitus Jesus Christus, super omnes cœlos, in jubilo, id est in ineffabili laude et gaudio tam sui ipsius, quam sanctæ multitudinis quæ ipsum ascendere vidit, quam angelorum sanctorum, qui ipso ascendente dicebant : Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio ;11 et, Dominus virtutum ipse est rex gloriæ : sicut in expositione psalmi vicesimi tertii plenius dictum recordor. Christus quippe cum jubilo proprii cordis ascendit, dicens ad angelos sanctos : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.12 De Apostolis quoque et aliis qui Christum ascendentem videbant, scriptum est : Eduxit eos Jesus foras in Bethaniam, et benedixit eis, et ferebatur in cœlum ;1314 et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, laudantes et benedicentes Deum. Dominus in voce tubæ : id est, Christus ascendit cum voce tubali angelorum discipulos consolantium, secundum quod in Actis scriptum est : Quumque intuerentur in cœlum euntem illum, ecce duo viri (id est duo angeli in forma virili) adstiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt :15 Viri Galilæi, quid statis adspicientes in cœlum ?16 Vel, Dominus ascendit in voce tubæ, id est cum sonora altaque voce sui ipsius, quia (ut dicit Lucas) elevatis manibus benedixit eis, et recessit ab ipsis. Et alia multa atque sublimia dixit discipulis ascensurus, ut in Actibus dicitur.

Quum ergo sit ita, o omnes fideles, (6) Psallite Deo nostro, videlicet Jesu Christo creatori, salvatori, ac judici nostro, psallite, id est, bonis operibus ipsum laudate ; psallite regi nostro, scilicet Christo, qui cœlum terramque regit, et Ecclesiam suam non deserit, psallite. (7) Quoniam rex omnis terræ Deus : id est, Christus est Dominus totius mundi in ipsum credentis. Unde dixit Apostolis : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et1718

Samaria, et usque ad ultimum terræ.192021222324 Et Apostolus ait : Novissime diebus istis locutus est nobis Deus in Filio, quem constituit heredem universorum.25 Psallite sapienter : id est, cum interiori mentis sapore cordialique gustu, verba psalmodiæ proferte, Deum laudate ac honorate, non cum vago et arido corde : quatenus sicut gustus corporis singulas alimenti particulas discernit, sapit, ac digerit ; ita interior animæ gustus singula verba Spiritus Sancti attendat, gustet, atque revolvat. Hoc modo psallere, est vere sapienter psallere : quoniam sapientia dicitur quasi sapora scientia. Quidam vero insipienter psallunt et orant. De quibus Dominus per Prophetam ait : Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me. Et talis laudatio sive oratio infructuosa est, juxta illud Apostoli : Si orem lingua, mens mea sine fructu est. Ideo subdit : Orabo spiritu, orabo et mente ; psallam spiritu, psallam et mente. Quod quam salubre fructuosumque sit, pandit subjungens : In Ecclesia volo quinque verba loqui sensu meo, quam decem millia in lingua. Studeamus ergo psallere sapienter : quod ad nos solitarios tanto amplius pertinet, quanto præ ceteris ad majorem mentis puritatem tenemur. Vel sic : Psallite sapienter, id est, Christum laudate et colite, non solum ut hominem, sed etiam ut verum Deum : secundum quod ait Apostolus, Et si Christum secundum carnem cognovimus, tamen jam nunc non novimus.

(8) Regnavit Deus super gentes, ad se per fidem et cultum conversas.26 Deus sedet super sedem sanctam suam, id est, Christus sedet ad dexteram Patris in throno majestatis. Vel, Super sedem sanctam suam, id est in mente omnium Beatorum, secundum quod infra habetur : Qui sedes super Cherubim, manifestare. Unde Propheta ait : Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit, etc. Thronus ejus flammæ ignis, id est angeli sancti : de quibus in sequentibus scriptum est, Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Apostolus vero ita allegat hunc versum : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.27

(9) Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Hoc communiter ita exponitur : Principes populorum, id est quidam ex principalibus plebis, sicut Centurio et alii principes conversi, congregati sunt cum Deo Abraham, id est, Christo, qui est Deus Abrahæ, per fidem conjuncti sunt. Sed convenientius magisque proprie ad litteram de Apostolis exponendum videtur : quibus Christus in Evangelio ait, Beati oculi qui vident quæ vos videtis ; et iterum, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ; rursusque, Non possunt filii Sponsi lugere, quamdiu cum illis est Sponsus. Ipsi enim corporaliter cum Deo Abrahæ, id est cum Filio Dei incarnato in mundo, conversati sunt ; inveneruntque pretiosissimam illam margaritam, per quam Christus in Evangelio se ipsum significat. Et quod ista expositio sit magis ad litteram, constat ex eo quod in nataliciis Apostolorum cantantur verba prædicta de Apostolis loco antiphonæ.

Quoniam dii fortes terræ, id est sancti Apostoli per excellentiam gratiæ deificati, et terræ (id est hominum) dii effecti, eos regendo et instruendo, et quasi salvando, vehementer elevati sunt : quia primitias Spiritus Sancti receperunt, tam in donis gratum facientibus quam gratuitis, et ipsi constituti sunt principes super omnem terram, sicut in alio psalmo tractatum est. Si autem scire optamus quam vehementer elevati sunt dii terræ, id est sancti Apostoli, pensemus quid eis in Evangelio Christus dicat : Quorum, inquit, remiseritis peccata, remittuntur eis ; et quorum retinueritis, retenta sunt. Et denuo : Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Itemque : Vos estis lux mundi ; et, Vos estis sal terræ. Et iterum : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici;28 et nihil vobis nocebit. Et rursus:29 Mortuos suscitate, infirmos curate, leprosos mundate, dæmones ejicite. Unde tales ac tantos futuros esse Apostolos prævidens Isaias, vehementer admiratus est, dicens: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?30 Volabant enim ut nubes, sublimiter contemplando, velociter per mundum currendo, atque altissime prædicando. De quibus accipi potest illud in Threnis: Candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores31

Actores et judices hominum facti sunt, aliisque excellenter prælati. Unde Dominus ait ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis.32

Ecce psalmus iste eloquio brevis, quam vere amœnus est, pulcher, et dulcis ac sententiosus, in quo tam repetitis vicibus ad Dei laudem excitamur: nam quinquies in eo psallere Deo admonemur.

PRECATIO.

Rex omnis terræ Deus, sedens super sedem sanctam tuam, elige nos tibi in hereditatem: ut tecum regnantes in æterna gloria, te præstante exsultemus coram te lætitia inenarrabili et glorificata: qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in omnia sæcula. Amen.

Footnotes

  1. *Esther* xiii, 9. ↩

  2. Num. xxiv, 17, 18. ↩

  3. Malach. 1, 14. ↩

  4. Is. lx, 12. ↩

  5. Rom. viii, 17. ↩

  6. Malach. 1, 2, 3. ↩

  7. Malach. i, 2, 3. ↩

  8. Apoc. 1, 5. ↩

  9. Apoc. i, 5. ↩

  10. Ps. xxv, 8. ↩

  11. Ps. xxiii, 8, 10. ↩

  12. Is. lxiii, 1. ↩

  13. Luc. xxiv, 50-53. ↩

  14. Luc. xxiv, 50, 51. ↩

  15. Act. 1, 10, 11. ↩

  16. Act. i, 10, 11. ↩

  17. Act. i, 3-8. ↩

  18. Malach. i, 14. ↩

  19. Act. 1, 3-8. ↩

  20. Ibid. 8. ↩

  21. Luc. x, 23. ↩

  22. Luc. viii, 10. ↩

  23. Matth. ix, 15. ↩

  24. Matth. xiii, 45, 46. ↩

  25. Hebr. 1, 1, 2. ↩

  26. II Cor. v, 16. ↩

  27. Hebr. 1, 7. ↩

  28. * Regnabit ↩

  29. Matth. x, 8. ↩

  30. Is. lx, 8. ↩

  31. Thren. iv, 7. ↩

  32. Exod. vii, 1. ↩

Chapter 91 of 244