Articulus 6
EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI QUINQUAGESIMI TERTII: DEUS, IN NOMINE TUO SALVUM ME FAC.
ARDENS amator satiari non valet audiendo, loquendo et cogitando de eo quem diligit: idcirco devoti Christicolæ, qui omnia arbitrantur cum Apostolo ut stercora, propter eminentem scientiam Christi, atque ut Christum lucrifaciant, in expositione illa præcipue epulantur, qua dicta Prophetarum et legis ac Psalmorum, de Christo elucidantur.1 Ipse enim est finis legis, et omnium salus: et sicut Judæorum quoque magistri fatentur, omnes Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ. Unde, secundum Augustinum, libri Prophetarum, nisi in eis Christus intelligatur, aqua sunt, et sine sapore ac fructu. Si vero in eis Christus intelligatur, vinum sunt, et reficiunt atque inebriant.
Denique, licet tituli psalmorum frequenter ex historia quæ contigit David, videantur accepti, ex hoc non sequitur quod psalmi tales de David sint exponendi ad litteram, quanquam interdum littera ad hoc valeat applicari. Per hujusmodi etenim titulos datur intelligi, quæ fuerit occasio sancto David psalmos sic intitulatos scribendi. Sed quoniam David prophetico spiritu plenus fuit, et Christi mysteria excellenter agnovit, seque Christi figuram gerere scivit: imo, quoniam totum statum veteris Testamenti cognovit esse figuram status novi Testamenti seu legis Christi et gratiæ, sciens procul dubio quod omnia in figura contingebant eis, (alioqui, quomodo Prophetarum fuisset eximius?) propterea certissime credendum est, quod sanctus David oculum cordis sui semper ad Christum et statum Ecclesiæ, secundum illuminationem sibi a Spiritu Sancto factam, convertit.2 Et quanquam in psalmis de se ipso aliquid recitare videatur, principalis tamen sua intentio erat, de Christo et ejus mysteriis atque Ecclesia loqui, juxta quod ipsemet innuit : Dixit A (inquiens) David filius Isai, dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob :3 Spiritus Domini locutus est per me.
Insuper, si David in psalmis tam sæpe de se ipso, et non potius de Christo et Ecclesia loqueretur, ut aliqui somniant, qui hunc librum Psalmorum nimis superficialiter exponunt, pro magna parte exponentes ipsos psalmos ad litteram de David; tunc psalmi tales non pertinerent ad dicta prophetica, sed ad sermones historicos. Videretur enim David non de futuro vaticinari, sed de præterito historiam texere : sicque satis parum prophetaret David de Christo. Imo, si subtiliter consideretur, inveniretur Isaias multo copiosius describere mysteria Christi et Ecclesiæ, quam David propheta : quod tamen nemo concedit. — Amplius, gratia prophetalis spectat ad gratias gratis datas : nam bonis et malis communis est. Gratiæ autem gratis datæ ordinantur ad aliorum utilitatem, juxta illud Apostoli :4 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Itaque Spiritus Sanctus, qui David tantam prophetalis notitiæ gratiam contulit, ad hoc eam ipsi donavit, ut tota Ecclesia informationem de Christo hauriret.
Hæc propterea dico, ut sciatur quam inepta sint eorum commenta, qui in dictis Prophetarum et psalmis adeo superficiales ac litterales exsistunt, et ut semper conemur, quantum fieri potest, ipsos psalmos de Christo et corpore ejus mystico, quod est Ecclesia, explanare.
Quamvis itaque ex tenore tituli hujus psalmi videatur psalmus de David intelligendus, non tamen agit psalmus de historia tituli, sed de mysterio significato per illud quod contigit. Nihilo minus psalmus iste exponi posset de David, sicut et de unoquoque fideli moraliter intelligi potest : quæ expositio in sequenti explanatione elucebit.
Nunc vero de Christo exponendus est psalmus, qui talem titulum habet : In finem, in carminibus, intellectus David, quum venissent Ziphæi, et nuntiassent Sauli : Nonne David absconditus est apud nos ? Titulus iste ex historia primi libri Regum acceptus est. Legitur enim ibidem quemadmodum David cum suis a facie Saul fugiens, apud Ziphæos se abscondit. Ziphæi vero, quamvis essent de tribu Juda, sicut et David, tamen regi suo placere volentes, prodiderunt ipsum David. Dicuntur enim Ziphæi a Ziph, viculo ad sortem tribus Juda pertinente.5 Audiens autem David se proditum a Ziphæis, psalmum hunc edidit, liberari desiderans a tanto periculo. Ziphæi, qui interpretantur florentes, designant Judæos temporali prosperitate gaudentes; David autem significat Christum; Saul, Pilatum.6 Ziphæi ergo, id est Judæi, nuntiaverunt Sauli, id est Pilato : Nonne David absconditus est apud nos ? id est, nonne Jesum invenimus populum seducentem, et eum jam apud nos tenemus ligatum ? Est itaque tituli sensus : Intellectus David, id est sensus hujus psalmi Christo conveniens, et in æternam vitam nos dirigens, in carminibus, id est, ita quod semper Domino gratias referamus tam in adversis quam prosperis : intellectus, inquam, conscriptus et habitus pro eo, quum venissent Ziphæi, id est Judæi increduli, et nuntiassent Sauli, id est Pilato : Nonne David absconditus est apud nos ? id est, nonne Jesum hunc cepimus, et ligatum tibi adducimus ?
PROPHETA ergo in Christi persona loquens, seu Christus secundum quod homo et aliquo modo viator, et passioni jam proximus, ait ad Deum Patrem seu totam supergloriosissimam Trinitatem : (1) Deus, in nomine tuo salvum me fac : id est, in te ipso omnium summo ac vero salvatore, et ad gloriam nominis tui, a morte resuscita me, et in ipsa passione conserva atque conforta me contra naturalem horrorem seu timorem mortis instantis. Unde et in Luca habetur :7 Apparuit illi angelus de cœlo confortans eum. Et in virtute tua judica me : id est, secundum justitiam tuam restitue mihi Filio tuo dilecto, separando et liberando me a generatione hac pessima, mihi non credente, meque atrociter persequente. Hoc enim Christus se desiderasse insinuat, dum ait : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu patiar vos ? (2) Deus, exaudi orationem meam, qua oro pro corpore meo mystico, scilicet pro Ecclesia electorum, ut fructum passionis meæ participent. Hoc namque oravit Christus, dicens : Non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi. Et iterum : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Auribus percipe verba oris mei. Aures Dei, sunt sapientia qua cuncta cognoscit, et misericordia qua orantibus subvenit. Itaque, Domine Pater, auribus percipe verba oris mei, quæ pro me ipso, videlicet pro corporis mei glorificatione ascensioneque deprecor : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret. Et alibi Christus precatur : Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. (5) Quoniam alieni insurrexerunt adversum me : id est, infideles Judæi, alieni a me non carnis propagine, sed vitæ imitatione ; non natura, sed gratiæ carentia, persecuti sunt me : prout Joannes ait, Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum accesserunt, et injecerunt manus in Jesum. Idcirco, per alienos intelligi possunt gentiles, qui procurantibus Judæis Christum interfecerunt. Et fortes quæsierunt animam meam : id est, principes sacerdotum quæsierunt animam meam, id est corporalem vitam meam, exstinguere : sicut Sapiens ex persona eorum asserit, Morte turpissima condemnemus eum. Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum : id est, Deum non timuerunt committentes tantum peccatum, sed homines, quia dixerunt : Ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Nam et Pilatus, quum ei dixissent Judæi, Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris, statim adjudicavit fieri petitiones eorum. Consequenter declarat Christus se exauditum, illosque nihil proficere. (4) Ecce enim Deus adjuvat me : quia divinitas Christi in omnibus cooperabatur humanitati assumptæ, eamque in omnibus confortavit atque protexit, juxta illud Jeremiæ : Dominus mecum est quasi bellator fortis; idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt. Et Salvator ait : Solus non sum ; sed ego, et qui misit me, Pater. Et Dominus, id est Deus Trinitas, susceptor est animæ meæ, id est exauditor orationum ipsius ; vel, Dominus susceptor est animæ meæ, id est, Verbum seu Filius Dei, verus Deus, ad suam divinam personalitatem animam meam assumpsit, nec eam in triduo mortis reliquit. Quamvis enim tempore mortis et sepulturæ Christi, separata fuerit anima ejus a corpore, utrumque tamen Verbo mansit unitum. Et hoc est quod apud Isaiam prophetam Deus ait de Christo homine : Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. (5) Averte mala inimicis meis : id est, mala et pœnas mihi a Judæis paratas, retorque in caput eorum, et libera me, ita ut laqueus quem mihi paraverunt, eos concludat : prout in Ecclesiaste scriptum est : Qui fodit foveam, incidet in eam ; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Et rursus Salomon : In insidiis suis capientur iniqui. Uniuscujusque enim malum in proprium redundat auctorem ; et prius nocet peccatum agenti, quam patienti. Istud quoque in Judæis impletum est, quoniam ipsi disposuerunt Christum occidere et nomen ejus omnino exstinguere ; sed oppositum contigit, quoniam Christus a morte est suscitatus, ipsi vero in ultionem sanguinis Christi occisi sunt atque dispersi. Et ideo subditur : In veritate tua, id est sicut per Prophetas dixisti, disperde illos, id est, variis plagis perde eos, scilicet gladio, fame et peste : quemadmodum tempore Titi factum constat. Vel, In veri- Luc. xxiii, 24. 6 Jer. xx, 11. Joann. viii, 16. Is. xlii, 1. 7 Eccle. x, 8. Prov. xi, 6. Et in tate, id est in tua justitia, disperde illos, id est, de terra promissionis eos expelle, per totumque mundum diffunde et divide, sicut ab Osee prædictum est: Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus; et erunt vagi in nationibus.8 Hanc quoque prophetiam in Judæis esse impletam, ostenditur per Osee:9 Circumdederunt, inquit, eos adinventiones ipsorum. Advertendum autem quod Christus hæc orat, vel conformando se divinæ justitiæ, vel prænuntiando quod erat futurum, vel insinuando quid illi meruerint; non autem absolute imprecatur mala adversariis suis, præsertim quum ipse nobis præceperit, Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.10
(6) Voluntarie sacrificabo tibi: id est, sponte atque ardentissima caritate Dei et proximi offeram me ipsum in ara crucis tibi Deo omnipotenti pro mundi salute, quemadmodum de me ait Isaias:11 Oblatus est quia voluit; et ipse peccata multorum tulit. Unde in Evangelio dicit Salvator: Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis;1213 et rursus, Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Propter quod Apostolus dicit: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Sic ergo Christus14 sacrificavit, id est, in sacrificium salutiferum dedit se ipsum ex ferventissima caritate, tam Dei quam proximi, scilicet ut Dei honorem recuperaret, hominumque salutem perficeret, quemadmodum testatur Apostolus: Sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.15
Et confitebor nomini tuo, Domine, confessione laudis, quoniam bonum est, quia naturaliter atque quomodolibet bonum est, et bonitas pura, perfecta atque infinita. Propter quod scriptum est:16 Nemo bonus nisi solus Deus. Ideoque tu, Domine Deus, propter te ipsum laudandus es, et omni laude superdignissimus. Confessus est autem Christus confessione laudis Deo Patri in omni vita sua, et in passione, dum dixit, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;17 atque post mortem, dum ait, Ascendo ad Patrem meum.18 Hinc namque ait, Ego honorifico Patrem meum; et, Ego non quæro gloriam meam;19 et, Ego quæ placita sunt ei (scilicet Patri) facio semper.2021 Ideo quoque, o Domine, confitebor nomini tuo, (7) Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, in die resurrectionis, quando ad impassibilem vitam resuscitasti me: sicut Apostolus asserit, Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur.22
Duæ ergo sunt causæ laudandi Deum. Prima est bonitas ejus: propter quam dixit, Confitebor nomini tuo, quoniam bonum est. Secunda est exhibitio beneficiorum ipsius: propter quam ait, Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Majus autem ac dignius est, magisque meritorium, laudare, honorare, diligere Deum propter propriam bonitatem, quam ob beneficia sua: quia procedit ex caritate purius perfectiusque divina. Sed Christi vestigia imitantes, laudare debemus atque amare Dominum Deum nostrum propter causam utramque: hoc enim perfectissimum est. Porro, quod dictum est, Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, referri potest ad id quod ait, Quoniam bonum est; sed tunc conjunctio hæc, Quoniam, non denotat causam, sed signum. Non enim ideo Deus bonus est, quoniam eripit nos; sed ideo eripit nos, quoniam bonus est: sicque ereptio qua eripit nos, est signum bonitatis divinæ, non causa; vel, si dicatur causa, non est causa simpliciter et a priori, sed quoad nos et a posteriori, quia per hoc innotescit nobis bonitas Dei, quod tam misericordissime eripuit nos.
Et super inimicos meos me persequentes, despexit oculus meus: id est, eos non timui, nec eorum falsam felicitatem atque malitiam pro aliquo reputavi, sed in omnibus constans atque victoriosus permansi.
Quamvis namque Christus passione instante timorem sponte admisit, inordinatum tamen pavorem non habuit, sed potestative assumptum timorem deposuit, suisque hostibus intrepidus obviam ivit.23 Unde superius de viro justo præhabitum est:24 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et per Isaiam Christus ait: Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.25
Ad hunc quoque magnanimem despectum iniquorum, in quantum hujusmodi, Christus passione instante hortabatur discipulos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet.26 Vere enim peccatores, in quantum peccatores, pro nihilo reputandi sunt; et condolendum est eis, sicut et Jacobus in sua Canonica ait, loquens de eis, dicensque: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quæ advenient vobis.27
Footnotes
-
Philipp. vii, 8. ↩
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
II Reg. xxiii, 1, 2. ↩
-
1 Cor. xii, 7. ↩
-
1 Reg. xxiii, 13-20; xxvi, 1. ↩
-
Luc. xxiii, 1, 2. ↩
-
Luc. xxii, 43. ↩
-
Osee. IX, 17. ↩
-
Osee. VII, 2. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Is. LIII, 7, 12. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Joann. X, 14, 15. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Hebr. IX, 14. ↩
-
Luc. XVIII, 19. ↩
-
Luc. XXIII, 46. ↩
-
Joann. XX, 17. ↩
-
Joann. VIII, 49. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Ibid. 50. ↩
-
Rom. VI, 9. ↩
-
Joann. xviii, 4-8. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Is. l, 8, 7. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Jacob. v, 1. ↩
Chapter 102 of 244