Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO PSALMI QUINQUAGESIMI SECUNDI : DIXIT INSIPIENS IN CORDE SUO.

Est autem titulus psalmi jam explanandi : In finem, pro Amalec, intellectus David. De titulo isto plura dici possent, quia diversi de ipso diversimode sentiunt. Sed breviter transiens dico, sicut et Hugo affirmat, quod psalmus iste, quamvis videatur conscriptus occasione Amalecitarum, qui uxores David atque virorum suorum rapuerunt cum pueris et jumentis, succensa civitate Siceleg, quam Achis rex Geth dedit David fugienti Saulem, quemadmodum primo Regum scribitur;1 non tamen agit psalmus iste de ipsa historia, sed de re significata per Amalec, qui interpretatur dolens sive parturiens, et designat corpus Christi mysticum, puta Ecclesiam pro peccatis gementem, et filios spiritualiter per verbum prædicationis parturientem, quemadmodum ait Apostolus :2 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis;3 et alibi, Per Evangelium ego vos genui. In hoc autem psalmo increpantur homines contra Ecclesiam insurgentes. Et est tituli sensus : Intellectus David, id est psalmus iste in quo ponitur eruditio David, in finem, id est in Christum, nos dirigens, est conscriptus pro Amalec, id est pro significato per ipsum, videlicet pro Ecclesia, cujus adversarii hic increpantur. Præterea psalmus iste in verbis et sensu multum conformis est psalmo tertiodecimo. Quoniam tamen in titulo differt, quia illius psalmi titulus est, Psalmus David; credendum est quod etiam intentione sensuque differat, saltem in parte.4

AIT ergo sanctus Propheta : (1) Dixit insipiens in corde suo, id est, divinorum notitia carens, apud se cogitavit : Non est

Deus. Quod dupliciter accipi potest. Primo, quod aliquis propter nimiam mentis cæcitatem putet Deum non esse, sicut quidam philosophi negabant prima principia : quum tamen nec Deum non esse, nec prima principia esse falsa, ab aliquo intelligi possit, quum utrumque sit per se notum, secundum opinionem probabilem. Secundo, sic accipi potest : Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus : id est, omnis insipienter agens, et criminaliter vivens, ita se habuit, ac si putaret Deum non esse; imo quem verbo confitetur, opere negat, sicut de quibusdam ait Apostolus :5 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.6 Unde et in prima Joannis habetur : Qui se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.78 Quod de notitia formata intelligendum est. Notitiam enim informem de Deo reprobi habent, sicut de eis ait Apostolus :9 Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Hoc secundo modo multi dicunt in corde suo, Non est Deus : omnes videlicet qui judicium Dei non timent; sic enim agunt, ac si Deum putarent non esse justum. Sed primo modo pauci dicunt Deum non esse : quia, Augustino attestante, sicut magna perfectio paucorum est, sic magna quoque insania paucorum est.1011

Deinde de insipientibus loquitur Propheta pluraliter, dicens : (2) Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Integritas mentis, est conversio ejus ad Deum; corruptio vero ipsius, est aversio a Deo, et ad caduca conversio. Propter quod de quibusdam a summo uno aversis, atque ad ista terrena et vana conversis, in Osee scriptum est : Divisum est cor eorum, nunc interibunt.12 De talibus quoque Apo-

1 stolus ait:13 Homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Sic ergo corrupti sunt mente, et abominabiles facti sunt, id est irrationabiles atque odibiles, in iniquitatibus, seu propter iniquitates. Non est qui faciat bonum æternæ vitæ meritorium, ex illis insipientibus, quoniam gratiam et caritatem non habent, sine quibus nemo valet mereri, aut Deo acceptus esse.

3 (5) Deus de cœlo prospexit super filios hominum. Quemadmodum Deus speciali modo dicitur esse et habitare in cœlo, sic dicitur specialiter de cœlo respicere, quum tamen ipse cœlum et terram impleat, omnia penetret, et universa in se ipso conspiciat. Itaque, Deus de cœlo et sancto habitaculo suo respexit super filios hominum, id est, omnes priorum parentum filios consideravit, ut videat, id est, aliquos scire faciat, vel se scire ostendat, si est intelligens aut requirens Deum, id est, an sit aliquis de Deo recte sentiens, et intellectu formato atque fideli ipsum cognoscens, seu bene operando, et quod in se est faciendo, ipsum requirens. Hoc est quod ait Scriptura: Fortissime, magne et potens, Dominus exercituum nomen tibi, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.

4 (4) Omnes prædicti insipientes declinaverunt a recta ratione, a via justitiæ, a vero Deo: a quo declinatur seu receditur, non locali distantia, sed mentis inobedientia, juxta illud Osee: Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Simul inutiles facti sunt, id est ad veram felicitatem inepti, et ad ultimum finem, ob quem creati sunt, inidonei. Peccata namque impediunt homines ab adeptione vitæ æternæ, et separant inter Deum et eos. Non est qui faciat bonum, id est opus Deo acceptum, ex illis insipientibus; non est usque ad unum, id est, omnino nullus est inter eos operans bonum, quoniam omnes gratia carent.

5 (5) Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? id est, nonne peccatores Deum cognoscent? quasi dicat: Imo, quia ad minus post hanc vitam experientur in pœnis divinam justitiam, quemadmodum in libro Sapientiæ de eis inducitur: Videntes turbabuntur timore horribili, gementes, et præ angustia spiritus dicentes, Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis.14 Et sequitur: Talia dixerunt hi, qui in inferno positi sunt. Qui devorant plebem meam, id est, qui opprimunt, lædunt, aut perimunt innocentes et bonos, ut cibum panis, id est, sicut panis, qui cibus est, a manducante conteritur atque consumitur.

(6) Deum non invocaverunt, id est, interno affectu ejus misericordiam non imploraverunt, quia non intellexerunt, nec exquisierunt eum, nec in ipso sperabant, nec gratiam Dei sibi necessariam attendebant. Illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor: id est, non timenda timuerunt, et timenda non timuerunt. Deum non timuerunt, sed homines; pœnas temporales timuerunt, non infernales; temporalem prosperitatem, honorem, famam et gloriam timuerunt amittere, non felicitatem cœlestem: morbos atque incommoda corporis timuerunt incurrere, et labores pœnitentiales subire, viamque perfectionis arripere; sed gratiam Dei perdere, in mortalibus vitiis vivere, Deo judici displicere, non timuerunt. Sic ergo habuerunt timorem humanum, carnalem et inordinatum, non filialem, divinum et castum. Cujus contrarium Christus discipulis jussit: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.15 Et rursus: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis.16 Unde et in Isaia habetur: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.17 Vis scire virum qui timenda timuit, et non timenda non timuit? Audi Job de se ipso testantem: Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me. Ecce non timuit millia populi circumdantis se, nec ab hominibus despici horruit. Sed18192021222324

Job xxxi, 23. quem timuit? Semper, inquit, quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Et rursum ait: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Ad quem utique sanctum timorem hortatur nos Isaias, dicens: Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.

Ibid. xxiii, 13, 15.

Is. viii, 13.

(7) Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: id est, in præsentis vita spiritualem fortitudinem, omnesque perfectiones gratum facientes abstulit eis, qui hominibus, secundum quod homines sunt atque sæculariter vivunt, placent, aut placere desiderant; in futuro quoque judicio dissipabit ossa eorum, non comminuendo ea in frusta, sed corpus et animam projiciendo in æterna tormenta. Hujusmodi etenim homines multipliciter a via æquitatis recedunt propter humanum favorem, amorem, timorem, aut aliam similem affectionem. Unde et scriptum est: Qui timet hominem, cito corruet. Et ad Galatas Apostolus asserit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Et Christus ait suis electis: Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

Prov. xxix, 25.

Galat. i, 10.

Joann. xv, 19.

1 Cor. x, 32, 33.

Rom. xii, 18.

1 Reg. ii, 26; Eccl. xlv, 1.

Sed repugnare videtur quod ait Apostolus: Sine offensione estote Ecclesiæ Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis; et alibi, Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete. De Samuele quoque et aliis nonnullis, in primo libro Regum et in Ecclesiastico Scriptura pro magno præconio introducit, quod placebant tam Deo quam hominibus. — Et respondendum, quod de hominibus loqui possumus dupliciter. Primo, secundum id quod sunt sine caritate, fide et gratia: et sic velle hominibus placere peccatum est, maxime quoad naturam corruptam, seu rationem concupiscentiis consentientem. Et ita de hominibus loquitur Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?25 Et rursus: Quum alius dicit, Ego quidem sum Pauli, alius autem, Ego Apollo, nonne homines estis? Hoc enim modo loquendo de homine, semper inclinatur ad errores et vitia opinionesque varias. Propter quod dicit iterum Apostolus: Obsecro vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu. Secundo autem loqui possumus de hominibus, secundum quod ratio informata est lege et gratia Dei: sicque laudabile est placere hominibus in Deo et propter Deum. Unde admonet Apostolus: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. Sic quoque venerari atque timere homines, maxime præsidentes, debemus, eo quod Christus dicat: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.

Ibid. 4.

Ibid. i, 10.

Rom. xv, 2.

Luc. x, 16.

Confusi sunt, qui hominibus inordinate placere concupiscunt, quoniam Deus sprevit eos propter eorum peccata, quemadmodum per Osee testatur: Exosos habui eos propter malitiam adinventionum ipsorum. Maxime autem confundentur in die extremi judicii, quando in æternum peribunt.

Osee ix, 15.

(8) Quis dabit ex Sion, id est, quis de numero electorum Deum spiritualiter speculantium tribuet, salutare Israel, id est salutem seu liberationem Ecclesiæ militanti? Nemo utique nisi Christus, qui, in quantum homo, satisfecit pro nobis, et fratrem ac socium hominum per incarnationem se fecit, sicque ad numerum electorum pertinere cognoscitur. Vel sic: Quis dabit ex Sion, id est, quis ex civitate cœlesti atque triumphanti Ecclesia, dabit salutare Israel, id est populo fideli? Nemo plane, nisi ipsemet Deus sublimis et benedictus, qui per Osee ait: Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. De quo Isaias dicit: Hæc dicit Dominus redemptor tuus: Ego Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

Ibid. xiii, 4.

Is. xlviii, 17.

Quum converterit Deus captivitatem plebis suæ, id est, dum Christus per passionem suam electos redemerit de potestate diaboli vinculisque peccati, exsultabit Jacob: id est, tunc populi vitia supplantantes, et fidem ac opera sancti Jacob sequentes, spiritualiter exsultaverunt de tantis beneficiis Christi, sicut in Actibus Apostolorum frequenter impletum narratur; et lætabitur Israel: id est, tunc viri contemplativi hominesque perfecti, videlicet veri Israelitæ, lætati sunt, non solum qui peregrinabantur in mundo, sed etiam qui detinebantur in purgatorio et in limbo. Vel sic: Quum converterit Deus captivitatem plebis suæ, id est, dum militantem Ecclesiam de corruptione atque miseriis hujus vitæ redemerit, et ad triumphantis Ecclesiæ societatem transtulerit, quod in die novissimo fiet;26 tunc exsultabit Jacob et lætabitur Israel gaudio interiori et exteriori, consummato atque perpetuo, juxta illud propheticum: Qui redempti fuerint a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, et fugiet dolor et gemitus.27

Footnotes

  1. 1 Reg. xxx, 1-5. ↩

  2. Galat. IV, 19. ↩

  3. 1 Cor. IV, 15. ↩

  4. I Reg. xxx, 1-5. ↩

  5. Tit. 1, 16. ↩

  6. Tit. i, 16. ↩

  7. 1 Joann. ii, 4. ↩

  8. I Joann. ii, 4. ↩

  9. Rom. 1, 21. ↩

  10. I Cor. iv, 15. ↩

  11. Rom. i, 21. ↩

  12. Osee x, 2. ↩

  13. II Tim. III, 8. ↩

  14. Sap. v, 2, 3, 6. ↩

  15. Luc. XII, 32. ↩

  16. Matth. x, 28. ↩

  17. Is. LI, 7. ↩

  18. Is. LIX, 2. ↩

  19. Osee IV, 10. ↩

  20. Osee XXXII, 18, 19. ↩

  21. Jer. XXIII, 24. ↩

  22. Ps. III, 7. ↩

  23. Job XXXI, 34. ↩

  24. Luc. xii, 14. ↩

  25. 1 Cor. iii, 3. ↩

  26. Act. II, vi. ↩

  27. Is. xxxv, 10. ↩

Chapter 100 of 244