Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI PRIMI TROPOLOGICA SEU MORALIS.

MORALITER insuper, per David intelligitur unusquisque fidelis; per Doeg vero, quilibet invidus et terrenus; per Saulem vero, iniqua potestas seu regnum reproborum; per Achimelech vero, Ecclesia Dei. Igitur, juxta moralem intelligentiam, iste est tituli sensus: In finem, intellectus David, id est, doctrina psalmi præsentis, in finem, id est in considerationem finalis retributionis et justæ remunerationis nos dirigens, competit David, id est fideli; quum venit Doeg Idumæus ad Saulem, id est aliquis terrenus et obtectator, ad principem malum seu quempiam pestiferum et potentem, bonos tyrannice opprimentem; et annuntiavit ei: Venit David in domum Achimelech, id est, fidelis quisque venit in obedientiam sanctæ matris Ecclesiæ. Ideo enim iniqui persequi solent justos, quoniam vitam atque præcepta eorum abominantur, et quoniam justi præceptis Ecclesiæ obsequuntur.

Itaque dicit: Quid gloriaris in malitia? id est, cur ex electione et habitu malo atque proposito peccas? Quidam enim ex infirmitate peccant: et horum peccatum est veniale, vel minus grave. Quidam vero ex habitu malo: et hi gloriantur in malo, et difficillime corriguntur;1 estque gloriatio eorum mortalis et pessima, quia, secundum Philosophum, gloriatio seu delectatio operationi annexa, est signum habitus interioris. De sic quoque gloriantibus in Proverbiis scriptum est: Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis;2 et in Evangelio: Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.345678 Hæc namque est gloriatio mundi, in æternam tristitiam convertenda: cui contrariam tristitiam habent electi in æternam lætitiam permutandam, quemadmodum Christus discipulis protestatur: Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit;9 sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Verumtamen nemo gloriatur in malo, sub ratione mali, sed sub ratione alicujus apparentis boni: quia, secundum Dionysium, nemo respiciens ad malum operatur, quum bonum sit objectum appetitus, in quo est prima radix peccati.

Itaque: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Secundum Anselmum, qui potest quod sibi non expedit, quanto id amplius potest, tanto impotentior est. Posse enim peccare, impotentia magis dicenda est, quam potentia: sicut peccatum potius dicitur nihil, quam aliquid. Quomodo ergo aliquis potens est in iniquitate? Et respondendum, quod homo dicitur potens in iniquitate, non quod potentia male agendi, secundum quod est origo et causa peccati, sit vera potentia; sed quia potentia sibi divinitus ad bene agendum collata abutitur, atque per eam mala violenter et prompte exsequitur. Juxta hunc sensum in Jeremia scriptum est:10 Sapientes sunt ut faciant mala. Non quod sapientia malefaciendi, sit vera sapientia, sed quædam perversa industria. Unde Sapiens dicit: In malevolam animam non introibit sapientia.11 Sed quia nonnulli dato ingenio atque scientia abutuntur, et vias peccandi subtiliter indagantur; idcirco sapientes dicuntur ut faciant mala.

Tota die, id est indesinenter et animo obstinato, injustitiam, id est dolum et detractionem, cogitavit lingua tua. Si linguam sumamus pro organo corporis, et cogitationem pro interiori actu meditantis; tunc linguæ non convenit cogitare, sed cordi. Per hoc ergo quod hæc duo consociat, Lingua et Cogitavit, insinuat, quod quam cito cogitavit injustitiam, elocutus est eam: quemadmodum in Ecclesiastico habetur, Cor fatui quasi vas confractum.12 Et iterum: In ore fatuorum, cor illorum;13 et in corde sapientium, os eorum. Hæc est expositio venerandi theologi Hugonis. Verumtamen, quia superius de viro sapienti et justo dictum est, Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, ubi meditari seu cogitare adscribitur linguæ sapientis (cujus, ut dictum est, os est in corde ipsius, quoniam aptum tempus loquendi exspectat, juxta illud, Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum);1415 ideo superiores duæ expositiones acceptiores videntur.

Sicut novacula acuta fecisti dolum, decipiendo proximum tuum; idcirco maledictus es: juxta illud Malachiæ, Maledictus dolosus, qui habet in grege suo, etc.; quia rex magnus ego sum, dicit Dominus.16 Et alius Propheta: Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes suas concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii.1718 Quocontra de Nathanaele Christus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.19 Omnino ergo caveamus tam pessimum vitium, si Christo conformari optamus, de quo scriptum est: Nec inventus est dolus in ore ejus.

Dilexisti malitiam super benignitatem. Omnis qui peccat scienter, diligit malum magis quam bonum.20 Dilexisti etiam iniquitatem, id est verba illicita, magis quam loqui æquitatem, id est verba justa, vera et instructiva.2122 Quocontra Ecclesiasticus dicit: Quasi a facie colubri fuge peccatum. Et Apostolus: Omnis, inquit, sermo malus ex ore vestro non procedat; et: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Dilexisti omnia verba præcipitationis: quod est caritati fraternæ contrarium, et per consequens mortale peccatum, cui debetur æternum tormentum. Unde subjungitur: Propterea Deus destruet te in finem.

Expositio hujus versus, ex præcedentibus elucescit.

Videbunt justi pœnam malorum in præsenti sæculo, et in finali judicio, et timebunt, id est, divinam justitiam reverebuntur, et filialem timorem concipient circa Deum. Hoc etenim modo etiam angeli sancti timebunt ex condemnatione reproborum, prout in Job de diabolo sub appellatione Behemoth dicitur: Quum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.23 Et Christus in Evangelio: Virtutes, inquit, cœlorum movebuntur. Et super eum, scilicet iniquum et reprobum, ridebunt: sicut inferius dicitur, Lætabitur justus quum viderit vindictam.24 Propter quod, per Malachiam Dominus ait de justis: Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios in die qua ego facio, dicit Dominus;25 et in Isaia, Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me.26

Et dicent justi de impio: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Quod est contra exhortationem Isaiæ: Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, vel corporalium, vel spiritualium, scilicet meritorum, reputans se aliquid esse, quum nihil sit, et de bonis operibus glorians in se, quasi non acceperit aliunde. Non ergo in propria justitia confidamus, nec in incerto divitiarum speremus, ut dicere valeamus cum sancto Job: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.27 Et rursum ait: Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi, Fiducia mea; si lætatus sum super divitiis meis multis.28 Hinc enim Apostolus dicit:29 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo.30 Et alibi: Nemo, inquit, glorietur in hominibus, scilicet in se ipso; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Omnem quippe vanam gloriam de propriis meritis excludit prorsus a nobis, quod Christus ait: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.31 Et prævaluit in vanitate sua, id est, in temporali prosperitate ad tempus floruit, et in desideriis propriis ambulavit, aliosque oppressit.

Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Hoc cuilibet homini competit, qui opera bona producit, alios vero vita et motibus instruit, atque in vitam æternam fructificat:32 qualem fuisse Levi patriarcham Malachias testatur, dicens: Pactum meum fuit cum Levi, et a facie nominis mei pavebat;33 in pace et æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Istud autem ad prælatos et aliorum rectores maxime pertinet, de quorum manu Deus sanguinem pereuntium requiret.34 Speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi. Scio enim quia non sum sufficiens cogitare aliquid ex me, quasi ex me, sed sufficientia mea ex Deo est.35 Cetera ex præhabitis lucent.

Ecce psalmum brevem et doctrinalem audivimus, in quo inter bonos et malos pulchre distinguitur, judiciumque divinum evidenter commemoratur.36 Studeamus ergo ab operibus tenebrarum diffugere, et olivæ fructiferæ comparari, omne tempus fructuose expendendo, et neminem scandalizando, ne simus aliis lapis offensionis et petra scandali;373839 sed sic luceat vita nostra proximis nostris, ut ædificentur ex nobis.40

PRECATIO.

Defensor vitæ et animæ nostræ, Domine, pravis conatibus nostris semper obsiste, et ne sinas nos in nostra prævalere vanitate: ut sicut oliva fructificantes in domo tua, in æternum exspectemus nomen tuum in conspectu Sanctorum tuorum.4142

Footnotes

  1. Eccle. 1, 15. ↩

  2. Prov. ii, 14. ↩

  3. Prov. II, 14. ↩

  4. Eccle. I, 15. ↩

  5. Ephes. I, 10. ↩

  6. Rom. V, 10. ↩

  7. Hebr. III, 6. ↩

  8. Luc. VI, 25. ↩

  9. Joann. XVI, 20, 22. ↩

  10. Jer. IV, 22. ↩

  11. Sap. I, 4. ↩

  12. Eccl. XXI, 17. ↩

  13. Ibid. 29. ↩

  14. Prov. XXIX, 11. ↩

  15. Ps. XXXIV, 28. ↩

  16. Malach. I, 14. ↩

  17. Is. XXXII, 7. ↩

  18. 1 Petr. II, 22. ↩

  19. Joann. I, 47. ↩

  20. Eccl. XXI, 2. ↩

  21. Ibid. 31, 32. ↩

  22. Ephes. IV, 29. ↩

  23. Job xli, 16. ↩

  24. Ps. lvii, 11. ↩

  25. Malach. iv, 2, 3. ↩

  26. Is. lxvi, 24. ↩

  27. Job ix, 20, 21. ↩

  28. Job xxxi, 24, 25. ↩

  29. II Cor. l, 10. ↩

  30. I Tim. vi, 17. ↩

  31. Luc. xvii, 10. ↩

  32. Matth. xxiv, 29. ↩

  33. Malach. ii, 5, 6. ↩

  34. Ezech. iii, 18. ↩

  35. II Cor. iii, 5. ↩

  36. Galat. vi, 3. ↩

  37. I Petr. ii, 8. ↩

  38. Rom. xiii, 12. ↩

  39. I Cor. iv, 7. ↩

  40. Matth. v, 16. ↩

  41. II Cor. x, 17. ↩

  42. I Cor. iii, 21. ↩

Chapter 99 of 244