Articulus 90
EXPOSITIO PSALMI QUADRAGESIMI SEPTIMI: MAGNUS DOMINUS ET LAUDABILIS NIMIS.
PRÆPONITUR demum psalmo nunc exponendo hic titulus: Psalmus cantici, filiis Core, secunda sabbati: id est, psalmus iste. qui canticum appellatur quoniam agit de rebus divinis, in quibus solis vera ac sancta exsultatio est habenda, convenit filiis Core, id est imitatoribus Crucifixi; secunda sabbati, id est, tractans de his quæ facta sunt in secunda sabbati. Prima enim sabbati fecit Deus cœlum et terram, divisitque lucem a tenebris:1 et per hanc mystice intelligitur dies dominicæ resurrectionis, in quo Christus omnia creavit.
Secunda vero sabbati seu hebdomadæ fecit firmamentum:2 per quam spiritualiter designatur constitutio Ecclesiæ, quæ post Christi resurrectionem, adveniente Spiritu Sancto, in Christo fundata atque firmata est:3 et de hac fundatione Ecclesiæ psalmus iste ad litteram loqui videtur.
AIT ergo sanctus Propheta, cui Christi mysteria excellentissime claruerunt: (1) Magnus Dominus et laudabilis nimis: quod licet de tota Trinitate, qualibetque Persona divina accipi possit, propter sequentia tamen de Christo specialiter dictum est. Ipse enim est magnus Dominus, imo immensus et laudabilis nimis, utpote in infinitum. Quantum enim res habet de bonitate, in tantum laudabilis est. Quum ergo Dei natura sit bonitas incircumscripta ac pura, patet quod ipse in infinitum laudabilis sit, nec digne, nec satis a creatura laudari queat. Propterea alibi scriptum est: Terribilis Dominus et magnus vehementer, et omnipotens super omnia opera sua.4 Glorificate Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc: major est enim omni laude. In civitate Dei nostri, id est in Jerusalem divino cultui deputata, quam evangelista Matthæus appellat sanctam civitatem; specialiter tamen in monte sancto ejus, id est in templo ædificato in monte Moria, seu altiori loco urbis istius.5 Vel, In monte sancto ejus, id est in cœnaculo, in quo ipse Christus novissimam Cœnam cum Apostolis fecit. Hoc enim cœnaculum situm fuit in monte prædicto, non longe a templo. Itaque Christus dicitur magnus et laudabilis nimis in civitate et monte prædictis, quoniam majestas atque laudabilitas ejus in hac civitate præcipue monstrata est, sicut patebit.6 Propter quod apud Matthæum legitur: Quum intrasset Jesus Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant:7 Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. Maxime vero apparuit Christi majestas et laus in monte sancto hujus civitatis, id est in templo atque cœnaculo: quia in templo multa miracula fecit, quemadmodum evangelista Matthæus ibi subjungit: Accesserunt ad eum cæci et claudi in templo, et sanavit omnes.
(2) Fundatur exsultatione universæ terræ: id est, civitas sancta Jerusalem ædificata est ad magnam lætitiam omnium in toto mundo credentium: quia in ea fuit primitiva Ecclesia Christi, cœpitque fides catholica primo in ea per Apostolos prædicari, et exinde diffusa est fides Christi per omnes gentes. Propter quod per Isaiam scriptum est: De Sion exibit lex (haud dubium quin evangelica), et verbum Domini de Jerusalem.89 Ex hoc autem gaudium magnum ortum est omnibus gentibus ad Christum conversis, secundum quod legitur Paulus ad Judæos dixisse:10 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes, etc. Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini.11 Hinc quoque angelus ad pastores dixit: Annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator.12 Hæc enim nativitas primo prædicata est publice in Jerusalem. Mons Sion, qui est ex uno latere Jerusalem, latera aquilonis, id est pars huic monti opposita, sunt civitas regis magni, id est Dei altissimi.13 Ex extremitatibus enim partium suarum constituitur civitas; et partes simul acceptæ, sunt idem quod totum.
Potest quoque spiritualius hic locus explanari, et redit quasi in idem. Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, id est in Ecclesia militanti, quæ per fidem et gratiam fundata est in monte sancto ejus, id est in Christo, qui est mons magnus, propter omnium divinorum charismatum eminentiam. De quo in Daniele scriptum est: Lapis qui abscissus est de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit universam faciem terræ.14 Vel quod dicitur, In monte sancto ejus, est idem quod prædicit, In civitate Dei nostri: quia Ecclesia Christi est mons magnus propter altitudinem gratiæ. Propter quod apud Isaiam de ea scriptum est: Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.15 Per dies autem novissimos intelligunt tempus gratiæ atque evangelicæ legis, quæ est lex finalis ac ultima. Hoc itaque tempore fuit mons Domini, id est Ecclesia Christi, in vertice montium, id est sublimior in donis ac gratiis Spiritus Sancti Synagoga et omnium electorum ecclesia quæ a principio mundi fuit usque ad Christi adventum. Vel mons domus Domini appellatur mons Sion: qui tempore Christi fuit in vertice montium, id est altior monte Sinai et Thabor, non propter situm localem, sed propter præsentiam et prædicationem atque miracula Christi, qui in monte Sion, id est in templo et in domo cœnaculi, præsentialiter apparuit, prædicavit, et miracula maxima fecit: præsertim in cœnaculo seu conclavi, in quod ingressus est januis clausis, in quo consecravit corpus et sanguinem suum, in quo etiam misit Apostolis Spiritum Sanctum in signo visibili, dans eis omnium linguarum ac divinarum Scripturarum præclaram notitiam.1617181920 Fundatur exsultatione universæ terræ: id est, primitiva Ecclesia in Christo fundata stabilitaque est ad omnium exsultationem fidelium. Ex hoc enim quod primitiva Ecclesia tantam a Christo gratiam et virtutem recepit, totus mundus ad Christum conversus est: ex qua conversione electi summe gavisi sunt. Mons Sion, id est populus ex Judæis conversus, latera aquilonis, id est gentiles, vitiis torpidi, affectu insipidi, et in bonis operibus frigidi. Aquilo enim est plaga frigida, juxta illud Ecclesiastici, Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua.21 Hi ergo sunt civitas regis magni, id est Ecclesia Christi: quia in Christo sicut in lapide angulari, conjuncti sunt Judæi atque gentiles, ad constituendam unam civitatem seu templum, in quo Deus per gratiam habitat.22 De quo templo in Zacharia scriptum est: Ecce vir, Oriens (id est Messias) nomen ejus; et ædificabit templum Domino, id est militantem Ecclesiam, et consilium pacis erit inter duos illos, id est inter montem et latera aquilonis, secundum expositionem jam habitam.23 Et hoc est quod ait Apostolus: Qui eratis sine Christo et sine Deo in hoc mundo; nunc in Jesu Christo, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine ipsius. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.24
(5) Deus in domibus ejus, id est a civibus seu habitatoribus Jerusalem, cognoscetur, quum suscipiet eam, id est, quum per gratiam suam vocaverit eam ad fidem et gloriam tantam. Cognitus est namque Christus a Simeone et Anna et aliis multis, in civitate Jerusalem.25 Vel: In domibus ejus, id est in Ecclesiis particularibus seu singulis Christi fidelibus, cognoscetur, quum suscipiet eam, id est, quum Ecclesiam ita illuminaverit, ut cognoscatur ab omnibus, quemadmodum per Isaiam prædictum est: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.26
Sed quia habitatores Jerusalem inducti sunt ad cognoscendum Christum esse natum, ex adventu trium Magorum in Jerusalem venientium atque dicentium, Ubi est, qui natus est, rex Judæorum?27 idcirco subjungitur: (4) Quoniam ecce reges, videlicet tres Magi, congregati sunt corporaliter, convenerunt in unum spiritualiter, scilicet in una fide et intentione adorandi Christum natum.28 (5) Ipsi, id est habitatores Jerusalem, scilicet Herodes et principes sacerdotum, ac alii multi, videntes sic Magos venire cum tanto comitatu et gloria, admirati sunt, conturbati sunt, id est inquietati propter sollicitudinem, commoti sunt ad invidiam; tremor apprehendit eos, quia Herodes timuit regno privari, et ex hoc ceteri Judæi timebant magnas sibi persecutiones instare. Unde legitur: Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum eo.29
Vel sic: Ipsi, id est tres Magi, videntes sic stellam sibi apparere, et postea disparere, ac iterum apparere, admirati sunt; conturbati sunt per tristitiam, quando stella disparuit; commoti sunt ad interrogandum ubi Christus nasceretur; tremor apprehendit eos, id est, timor reverentialis intravit mentem eorum, ex eo quod Spiritu Sancto revelante, cognoverunt puerum quem viderunt et adoraverunt, esse verum Deum. Unde cum metu et reverentia maxima offerebant ei munera, secundum quod Isaias prædixit:30 Reges videbunt et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum Deum tuum.31 Hoc tamen intelligi potest de omnibus terræ principibus ad fidem conversis. (6) Ibi, scilicet in terra Judææ, dolores ut parturientis: quia genitrices infantium qui ab Herode occidebantur, tantum affligebantur de filiorum suorum interitu, sicut partu. In spiritu vehementi, id est in ira impetuosa, conteres, Domine Deus, id est, ab Herode comburi permittes, naves Tharsis. Videns enim Herodes se a Magis illusum, iratus est valde;323334 fecitque destrui naves Tharsis, eo quod audierat per eas redisse Magos ad propria.
Deinde Propheta ait in persona primitivæ Ecclesiæ, quæ Christi mysteria vidit impleri, seu omnium Christianorum, qui facta Christi fideliter contemplantur : (7) Sicut audivimus in Scripturis divinis, sic vidimus oculo mentis aut corporis, in civitate Domini virtutum, utpote in civitate Dei nostri, id est in Jerusalem, quia in ea Christus apparuit, sicut Prophetæ vaticinati erant. Vel, In civitate Domini virtutum, id est in Ecclesia, quæ est civitas Dei, qui est Dominus virtutum, id est angelorum. Deus fundavit eam, id est Ecclesiam, in æternum, quia fides Ecclesiæ usque in finem mundi durabit, quemadmodum Christus Apostolis in persona Ecclesiæ dixit :35 Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.36
(8) Suscepimus, o Deus Pater, in die Purificationis, misericordiam tuam, id est Christum Filium tuum nobis misericordissime missum ac natum : de quo per Isaiam dixisti, Prope est ut veniat salus mea ;37 et denuo, Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam ;38 in medio templi tui : quia tunc Virgo beata obtulit Christum in templo, suscepitque eum Simeon in ulnas suas, et Anna sancta confitebatur eidem, loquens de eo omnibus qui exspectabant consolationem Israel, quemadmodum apud Lucam legitur.39
Hanc autem repræsentationem Christi in templo, etiam Malachias propheta clarissime prædixit. Loquens enim in Christi persona, Ecce, inquit, ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam :40 quod certum est de Christi præcursore esse prædictum. Deinde subjungit de Christi adventu, Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.41 Porro et Aggæus propheta de eodem pulchre locutus est. Quum enim dixisset,
A Veniet Desideratus cunctis gentibus, statim subjecit, Et implebo domum istam gloria, dicit Dominus.42 Scientibus autem Scripturas certum est, quod loquitur de templo in Jerusalem ædificato post reditum a captivitate Babylonica :43 ad cujus reædificationem ipse et Zacharias hortabantur Judæos. De hujus autem templi gloria subdit :44 Magna erit gloria domus istius novissimæ, plus quam primæ, dicit Dominus. Hæc vero excellentia domus novissimæ ultra templum a Salomone ædificatum, in nullo fuit nisi quod Christus in propria persona in ea apparuit, docuit, atque miracula fecit. Alias enim templum illud novissimum, nullius erat reputationis ad templum primum a Salomone constructum. Propter quod scriptum est, quod ædificato templo secundo, illi qui viderant templum primum, vehementer lugebant ;45 qui vero illud non viderant, multum gaudebant. Ex quibus accipi potest evidens argumentum, quod rex Messias jam venit, et in templo illo apparuit quod jam diu a Romanis destructum est.
(9) Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ : id est, secundum magnitudinem tuam seu nominis tui majestatem, diffusa est fama sublimitatis tuæ, et publicata dignitas tua, exhibeturque reverentia tibi in omnibus partibus mundi. Deo enim impenditur latriæ cultus, qui ei soli debetur : et ita secundum nomen suum ipse ubique honoratur, quamvis nemo possit ipsum laudare, amare, aut honorare, quantum ipse dignus exsistit. Et hoc est quod ipse Dominus apud Isaiam protestatur : Ego Dominus, hoc est nomen meum ;46 gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quod autem secundum hoc nomen suum laudetur Deus in finibus terræ, ostendit Propheta protinus subdens : Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ.47 Et iterum : Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.48 Hoc Paulus apostolus impletum esse denuntians, ait, gentibus scribens : Conversi estis ad Deum a simulacris mutis, servire Deo viventi.49 tes, ut vobis conveniat quod Habacuc ait: Justitia plena est dextera tua : id est, gratiosa præsentia tua, pia protectio tua, seu propitiatio tua, o Domine, plena est æquitate.50 Inferius enim scriptum est, Justus Dominus in omnibus viis suis : quia dum impiis miseretur, juste facit ex parte suæ bonitatis, quoniam ipse tam bonus est, ut justum sit ipsum etiam indignis benefacere, ingratisque misereri; dum autem bonis gratiam dat, justum est tam ex parte sui, quam justorum. Vel sic : Justitia plena est dextera tua : id est, tu ipse omnino justus es, quoad illos qui in die judicii erunt ad dexteram tuam, quibus dicturus es, Percipite regnum quod vobis paratum est :51 in quibus omnia bona etiam minima remunerabis.
12
(10) Lætetur mons Sion, id est primitiva Ecclesia in monte Sion instituta et illuminata, sicut jam patuit, et exsultent filiæ Judæ, id est omnes successores primorum fidelium, seu omnes Ecclesiæ filii, qui sunt filiæ Judæ, id est filii confessionis laudis divinæ ac propriæ culpæ. Solent enim sancti Prophetæ nomine filiæ, vel in singulari, vel in plurali, totum populum designare.52 Unde Isaias ait : Descende, sede in pulvere, filia Babylon; et Zacharias, Exsulta satis, filia Sion;53 et Sophonias, Exsulta in omni corde tuo, filia Jerusalem.54 Ita hoc loco nomine filiarum Sion, intelligitur totus fidelium populus. Hi ergo exsultent propter judicia tua, Domine :55 quibus, cui vis misereris, et quem vis induras; quibus justos salvas, et impios damnas; quibus nihil inordinatum relinquis; quibus in præsenti vita bonos a malis discernis ac separas gratia, voto et merito, in futuro separaturus eosdem loco ac præmio. Hæc autem judicia Dei, sunt ipsemet Deus omnia judicans, vel effectus divinæ justitiæ.
13
(11) Circumdate Sion : id est, Ecclesiam Christi verbo et opere defensate, nullum scandalizantes, pervertentes, aut opprimentes, sed fidem atque fideles totis viribus protegentes, confirmantes ac venerantes, ut vobis conveniat quod Habacuc ait: Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor, etc.56 Hoc modo circumdedit Sion sacratissimus Isaias, qui ait : Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.57 Hoc ad prælatos Ecclesiæ potissimum pertinet. Et complectimini eam : id est, cordiali affectu amate Ecclesiam, et omnia membra ipsius. Qui enim diligit proximum, legem implevit :58 quoniam plenitudo legis est dilectio. Propter quod Christus ait : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.59 Et iterum : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.60 Narrate in turribus ejus : id est, in Ecclesiis prædicate Evangelium Christi. Vel : Narrate in turribus ejus, id est, principibus atque prælatis fidelium annuntiate Christi doctrinam, o prædicatores verbi Dei, quatenus secundum Christi præcepta vivant, aliosque gubernent. Secundum quod Paulus Ecclesiæ turribus, id est aliorum pastoribus, dicit : Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.61 Et Petrus : Seniores (inquit) obsecro, pascite qui in vobis est gregem, forma gregis effecti ex animo.62
(12) Ponite corda vestra in virtute ejus : id est, applicate mentem vestram ad cognoscendum ac imitandum perfectionem, seu caritatem Ecclesiæ, ut sitis viva ac digna Christi membra, et non servi inutiles, ne projiciamini in tenebras exteriores;63 et distribuite domos ejus, id est, ipsos Ecclesiæ filios ordinate, et unicuique proprium officium deputate : quatenus, sicut ait Apostolus, omnia decenter et secundum ordinem fiant in vobis;64 sicque unusquisque digne ambulet ea vocatione qua vocatus est.65 Unde Moyses ait : Non transferes terminos, quos fixerunt priores in possessione tua.66 Quod planius allegari solet hoc modo :67 Non transgrediaris terminos antiquos, quos
14 posuerunt patres tui. Et Dionysius sæpe affirmat, quod angeli sancti nequaquam præsumunt aliquid agere, nisi secundum quod eis a lege divina præfixum est. Et nos ergo custodiamus ordinem nostrum, faciatque unusquisque quod sibi incumbit; nec occupet se cum his quæ ad ipsum non pertinent, quia nec aliter veram ac stabilem pacem habere poterimus.
Hæc itaque agite, o doctores, et aliorum rectores, ut enarretis in progenie altera, id est, quatenus successores vestros instruatis, quum audierint vitam vestram laudabilem salutaremque doctrinam. Quid autem enarrare posteris debeant, subdit : (15) Quoniam hic, id est Christus qui propter nos incarnatus ac passus est, est Deus omnium, tanquam creator, Deus noster, tanquam noster salvator, in æternum et in sæculum sæculi, id est in præsenti sæculo et in futuro sine fine; ipse reget nos in sæcula, id est, quamdiu fuerimus. Regit enim Christus nos per sacram Scripturam, in qua docemur quid agere debeamus; item per angelorum custodiam, per vicarios quoque suos Ecclesiarum pastores; et etiam per semetipsum, gratiam et dona
A Sancti Spiritus infundendo, per quæ in omnibus scimus quid Deo sit placitum. Propter quod in libro Sapientiæ dicitur : Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Quod autem in hoc versu jam dictum est, hoc idem Ecclesiæ Christi promittitur alibi :68 Lauda, filia Sion;69 jubila, Israel; lætare et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos; Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit te; gaudebit super te Dominus in lætitia, silebit in dilectione tua.
Ecce psalmus iste, in profunditate sensuum plenus, quam copiose ac splendide describit mysteria Christi, exordiumque Ecclesiæ.
PRECATIO.
Qui es magnus Dominus et laudabilis nimis in omnibus creaturis tuis, suscipe nos ad te respirantes in misericordia tua; pone corda nostra in virtute tua : et tu, Deus noster, rege nos in æterna sæcula, qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus.
Footnotes
-
Gen. i, 1, 4. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Act. u. ↩
-
Eccl. xlii, 30-33. ↩
-
II Par. III, 1. ↩
-
Matth. xxvii, 53. ↩
-
Matth. xxi, 10, 11. ↩
-
Mich. IV, 2. ↩
-
Is. II, 3; ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Luc. II, 10, 11. ↩
-
Luc. xxi, 12. ↩
-
Dan. II, 34, 35. ↩
-
Is. II, 2. ↩
-
Joann. xx, 26; ↩
-
Matth. xxvi, 26 et seq.; ↩
-
Act. ii, 1-4. ↩
-
Luc. xxii, 12. ↩
-
Is. ii, 14. ↩
-
Eccli. xliii, 22. ↩
-
Ephes. ii, 20, 21. ↩
-
Zach. vi, 12, 13. ↩
-
Ephes. ii, 12-16. ↩
-
Luc. n. ↩
-
Is. xi, 9. ↩
-
Matth. n, 2. ↩
-
Ephes. ii, 12-16. ↩
-
Matth. , 3. ↩
-
Is. xlxi, 7. ↩
-
Is. xlix, 7. ↩
-
Luc. ii. ↩
-
Eccli. xliii, 22. ↩
-
Matth. ii, 2. ↩
-
Ephes. ii, 20, 21. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Is. LVI, 1. ↩
-
Is. XLVI, 13. ↩
-
Luc. II, 22 et seq. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
1 Esdr. v, 1, 2; vi, 14. ↩
-
Agg. II, 10. ↩
-
1 Esdr. III, 12, 13. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
1 Thess. I, 9. ↩
-
Ps. cXLIV, 17. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Soph. III, 14. ↩
-
Rom. IX, 18. ↩
-
Habac. II, 1. ↩
-
Is. XXI, 8. ↩
-
Rom. XIII, 8, 10. ↩
-
Joann. XIII, 34. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Act. XX, 28. ↩
-
1 Petr. V, 1-3. ↩
-
Matth. XXV, 30. ↩
-
1 Cor. XIV, 40. ↩
-
Ephes. IV, 1. ↩
-
Deut. XIX, 14. ↩
-
Prov. XXII, 28. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Soph. m, 14, 15, 17. ↩
Chapter 92 of 244