Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI TERTII MORALIS SIMUL ET LITTERALIS.

MORALITER autem per Ziphæos, qui (sicut ostensum est) interpretantur florentes, intelliguntur sæculi amatores, temporaliter floridi:1 inter quos absconditur David, id est, inter quos nunc conversantur et latent fideles, temporalia contemnentes, atque a mundanis hominibus persecutionem perpessi. Per Saul quoque intelliguntur pestiferi principes et mali prælati, apud quos sæculares et impii justos accusant, produnt, ac lacerant.

Quilibet ergo fidelis persecutiones variasque tentationes expertus ac patiens, seque perpendens naturali virtute non posse resistere, ferre seu prævalere, sed ope divinæ clementiæ indigere, totis medullis ad Deum confugiat, clamans et dicens: Deus, in nomine tuo increato, seu in te ipso, non in aliqua pura creatura, salvum me fac, culpam delendo et gratiam infundendo: salvum me fac ab omnibus malis præteritis, præsentibus et futuris; salvum me fac a malo pœnæ, a malo culpæ, et a malo naturæ; salvum me fac ab omnibus hostibus visibilibus et invisibilibus, a tentationibus cunctis atque universis periculis. Itaque, Domine, salvum me fac in præsenti per fidem et gratiam et incessantem profectum, in futuro autem per beatificam tuæ bonitatis fruitionem. Et hoc fac, in nomine tuo, ita quod tu sis meæ salvationis causa efficiens atque finalis. Nec enim est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, nisi nomen tuum, sicut princeps Apostolorum testatur;2 et sicut tu ipse per Isaiam locutus es, Deus justus et salvans non est præter me.3 Et non dubito, Domine Deus, quin precem meam exaudies, dummodo perseveranter oraverim, quoniam verum esse credo quod scriptum est: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.4

Et in virtute tua omnipotenti, cui nihil difficile est, judica me. Quum dicat Apostolus, Horrendum est incidere in manus Dei viventis;5 præsertim quum nesciat homo an amore sit dignus an odio, inferiusque dicatur, Non intres in judicium cum servo tuo, Domine;67 ad quod pertinet quod sanctus Job ait de Deo, Nolo multa fortitudine contendat mecum:8 quum, inquam, sit ita, nonne præsumptuosum et periculosum apparet, ut audeat quis dicere Deo, Et in virtute tua judica me?

Sed advertendum quod duplex ponitur judicium Dei: videlicet discretionis, quod agitur in vita præsenti; quo boni a malis, et electi a reprobis secernuntur ac dividuntur gratia, voto et merito, non loco et præmio. De isto judicio ait Salvator: Nunc judicium est mundi. Quamvis enim hoc judicium a principio mundi inceperit, tamen in adventu et prædicatione Christi atque Apostolorum maxime inchoavit, quia extunc gratia Dei copiosius effusa est, et fideles ac boni ab infidelibus et perversis abundantius evidentiusque discreti sunt. Istud ergo judicium optare debemus, videlicet ut Deus in hoc mundo separet nos a grege malorum, et inter electos nos reputet. Unde de isto judicio ad beatum Job dictum est: Numquid qui non amat judicium, sanari potest?9 Porro aliud est Dei judicium districtæ discussionis et justæ remunerationis: quod utique omnes timere debemus, et exorare ne ad illud non parati trahamur, aut in eo secundum nostras malitias, negligentias et imperfectiones judicemur, sed potius in hac vita misericordiam consequamur, satisfactionisque gratiam sortiamur. Unde, ob hujus judicii horrendum rigorem, ait beatus Job:10 Etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed meum judicem deprecabor; et alibi: Si impius fuero, væ mihi est; si justus, non levabo caput.11 Hæc autem memoriter sunt tenenda, quia in sequentibus frequenter occurrunt.12

Itaque, Domine, in virtute tua judica me, discernens et separans me a grege malo, de quo in Evangelio dicis, Multi sunt vocati; et in pusillo grege me statuens, de quo ibi subdis, Pauci vero electi:1314 de quo et ais, Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.15

Deus, exaudi orationem meam jam fusam; auribus percipe verba oris mei, id est, per exauditionem benignam ostende te precem meam advertere. Moris est sacræ Scripturæ, in his maxime quæ ad affectum pertinent, eamdem sententiam sub aliis verbis ubertim repetere, ad insinuandum magnum desiderium cordis, et ad facilius provocandam misericordiam Creatoris, atque ut ipse appetitus in se ipso accendatur et inardescat. Quo enim verba frequentius proferuntur, eo desiderium sæpius iteratur, cor amplius inflammatur, ipseque habitus caritatis vehementius confortatur.

Quoniam alieni a caritate fraterna, a Dei timore atque justitia, insurrexerunt adversum me, resistendo, detrahendo, aut simili modo contrariando mihi et spirituali meo profectui, meque tentando, lædendo, aut molestando. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.16 Et fortes hostes invisibiles sive visibiles, scilicet dæmones et principes sæculares, quæsierunt animam meam a Deo avertere, in culpam allicere, spiritualiterque occidere, privando eam caritate et gratia, quæ est animæ vita; vel, Quæsierunt animam meam, id est vitam meam corporalem, affligere sive exstinguere. Istud ad litteram David dicere potuit de Ziphæis et Saule, ejusque fautoribus. Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum, considerando quam inique agerent, quam graviter Deum offenderent, et quantam pœnam in futuro sibi acquirerent, sicut de talibus scriptum est: Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.17 Deum ante oculos cordis sui non proponit, qui divinam providentiam vel non credit, vel non attendit; qui judicium Dei non timet; qui nec terrore pœnarum, neque amore præmiorum a peccato retrahitur, sed sine timore legem Altissimi prævaricatur, et sine reverentia ante conspectum æterni Judicis cuncta cernentis conversatur. De homine tali scriptum est: Angustia vallabit impium, sicut regem qui paratur ad prælium. Tetendit enim contra Deum manum suam, et erecto collo cucurrit adversus eum.18

Quamvis autem tot adversa obsideant justum, non tamen desperat, quoniam insuperabilem adjutorem habet. Ideo subditur: Ecce enim Deus adjuvat me, confortando me per gratiam, et custodiendo per angelicam protectionem. Unde Apostolus loquens de Deo: Ipse (inquit) dixit,

Non te deseram nec dimittam : ita ut confidenter dicamus, Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.19 Et alibi : Ipse faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Idcirco non debemus inordinate timere. Nam, si Deus pro nobis, quis contra nos ? Ecce quam plenum fiducia et amore est hoc verbum, Deus adjuvat me. Simus igitur grati et obedientes tanto adjutori, ne ejus subventione per ingratitudinem reddamur indigni. Propterea enim Samuel dicit : Præparate corda vestra Domino, et servite illi soli, et liberabit vos de manu inimicorum. Et alibi : Nolite, inquit, recedere a tergo Domini, sed servite ei in toto corde vestro, et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis, quia vana sunt. Et Dominus susceptor est animæ meæ, misericorditer eam brachiis pietatis amplectens, cito indulgens, pie conservans, et de omnibus ad salutem necessariis providens. tiam habet quod ait Salvator : Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit. In veritate tua disperde illos, id est, in tua justitia et justo judicio ac promissione fideli dejice adversarios meos, pugnando pro me : dejice (inquam) eos, impediendo eorum malitiam a pravo effectu, ne mihi prævaleant. Non autem desidero ut damnentur, sed in præsenti sæculo corrigantur. Invisibiles autem hostes omnino opprimi cupio, sicut promittit Apostolus : Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.20

8 Voluntarie, id est sponte, et propter te ipsum dumtaxat, atque ad gloriam nominis tui, et non intuitu alicujus commodi temporalis, sacrificabo tibi sacrificium laudis, hostiam virtuosæ conversationis, Sacramentum altaris, imo me ipsum et totum quod sum, possum et ago : quia hæc tibi debeo, sicut a te ea sortitus sum. Quemadmodum enim totum meum esse, posse et agere, a te mihi collata sunt ; sic ea in tuum honorem et cultum expendere teneor, atque me totum divino mancipare obsequio obligor, quatenus tota mea substantia, potentia et vita, te Creatorem sanctum et benedictum venerentur atque loquantur. De his sacrificiis seu hostiis ait etiam divinus Apostolus : Per Christum offeramus hostiam laudis Deo semper. Et de sacrificio sanctæ conversationis subjungit : Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci ; talibus enim hostiis promeretur Deus. De quo etiam sacrificio in Ecclesiastico habetur : Salutare sacrificium est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. De sacrificio autem quo homo offert se ipsum, superius dixit Psalmographus : Sacrificium Deo spiritus contribulatus. De Sacrificio demum altaris, in Evangelio ait Dominus : Hoc facite in meam commemorationem ; apud Malachiam quoque, In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

Et confitebor nomini tuo, Domine, mea mala et tua bona, me accusando teque laudando, me spernendo et te exaltando.

Ps. cxvii, 6. 1 Cor. x, 13. Rom. vii, 31. 1 Reg. vii, 3. Ibid. xii, 20, 21. 7 Averte mala inimicis meis, id est, nocumenta mihi ab eis parata aufer a me, et in ipsos ea retorque. Videtur hoc esse contrarium documento Apostoli, dicentis, Vince in bono malum ; et iterum, Nulli malum pro malo reddentes. Sed ex dictis patet solutio. Non enim vir justus hæc ait absolute, malum aliquod adversariis imprecando, sed se divinæ justitiæ conformando, et quid impii mereantur prodendo. Impius namque meretur ut malum quod alteri parat, in ipsum redundet sibique noceat, quemadmodum Salomon fassus est : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Juxta hunc sensum scriptum est in Genesi : Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Quam multi sanguinem effuderunt, quorum sanguis effusus non est, sicut nec Moysis ista dicentis, qui occidit Ægyptium, et in pace quievit! Quid ergo est, Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius ? nisi quod malitia homicidæ prius occidit ipsum spiritualiter, quam alium corporaliter. Similem quoque intelligen- Rom. xii, 21. Ibid. 17. Prov. v, 22. Gen. ix, 6. Exod. vii, 12. Deut. xxxiv, 7. Hebr. xiii, 15. Ibid. 16. Eccli. xxxv, 2. Ps. l, 19. Luc. xxi, 19. Malach. i, 11.

Quoniam ex omni tribulatione, a qua hucusque liberatus sum, tu eripuisti me in re, a futuris quoque tribulationibus jam eripuisti me in spe. Non enim propria virtute prævalui, sed omnis victoria mea a te est: ideo, et super inimicos meos despexit oculus meus, propter fiduciam magnam quam in te habeo fixam, et quoniam toties expertus sum gratiam tuam. Hinc ergo iniquos parvi pendo, et te solum formido, quemadmodum primo libro Machabæorum præcipitur: verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis. Hodie extollitur, et cras non invenietur.21

Ecce psalmus hic brevis quam ingentem sanctæ devotionis ignem includit.

Discamus ergo ex eo ardentes Deo offerre preces, in omni persecutione et tentatione ad ipsum confidenter recurrere, eumque amorose affari, de ipso affectuose ac fiducialiter loqui, ei quoque nos ipsos promptissime sacrificare, in omnibus gratias agere, eum laudare, et ejus beneficia grata mente recolere.

PRECATIO.

Deus, in te sperantium salus summa, in nomine tuo nos salva, et contra fortes quærentes animas nostras nos potenter adjuva: ut ex omni tribulatione erepti per te, cunctos inimicos despiciamus securi.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxiii, 19. ↩

  2. Act. iv, 12. ↩

  3. Is. xlv, 21. ↩

  4. Joel II, 32. ↩

  5. Hebr. x, 31. ↩

  6. Ps. cxlii, 2. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Job xxiii, 6. ↩

  9. Job xxxiv, 17. ↩

  10. Job IX, 15. ↩

  11. Job X, 15. ↩

  12. Joann. xii, 31. ↩

  13. Matth. XXII, 14. ↩

  14. Ibidem. ↩

  15. Luc. xii, 32. ↩

  16. II Tim. III, 12. ↩

  17. Jacob. V, 3. ↩

  18. Job XV, 24-26. ↩

  19. Hebr. XIII, 5, 6. ↩

  20. Rom. xvi, 20. ↩

  21. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

Chapter 103 of 244