Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI SECUNDI, PER RELATIONEM AD CHRISTUM.

EX declaratione denique psalmi tertii-decimi facillime patet, quomodo psalmus iste applicari possit ad Christum. Breviter ergo tangendo, sicut per filios Core, secundum præhabita, intelliguntur imitatores et filii Jesu Christi crucifixi, eo quod Core interpretetur Calvaria, quod est nomen loci in quo cruci appensus est mundi Salvator; sic per Amalec, qui interpretatur dolens sive parturiens, intelligi potest Christus, de quo scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et propter nos dolens factus est;1 et iterum, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.2 Sic ergo sensus tituli erit: In finem, pro Amalec, intellectus David: id est, intellectus psalmi præsentis in finem vitæ æternæ nos dirigentis, a David conscriptus est pro Amalec, id est pro significato interpretationis hujus nominis, Amalec, puta pro Christo.

Ait itaque: Dixit insipiens, id est populus Judæorum, Christum, Dei Sapientiam incarnatam, ac inter se conversantem irridens, spernens ac persequens; in corde suo: Non est Deus, id est, iste Jesus Nazarenus similis nobis passibilis, non est Deus, nec Dei Unigenitus, sed seductor atque blasphemus. Unde Christus ostendit cæcitatem et insipientiam Judæorum, in ipsum credere contemnentium: In parabolis, inquit, loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt, ut impleatur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi hujus.3 Quæ verba, quantum ad sensum, in libro visionum Isaiæ habentur.4 Insuper, quum dixissent Pharisæi ad Jesum, Magister, volumus a te signum videre;5 increpat eos, quod tempus sui adventus non adverterunt ex Prophetarum scripturis, præsertim ex vaticinio Danielis, qui in libro visionum suarum tempus adventus passionisque Christi evidentissime declaravit, dum ait: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus.6 Et loquitur de hebdomadibus annorum, non die rum, ita quod una hebdomada continet septem annos.7 Sic igitur Christus Pharisæis respondit: Faciem cœli judicare nostis; nam facto vespere, dicitis, Serenum erit, rubicundum est enim cœlum; signa autem temporum non potestis?

Matth. XVI, 4, 2.

Deinde Propheta hunc populum insipientem pluraliter exprimit, dicens: Corrupti sunt, id est ab omni gratia destituti, et etiam a Romanis corporaliter interfecti; et abominabiles facti sunt, id est Deo atque hominibus odibiles, sicut de eis ait Apostolus: Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur. Et hoc, in iniquitatibus suis, id est propter peccata quibus Christum persecuti sunt, eumque coram Pilato negaverunt et occiderunt, sicut de eis apud Jeremiam Christus testatur: Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam. Et rursus de incredulis Judæis Jeremias prædixit: Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse. Unde in Osee Christus apertissime ait: Recesserunt a me, et ego erudivi eos, et roboravi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. Reversi sunt ut essent absque jugo, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Non est qui faciat bonum meritorium, ex illis insipientibus et perversis Judæis. Propter quod Christus in Evangelio ait ad eos: In peccato vestro moriemini; et iterum, Vos ex patre diabolo estis; rursumque, Quomodo potestis bona loqui, quum sitis mali?

1 Thess. II, 15.

Act. III, 13.

Jer. XII, 8.

Ibid. V, 12.

Osee VII, 13-16.

Joann. VIII, 21.

Ibid. 44.

Matth. XII, 34.

Deus de cœlo, id est Verbum Dei, veritas, atque sapientia Patris, de humanitate assumpta, in qua tanquam in cœlo purissimo habitavit, prospexit super filios hominum, id est specialiter super Judæos, primo prædicans eis regnum cœleste, sicut et Christus in Evangelio fatetur: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Ut videat si est intelligens aut requirens Deum Patrem, et Filium ejus unicum Jesum Christum. Ideo enim Christus venit in mundum, ut Deum requirentes salvaret, et approbando cognosceret. Om-

Ibid. XV, 24. nes prædicti increduli, declinaverunt a Christi doctrina et fide catholica, sicut de eis Dominus per Jeremiam ait: Verterunt ad me dorsum et non faciem.

Jer. II, 27.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? id est, nonne prædicti infideles Judæi tandem cognoscent me esse verum Messiam? quasi dicat, Imo cognoscent, quia in die judicii videbunt me in quem transfixerunt: quemadmodum per Zachariam dictum est. Et in Apocalypsi ait Joannes: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Qui devorant plebem meam, id est, qui oppresserunt, tribulaverunt, et partim interfecerunt, partimque de suis finibus ejecerunt primitivam Ecclesiam in Jerusalem primo collectam, quemadmodum in Actibus Lucas inducit: Facta est, inquit, in die illa (quando videlicet Stephanum occiderunt) persecutio magna in Ecclesia quæ erat in Jerusalem, et dispersi sunt omnes præter Apostolos.

Zach. XII, 10.

Apoc. I, 7.

Act. VIII, 1.

Deum non invocaverunt isti increduli, quia nec eum veraciter agnoverunt, sicut Christus ait ad eos: Neque me scitis, neque Patrem meum. Et si Deum labiis conclamabant, cor tamen eorum longe erat ab eo; et ideo non invocaverunt illum. Illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. Timebant enim adventum Romanorum, nisi Christum occiderent, sicut dicebant: Ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Sicque magis formidabant homines et temporalia damna, quam Deum et spiritualia detrimenta. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, id est prædictorum infidelium Judæorum, vel qui Romanis displicere timentes, vel principibus sacerdotum placere optantes, mortem Christi procuraverunt: horum ossa Christus dissipavit, et dissipabit, secundum sensum in præcedenti expositione inductum. Nam Christus ait ad eos: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis? Confusi sunt, tempore Titi et Vespasiani, et

Joann. VIII, 19.

Is. XXIX, 13.

Joann. XI, 48.

Ibid. V, 44. quotidie a fidelibus confunduntur; tandemque a Christo æternaliter confundentur, quando implebitur quod Christus eis prædixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.8 Sic ergo confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Propterea informari convertique nequeunt, sed incorrigibiles sunt, ut verificetur in eis quod Salomon asserit: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.9 Cetera ex præcedenti expositione clara sunt.

Ecce quam multa salubria documenta ex psalmo præsenti elici valent, videlicet ne Deum quem ore confitemur, factis negemus; Deumque omnia considerantem cogitemus, veneremur, et diligamus; futurum judicium formidemus, impiorum tormenta vereamur: et super omnia versum illum diligentissime recolamus, quo dictum est, Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; quatenus soli Deo placere quæramus, eique soli displicere vitemus, ne simus de numero eorum de quibus scriptum est: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.10

PRECATIO.

Propriis vitiis inutiles factos, Deus, de cœlo propitius prospice super nos; suscita in nobis gratiam tuam: qua illustrati, non nobis ipsis, sed tibi placere studeamus.

Footnotes

  1. Is. LIII, 4. ↩

  2. Is. vi, 3. ↩

  3. Matth. XIII, 13-15. ↩

  4. Is. VI, 9, 10. ↩

  5. Matth. XII, 38; XVI, 1-4. ↩

  6. Dan. IX, 26. ↩

  7. Ibid. 5. ↩

  8. Matth. xxvi, 64. ↩

  9. Eccle. vii, 14. ↩

  10. Joann. xii, 43. ↩

Chapter 101 of 244