Articulus 2
EXPOSITIO ALLEGORICA, VIDELICET DE CHRISTO, EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI PRIMI.
ALLEGORICUS denique sensus sacræ Scripturæ est, dum ea quæ de veteribus Sanctis leguntur, de Christo intelliguntur.1 Omnia enim in figuris contingebant illis. Secundum hunc itaque intellectum, per David, qui interpretatur manu fortis, seu desiderabilis adspectu, intelligitur Christus, virtus Dei, qui est speciosus forma præ filiis hominum.23 Per Doeg vero, qui interpretatur motus, intelligitur Judas proditor, avaritia inflammatus ad Christum vendendum. Per Saulem vero, qui interpretatur appetitio seu mors, intelligitur princeps sacerdotum, seu populus Judæorum, Christi sanguinem sitiens.4 Est igitur sensus: In finem, intellectus David, id est, intellectus hujus psalmi in Deum nos dirigens, convenit Christo per David figurato; quum venit Doeg Idumæus, id est Judas traditor avarus atque terrenus (Idumæus namque interpretatur terrenus), et annuntiavit Sauli, id est principi sacerdotum ac ejus concilio, et dixit ei: Venit David, id est Christus, in domum Achimelech, id est in societatem discipulorum suorum. Achimelech siquidem interpretatur regnum patris mei : per quod designatur Ecclesia, in qua Deus per gratiam regnat. Hæc vero annuntiatio Judæ fuit feria quarta, dum Christum vendidit, dicens Judæis eum venisse in Bethaniam cum discipulis suis in domum Marthæ;5 et item feria quinta, quando post buccellam exivit continuo, dicens Judæis Jesum venisse cum discipulis suis in cœnaculum, in quo Cœnam novissimam celebravit, et esse exiturum in locum in quem Jesus frequenter egredi consuevit.6 Unde scriptum est : Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc, etc.7 Diligenter namque indicavit Judas Judæis, locum in quem Christus advenit, et inter quos fuit : quoniam, sicut scriptum est, Quærebat opportunitatem ut traderet eum sine turba.8910
Propheta igitur in persona Christi, seu ipse Christus, Judam proditorem redarguens, ait : Quid gloriaris in malitia, id est in venditione et proditione sanguinis innocentis Magistri ac Domini tui, qui tibi tot bona contulit, tantaque dilectionis signa ostendit, qui potens es in iniquitate, id est, qui tardus et impotens fuisti ad bene operandum, velox autem et cautus ad vendendum atque prodendum? Tota die, præcipue feria quarta et quinta ante Parasceven, injustitiam, id est injustam venditionem et fallacem proditionem, cogitavit lingua tua, quando cum Judæis tractabas quomodo me traderes eis. Sicut novacula acuta fecisti dolum, quia in facie me laudasti, et occulte detraxisti. Maxime autem dolum fecit Judas sicut acuta novacula, quando antecedebat cohortem et ministros Judæorum, dicens eisdem : Quemcumque osculatus fuero, ipse est;11 tenete eum, et ducite caute. Ideo namque Christus ei dixit :12 Juda, osculo Filium hominis tradis?
Dilexisti, o Juda, malitiam super benignitatem, quia fur eras, et loculos habens, ea quæ mittebantur, furabaris :1314 et ita benignitatem, id est misericordiæ opera, omisisti, quia egenis danda, tibi cupide reservasti; iniquitatem magis quam loqui æquitatem, id est, magis voluisti cum Judæis tractare de injusta Christi venditione et morte, quam Magistrum tuum, quem innocentem cognoveras, excusare. Dilexisti omnia verba præcipitationis, id est sermones principum sacerdotum de Christi præcipitatione, oppressione, et occisione loquentium, o lingua dolosa, quæ Magistro tuo dolose dixisti :15 Ave, Rabbi.
Propterea Deus destruet te in finem, quia æternaliter disperibis atque damnaberis. Revelabunt enim cœli iniquitatem Judæ, et terra adversus eum consurget.16 Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Hoc in Juda impletum est, dum abiens, laqueo se suspendit, et crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus.17181920 Tunc enim Deus evulsit animam ejus a corpore, ipsumque Judam separavit a tabernaculo suo, id est a domo Christi seu Apostolorum collegio, auferendo ei gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Unde et Christus ante passionem Apostolis dixit :21 Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est ? Hoc autem (sicut Evangelista subjungit) de Juda asseruit. Et radicem tuam de terra viventium : id est, Deus in tantum destruet atque evellet te, o Juda, de terra viventium, id est de Ecclesia electorum et regione vivorum, ut reparari non possis, neque ad vitam resurgere. Per radicem ergo intelligit potentiam reparandi gratiam, seu resurgendi ad vitam.
Videbunt justi, id est sancti Apostoli aliique fideles, suspensionem et damnationem proditoris nequissimi. Propter quod in Actibus Lucas ait : Notum factum est (verbum hoc, scilicet suspensio Judæ) omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum, Haceldama, id est ager sanguinis.2223 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, id est, qui in Christo magistro ac Domino suo non fundavit nec stabilivit se ipsum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, id est, spem suam in rebus terrenis locavit, quas, furando et Christum vendendo, collegit, et prævaluit in vanitate sua, id est, contra Christum roboravit cor suum, et in cupiditate vanissima ita permissus est prævalere contra Christum, quod vendidit et tradidit eum.24 Non quod simpliciter aliquis contra Christum prævaluit : ipse enim oblatus est quia voluit ; sed prævaluisse dicuntur iniqui contra eum, quia permissi sunt eum occidere. Unde superius Christus dixit : Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me. Et Pilato dicenti, Nescis quia potestatem habeo crucifigendi te ? Christus respondit : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.
Denique, sicut psalmus iste hucusque de Juda expositus est, sic posset de populo Judæorum contra Christum furentium explanari. Hic namque populus gloriabatur in malitia, irridendo, blasphemando, persequendo, occidendoque Dominum Salvatorem. Tota quoque die, præsertim in die Parasceves, injustitiam, id est falsas accusationes et mortis sententiam, contra Christum cogitavit lingua ipsius, clamans ad præsidem, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram ; et, Tolle, tolle, crucifige eum. Sed et sicut novacula acuta fecit dolum, mittendo discipulos Pharisæorum cum Herodianis, ut caperent Jesum in sermone. Dilexit etiam omnia verba præcipitationis, clamando ad judicem, Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ; et, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Quibus verbis se ipsos et posteros suos vehementius præcipitaverunt, quam Christum. Pervenit enim, ut ait Apostolus, super eos ira Dei usque in finem.25 Propter quod subditur : Propterea, scilicet propter iniquitatem in Christum commissam, Deus destruet te in finem, id est, usque in finem mundi relinquet te : quemadmodum per Danielem prædictum est, Finis ejus, scilicet populi Judæorum, vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.2627 Et Amos : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.28 Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, id est, de terra provisionis ejiciet te : sicut per Titum et Vespasianum impletum cognoscimus, juxta illud Danielis : Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo. Et radicem tuam de terra viventium, id est, vim generativam auferet tibi in terra patrum tuorum : quia post ejectionem prædictam non generaverunt, nec multiplicati sunt in propria terra ut ante, nec eam reparare potuerunt ut ante. Vel, Radicem tuam de terra viventium, id est, a regno cœlorum omnino eradicabit te : sicut et Christus in Evangelio ait, Filii regni ejicentur in tenebras exteriores.29 Videbunt justi, id est ex Judæis ad Christum conversi, prædictam infidelium pœnam, et timebunt Dominum Jesum Christum judicem tam districtum ; et super eum, scilicet populum infidelem, ridebunt, applaudendo divinæ justitiæ ; et dicent : Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum : id est, vide Israel secundum carnem, qui ignorans
C Dei justitiam, et suam volens statuere, justitiæ Dei non fuit subjectus, nec gratiæ Christi est innixus, sed in lege totam spem posuit. Ideo additur : sed speravit in multitudine divitiarum suarum, id est, de propriis meritis gloriatus est, et de lege ac genere superbivit, nec ad gratiam Dei et fidem Christi humiliter accedere voluit. Vel, Speravit in multitudine divitiarum suarum corporalium : quia Judæi avarissimi erant. Nam Christo contra avaritiam disputante, dixerunt : Dæmonium habet et insanit, quid eum auditis ?30 Et prævaluit in vanitate sua, id est, in superbia cordis sui ad tempus prævaluit contra primitivam Ecclesiam Christi, quam populus Judæorum frequenter persequebatur, sicut in Actis Apostolorum narratur.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Hoc Christo maxime competit, qui, secundum Apostolum, multos filios adduxit in gloriam.31 Ipse namque fructum copiosissimum attulit Deo, quia per passionis32 suæ meritum omnes electos redemit, et non est in alio aliquo salus. Unde de fecunditate Christi apud Isaiam scriptum est:333435363738394041424344454647 Hæc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum; et glorificatus sum in oculis Domini. Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.48 Et hoc est quod Daniel dicit:49 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Christus itaque sicut oliva fructifera fuit in domo Dei: quæ domus sumus nos, secundum Apostolum, quia per ipsum reconciliati sumus Deo. Unde ad Ephesios dicit Apostolus:5051 Deus instauravit omnia in Christo, sive quæ in cœlo sunt, sive quæ in terra.52 Speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi. Christus, secundum quod homo et aliquo modo viator, perfectissime semper speravit in Domino, non per spem, quæ est virtus theologica, quia illam non habuit, sicut nec fidem, quemadmodum infra plenius elucebit; sed per fiduciam quamdam seu exspectationem, ex caritate et gratia procedentem.
Confitebor tibi, Domine, id est, laudabo te, in sæculum, quia fecisti justam discretionem inter bonos et impios. Hinc nempe scriptum est: Exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et ait: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.53 Et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum, etc. Sicut spes est exspectatio, sic idem sunt sperare et exspectare, convenitque utrumque Christo eodem modo, scilicet ut viatori. Speravit enim et exspectavit a Deo resuscitari a morte, et glorificari in corpore, atque super omnes cœlos ascendere.
Quæ autem jam omissa sunt, in præcedenti expositione satis elucidata videntur.
Footnotes
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Ps. I, 24. ↩
-
Matth. XXVII, 1, 25. ↩
-
Matth. xxvi, 14,15. ↩
-
Joann. xiii, 30. ↩
-
Joann. xviii, 2. ↩
-
Matth. XXVI, 14-16. ↩
-
Luc. xxii, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 14-16. ↩
-
Marc. xiv, 44. ↩
-
Luc. xxii, 48. ↩
-
Joann. XII, 6; ↩
-
Joann. xii, 6. ↩
-
Ibid. 49. ↩
-
Job xx, 27. ↩
-
Matth. xxvii, 3-5. ↩
-
Act. 1, 18. ↩
-
Matth. xxvii, 5. ↩
-
Matth. xxvii, 5. ↩
-
Joann. vi, 71, 72. ↩
-
Act. 1, 19. ↩
-
Act. i, 19. ↩
-
Act. xviii, 2. ↩
-
1 Thess. U, 16. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Dan. IX, 26, 27. ↩
-
Amos V, 1. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Joann. X, 1, 8, 10, 12, 13, 20. ↩
-
Hebr. U, 10. ↩
-
Hebr. II, 10. ↩
-
Rom. X, 3. ↩
-
Matth. III, 9 ; ↩
-
Joann. VIII, 33, 39. ↩
-
Luc. XVI, 9. ↩
-
Act. IV, VII, VIII, etc. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Is. LIII, 7. ↩
-
Ps. XXXVII, 20. ↩
-
Joann. XIX, 10, 11. ↩
-
Luc. XXIII, 2. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Marc. XII, 13. ↩
-
Joann. XIX, 12. ↩
-
Matth. XXVII, 25. ↩
-
1 Thess. II, 16. ↩
-
Is. XLIX, 5, 6. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Rom. 1, 10. ↩
-
Hebr. 11, 6. ↩
-
Ephes. 1, 10. ↩
-
Luc. x, 21. ↩
Chapter 98 of 244