Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI QUINQUAGESIMI QUARTI: EXAUDI, DEUS, ORATIONEM MEAM, ET NE, ETC.

EADEM (ni fallor) ratione, qua supra probatum est psalmum quadragesimum (scilicet, Beatus qui intelligit) ad litteram exponendum esse de Christo, nunc quoque ostendi potest hunc psalmum ad litteram de Christo debere exponi. Ibi enim probatum est psalmum illum loqui de Christo, quia Salvator allegat scripturam illius psalmi prædictam de se: Ut impleatur (inquiens) Scriptura, Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.1 Hoc namque, psalmo quadragesimo dicitur his verbis: Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.2 Quum ergo hoc quod Salvator de se prædictum allegat, quantum ad sensum habeatur in isto psalmo, sicut in illo; videtur hic psalmus exponendus de Christo, sicut et ille, præsertim quum nec in illo psalmo habeantur verba Christi nisi quantum ad sensum: et si diligenter pensemus, invenimus sensum verborum Christi in hoc psalmo diffusius traditum quam in psalmo quadragesimo. Sic enim inferius dicitur: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, etc. Denique S. Gregorius aperte testatur, quod Christus hæc verba de Juda proditore inducit. Hieronymus quoque et Cassiodorus psalmum istum de Christo exponunt. Non tamen negandum est quin moraliter exponi possit de David, sicut de quolibet justo adversitatibus exercitato, atque Ecclesia (secundum quem modum in sequenti expositione exponetur): nam hanc expositionem Augustinus et Hugo amplius prosequuntur. Propterea vito expositiones steriles eorum qui psalmum hunc et conformes ad litteram de David exponunt.

Christus post resurrectionem apparens discipulis, Necesse est, inquit, impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et psalmis de me.3 Postquam Christus commemoravit legem Moysis et Prophetas, quid necesse fuit de psalmis specialem facere mentionem, quasi auctor psalmorum ad numerum Prophetarum non pertineret? nisi quia in psalmis specialiter, id est plenius evidentiusque prophetatur de Christo, quam in ceteris Prophetarum scripturis. Idcirco, quantum fieri potest, semper curandum est ut psalmi de Christo intelligantur.

Titulus autem psalmi præsentis est iste: In finem, in carminibus, intellectus David. Per David, sancti Prophetæ Christum frequenter intelligunt. Unde apud Jeremiam scriptum est: Non dominabuntur Jacob amplius alieni, sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis, id est Christo, ut omnes exponunt.4 Est itaque tituli sensus: Intellectus David, id est, sensus psalmi istius convenit Christo: intellectus, inquam, dirigens nos in finem, id est in Deum seu vitam æternam; in carminibus, ita ut Deo semper in adversis et prosperis gratiæ referantur, sicut et Christus egit ac docuit.

IGITUR Dominus noster Jesus Christus, qui (ut ait Lucas) erat pernoctans in oratione Dei, secundum quod homo passibilis et viator, ante passionem sic ait:5 (1) Exaudi, Deus Pater, seu Trinitas unus Deus, orationem meam, qua oro pro accidentali præmio conversationis, humiliationis passionisque meæ. Christus enim sua humilitate et morte, sibi ipsi promeruit præmium accidentale, non essentiale, videlicet judiciariam potestatem, festinatam resurrectionem, corporis glorificationem et ascensionem. Propter quod ipsemet de se ipso et Deo Patre loquens, sic ait:6 Potestatem dedit ei et judicium facere, quia Filius hominis est. Et Apostolus:7 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, etc.8 Hinc quoque in Isaia de Christo prædictum est, Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur: non utique gaudio præmii essentialis, quia hoc Christus non meruit; sed accidentalis, quod Christus partim habet, saltem extensive, vel quantum ad manifestationem, ex salvatione electorum. Unde et regnum militantis Ecclesiæ, seu multiplicatio fidelium, Christo pro præmio apud Isaiam promittitur: Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.9 Et iterum Dominus de Christo dicit: In scientia sua justificabit ipse servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit;10 ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia:11 id est, multos ad ejus fidem convertam, et dæmonum spolia, hoc est animas quæ factæ sunt dæmonum prædæ per peccatum originale vel actuale, eripiet, non omnium, sed electorum, quemadmodum ait per Osee: Ero mors tua, o mors;12 morsus tuus ero, inferne.

Et ne despexeris deprecationem meam, quam feci pro his pro quibus incarnatus et passus sum. Unde Christus dixit ad Petrum in persona Ecclesiæ: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.13 Intende mihi: id est, respiciendo adimple precem qua pro mei ipsius liberatione a morte, seu resuscitatione, precatus sum, dicens: Pater, salvifica me ex hac hora.14 Et exaudi me orantem pro nominis tui honorifica clarificatione, videlicet ut ab omnibus agnoscaris ac venereris. Hoc enim oravit Christus: Pater, inquiens, clarifica nomen tuum.15

(2) Contristatus sum in exercitatione mea: id est, in prædicando atque miracula faciendo, dolui de cæcitate et ingratitudine Judæorum: quemadmodum scriptum est, Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum.16 Hæc autem tristitia inordinata non fuit, sed ex vera caritate manavit, quoniam malis atque perversis condoluit. Propterea quoque Salomon asserit:17 Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Itemque quod de Christo prædictum est, Non erit tristis neque turbulentus, intelligendum est de sæculari et inordinata tristitia, quæ (teste Apostolo) mortem operatur; et de qua in Ecclesiastico legitur: Tristitiam longe expelle a te; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Passione quoque instante, cœpit Jesus pavere et tædere, ac dicere: Tristis est anima mea usque ad mortem.18

4 Et conturbatus sum a voce inimici: id est, propter detractiones et accusationes ac falsas interpretationes populi Judæorum, opera mea atque doctrinam blasphemantium, contemnentium, et Beelzebub adscribentium, turbatus sum, non inordinata turbatione, sed ad rationabilem iram, timorem seu tristitiam, aut similem vehementem affectionem libere motus sum: quemadmodum apud Marcum dicitur, Circumspiciens eos Jesus cum ira, etc. Alibi quoque: Nunc anima mea turbata est. Et in ipsa Cœna turbatus est Jesus, sicut Evangelista testatur: Quum hæc, inquiens, dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Unus vestrum me tradet. Conturbatus sum etiam et a tribulatione peccatoris, id est ex consideratione amarissimæ passionis mihi instantis: quemadmodum legitur, Factus Jesus in agonia, prolixius orabat, et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Et ad Hebræos de Christo ait Apostolus: Cum clamore valido et lacrimis orationem obtulit. Denique in ipsa passione conturbatus est Jesus secundum modum prædictum, a tribulatione peccatoris, id est a persecutione populi ipsum conspuentis, flagellantis, transfigentis et occidentis.

(5) Quoniam declinaverunt in me iniquitates: id est, Judæi multa mihi scelera imposuerunt: quemadmodum ab Evangelista dictum est, Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari. Et iterum:19 Stabant, inquit, principes sacerdotum et Scribæ constanter accusantes eum. Sed et ante passionem frequenter calumniabantur eum Judæi. Propter quod scriptum est:20 Dicebant, Quoniam in furorem versus est. Et rursus:21 Dæmonium habet et insanit; quid eum auditis? Unde superius de Christo dixit Psalmista: Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.22 Et apud Osee Christus ait: Vastabuntur, quia prævaricati sunt in me;23 et ego redemi eos, et locuti sunt contra me mendacia.24 Et in ira molesti erant mihi: id est, perversi incredulique Judæi, ex ira quam conceperunt adversum me, persecuti sunt me: quorum persecutio mihi erat molesta, non quia adversa et dura invitus impatienterque pertulerim, sed quia eorum cæcitati condolui.

(4) Cor meum conturbatum est in me, ex magna affectione, non ex aliqua deordinatione, sicut expositum est. Unde superius dictum est: Factum est cor meum tanquam cera liquescens.25 Et formido mortis cecidit super me, id est, naturalis timor de morte instante fuit in me, præsertim quando ter Patrem oravi, ut si fieri posset, transferret a me calicem passionis.26

(5) Timor animæ seu interioris appetitus, et tremor corporis ex interiori timore causatus, venerunt super me, non sine prædeliberatione, sed ex prævia ratione. Passiones namque appetitus sensitivi, in Christo rationem non prævenerunt, sed sponte assumebantur a Christo, atque ad rationis imperium cessaverunt. Hujusmodi autem timor et tremor irruerunt præsertim in Christum, quando ex inæstimabili mentis angustia factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.27 Et contexerunt me tenebræ: id est, magnæ et pœnalissimæ adversitates me penitus operuerunt, quoniam in corpore et anima plenus fui doloribus, quia in omnibus membris corporis et animæ viribus patiebar. Vel sic: Contexerunt me tenebræ, id est, peccatores peccatis obtenebrati irruerunt undique in me.2829 De peccatoribus namque ctabam eum qui salvum me fecit, a pusillanimitate spiritus, id est ab excessivo timore mortis et mundi, et tempestate, id est ab impetuoso animi motu et turbulentia mentis. Hoc Christus affirmat, non quod unquam fuerit in eo pusillanimitas spiritus et tempestas, quum utrumque sit vitiosum; sed quia anima ejus divina virtute præservata fuit a motibus illis.

Deinde Christus orat pro dejectione adversariorum suorum, secundum sensum in præcedentium psalmorum expositione clare inductum; et ait: (9) Præcipita, Domine Pater, et divide linguas eorum, id est, confunde, falsifica, condemna et destrue verba Judæorum mihi detrahentium, et de modo capiendi et occidendi me consilia vana habentium. Horum linguas, id est sermones, præcipita, dejice, et ab effectu optato ne differas impedire, non ut non occidant me, sed ut non detinear in morte, neque ab hominum cognitione abscondar: sed resuscita me, et nomen meum clarifica, eos vero in æternum præcipita, et in præsenti vita disperge, ita ut, sicut ipsi sibi imprecati sunt, veniat sanguis meus super eos filiosque eorum. Hæc omnia jam in Judæis impleta videmus. Intendebant namque Judæi sic Christum occidere, ut neque resurgeret, neque de cetero in hominum memoria remaneret, quemadmodum apud Jeremiam dicunt: Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Sed hujus oppositum accidit, quoniam Christus per mortem omnimode clarificari honorificarique meruit, juxta illud Apostoli: Videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem.

Et hæc ideo oro, quoniam ego Christus, qui cuncta cognosco, et qui scivi quid esset in homine, vidi iniquitatem, id est propositum interficiendi me, et contradictionem adversus me et meam doctrinam, in civitate, id est in populo in Jerosolyma commorante: vel, Contradictionem eorum inter se mutuo, quia nonnulli resistebant conversis ait Apostolus:30 Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Propter quod ante de Christo inductum est: Quoniam circumdederunt me canes multi.

(6) Et dixi, mentaliter cogitando, vel ore loquendo:31 Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Christus pennas contemplationis et caritatis ab exordio incarnationis incessabiliter habuit. Quas ergo pennas se desiderare insinuat? nisi, vel pennas resurrectionis et ascensionis, quibus de tumulo volet ad inferos, de inferno ad credentes in mundo atque ad cœlos, et ad Patris dexteram requiescat; vel pennas fugæ a Judæis, donec impleretur passionis suæ tempus præordinatum a Deo, secundum quod Joannes evangelista fatetur, dicendo: Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed in desertis locis morabatur cum discipulis suis, juxta civitatem quæ dicitur Ephrem. Ad hæc igitur loca Christus penna fugæ volavit, id est, velociter transiit, quia transiens per medium illorum ibat (quum eum lapidare tentarent et præcipitare, quemadmodum scriptum est), id est, invisibiliter manus Judæorum elapsus est. In his quoque locis Christus a Judæorum tumultu et persecutionibus requievit. Ideo subdit: (7) Ecce elongavi me a Judæis me persequentibus, fugiens ad loca deserti; et mansi cum discipulis meis in solitudine seu deserto. Præterea, antequam Christus prædicare incepit, ductus est a Spiritu utique Sancto in desertum; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei.

(8) Exspectabam eum qui salvum me fecit:3233 id est, ego Christus ordinationem Dei Patris præstolabar, ut illa compleretur in me, quatenus tempore ab eo præordinato me manifestarem, atque occiderer. Non enim fugi ne morerer, qui ad hoc veni ut mundum moriendo redimerem; sed ne ante præfixum tempus occumberem. Propter quod evangelista Joannes sæpius dicit: Nemo misit in eum manum, quia nondum venit hora ejus. Sic itaque, Exspevolentibus me occidere. Unde Nicodemus dixit adversus Judæos incredulos: Numquid lex nostra judicat aliquem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?34 Et rursus scriptum est:35 Multi ex principibus crediderunt in Jesum, videlicet ante passionem.

(10) Die ac nocte, id est indesinenter, circumdabit eam super muros ejus iniquitas: id est, in principalibus populi Judæorum, qui esse debuerant firmamentum et murus aliorum, confirmando eos in bono, fuit magna et summa malitia, quoniam principes sacerdotum alios instigaverunt ad Christi occisionem.36 Vel, Circumdabit eam super muros ejus iniquitas, quia ad litteram custodes murorum Jerusalem, quasi in canticum verterunt Jesum Christum, assidue eum deridendo, sicut inferius clarius dicitur:37 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.38 Et labor in medio ejus et injustitia, id est, pœnalis malitia et injustitia fuit quasi in toto populo civitatis Jerusalem. Peccatum enim labor vocatur, quoniam (Augustino teste) animus inordinatus sibi ipsi est pœna. Veram enim quietem et pacem excludit, et remorsum conscientiæ habet adjunctum. Magnus labor et injustitia maxima erat in medio civitatis seu populi hujus, quando respondens universus populus, dixit ad præsidem:39 Sanguis ejus super nos et super filios nostros. (11) Et non defecit de plateis ejus, id est de habitatoribus platearum Jerusalem, usura et dolus.40 Judæi enim avari atque dolosi fuerunt:41 propter quod Christus de templo vendentes et42

Consequenter Christus peccatum traditoris sui exaggerat. (12) Quoniam si inimicus meus, id est, qui nunquam ante amicus meus fuisset, vel cui ego aliquid mali fecissem, vel cui tot signa dilectionis non ostendissem, maledixisset mihi, vendendo atque prodendo me hostibus meis; sustinuissem utique, id est, tolerabilius reputassem, et minus corde afflictus fuissem; neque tam dire vindicassem sicut ultus sum peccatum Judæ, quem justo judicio desperare, et se ipsum laqueo necare permisi: quod erat vindicta gravissima in præsenti, quam sequitur pœna durissima in futuro.43 Tanto equidem gravius peccatum Deus ulciscitur, quanto peccantem in graviora peccata cadere patitur.

(13) Et si is qui oderat me, id est, qui se inimicum meum fuisse palam dixisset et ostendisset, super me magna locutus fuisset, id est, verba supplantationis et conculcationis contra me adversariis meis dixisset; abscondissem me forsitan ab eo, id est, tam familiaris vel præsens sibi non exstitissem ut exstiti Judæ, a quo etiam non abscondi me sicut interdum a Judæis mihi aperte insidiantibus me abscondi.44 Non tamen putandum est, quod Christus finaliter se aliquo modo occultasset quoniam mortem evadere noluit.

(14) Tu vero, o Juda, homo unanimis mihi, quantum ad apparentiam et verborum professionem, et etiam forte secundum veritatem, quantum ad tempus; dux meus, id est, quem ego cum aliis Apostolis constitui ducem populi mei, mittens te ante passionem cum illis prædicare regnum Dei et sanare infirmos, et notus meus, tanquam cohabitans familiarisque mihi.4546 (15) Qui simul mecum dulces capiebas cibos, eo tempore quo procurator meus fuisti, comedens panem in mensa mecum qui caritative ac dulciter tecum vescebar. Præsertim autem in Cœna novissima accepit

Judas a Christo et cum Christo dulces cibos, id est corpus ejus et sanguinem. In domo Dei, id est in synagogis Judæorum et templo Jerusalem, seu congregatione fidelium discipulorum meorum, ambulavimus, id est conversati sumus, cum consensu. Eo etenim modo ambulaverunt Christus et Judas cum consensu, quo unanimes erant.

Patet autem ex his, illas persecutiones atque injurias esse molestiores, quæ a pro-

Mich. vi, 3.

Is. v, 4.

17

18

Hebr. v, 7. pinquis et amicis seu familiaribus inferruntur, præcipue quando de eorum dilectione præsumimus, et aliud nihil nisi bonum apud eos meruimus. Propter quod passio Christi amarior fuit, quia a discipulo vendebatur, et a populo electo ac peculiari occidebatur. Et ideo per Michæam ait : Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Et alibi : Quid ultra debui facere vineæ meæ, et non feci ?

(16) Veniat mors super illos, qui discipulum meum sic corruperunt, vel ei pares exsistunt. Hoc Christus ait non desiderando, sed prænuntiando, nisi intelligatur hoc desiderare zelo justitiæ, secundum ordinem divinæ æquitatis, non autem inordinato appetitu vindictæ. Veniat, inquam, mors animæ et corporis super illos, videlicet ut gratia Dei priventur, et ab adversariis trucidentur : quemadmodum ab exercitu Romanorum Judæi occisi sunt. Et descendant in infernum viventes, in die judicii cum corpore et anima æternaliter condemnandi. Hoc enim promeruerunt. (17) Quoniam nequitiæ, id est multæ et perversæ malitiæ, in habitaculis eorum, id est in cordibus ipsorum, in quibus homines cogitando morantur ; vel, In habitaculis eorum, id est in habitatoribus tabernaculorum ; in medio eorum : ita quod omnes communiter nequiter agunt.

(18) Ego autem, Christus Filius Dei, ad Deum clamavi : sicut in psalmi hujus exordio patuit ; et Dominus, id est Deus Pater seu Trinitas sancta, salvavit me, de morte ad immortalem vitam resuscitans me : juxta illud Apostoli de Christo, Qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque fundens ad eum, qui possit illum a morte salvum facere, exauditus est pro sua reverentia. (19) Vespere, scilicet in nocte Cœnæ, et mane, id est in die Parasceves, et meridie, pendens in cruce, narrabo mente, et annuntiabo ore : id est, veritatem dixi, salutarem sapientiam docui, causam meam ac precem Domino obtuli, pro crucifixoribus exoravi, et animam meam Patri commendavi. Christus enim in vespere Cœnæ pulcherrimum sermonem fecit discipulis suis, et mane sequenti se Christum esse confessus est, atque in cruce pendens alta voce clamavit : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.47 Et exaudiet vocem meam. Christus enim in omni oratione quam ex deliberata ratione effudit, auditus est, quemadmodum Martha ait ad eum : Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

(20) Redimet in pace, id est, redimendo constituet in vera ac stabili pace, animam meam, id est me ipsum, seu vitam meam, transferendo me de vita mortali ad impassibilem vitam : redimet itaque animam meam ab his qui appropinquant mihi, id est a Judæis et aliis qui accesserunt ad me ut me comprehenderent, ligarent, atque occiderent ; quoniam inter multos erant mecum : id est, ideo me exaudivit Deus, quoniam isti Judæi ita accedentes ad me, sæpe interfuerunt prædicationibus meis inter plurimos alios in me credentes, et ita excusationem non habent. Propter quod ait Salvator : Ego semper docui in templo et synagogis, quo omnes Judæi conveniunt ;48 et iterum : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ; nunc autem excusationem non habent. (21) Exaudiet Deus precem meam, et humiliabit illos superbos, in præsenti et in futuro. Nunc autem humiliati sunt Judæi, quia privati sunt omni gloria legis paternæ, regno, loco, sacerdote et principe ; et in futuro quoque cum ceteris superbis in ima inferni humiliati labentur. Qui est ante sæcula, id est Deus æternus, ante omnia sæcula in se subsistens.

(22) Non enim est illis commutatio de malo et infidelitate ad pœnitentiam et fidem christianam, quemadmodum in Jeremia legitur : Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Et ad Judæos Dominus per Isaiam ait : Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ænea. Et non timuerunt Deum, cujus Filium occiderunt. Extendit manum suam in retribuendo : id est, Deus49

Joann. xiii, 16.

Marc. xiv, 62.

Luc. xiii, 46.

Joann. xi, 22.

Ibid. xiii, 20.

Ibid. xv, 22.

Jer. v, 3.

Is. xiii, 4. virtutem suæ potentiæ præparavit, ut illis justam mercedem retribuat.

(25) Contaminaverunt testamentum ejus, id est, prædicti Judæi legem Dei non servaverunt, sed polluerunt, inique contra eam agentes, eamque inhonorantes, atque carnaliter intelligentes. Divisi sunt per totum mundum ab ira vultus ejus, id est a justa vindicta divinæ justitiæ. Nam propter sua peccata Deus eos a propria terra ejecit, per orbem dispersit, a caritate et fide Christi, electorumque numero separavit. Et appropinquavit cor illius: id est, voluntas divina seu pietas Dei, reprobatis Judæis, ad gentiles conversa est, sicut Dominus ad Judæos per Prophetam ait:50 Non est mihi ultra voluntas in vobis, quia magnum nomen meum in gentibus. Et Apostolus ait: Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret;51 et iterum, Illorum delicto salus est gentibus, id est occasio salvationis gentilium, quoniam Judæis non credentibus, justa facta est ad gentes transmigratio.52 (24) Molliti sunt sermones ejus super oleum, id est, doctrina et prædicatio Christi oleo suaviores fuerunt et sunt, quoniam regnum cœlorum et viam pœnitentiæ prædicavit. Unde superius de Christo præhabitum est: Diffusa est gratia in labiis tuis.53 Et Lucas ait: Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.54 Et ipsi sunt jacula: id est, infideles Judæi tanquam sagittæ repugnaverunt doctrinæ atque operibus Christi, pungentes eum verbis blasphemis, et clavis tandem confodientes.

Sed tu, o Christiane, illis sic pereuntibus, (25) Jacta super Dominum curam tuam: id est, inordinatas atque superfluas sollicitudines fuge, et in Domino vigilans esto, ordinatam curam habendo, videlicet ut sollicitus ac timoratus exsistas quomodo Deo complaceas; de temporalibus vero noli vel ante tempus, vel nimis anxie sollicitari, sed secundum quod ad spiritualem profectum necessaria sunt sive utilia. Sic ergo committe te Deo, sed non sic ut negligas facere quod in te est; fac autem quod tibi possibile est, et scito quod tua providentia tibi non sufficit. Idecirco confide in Domino, et curam tuam in ipso dispone ac ordina: quia superius dictum est, Dominus sollicitus est mei.55 Ipsi quoque de omnibus cura est, quemadmodum Sapiens dicit.56 Et ipse te enutriet, id est, de necessariis tibi providebit: sicut Christus spopondit, Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.57 Et iterum: Nolite, inquit, solliciti esse in crastinum; scit enim Pater vester cœlestis, quod his omnibus indigetis.58 Hinc ait S. Petrus:59 Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Non dabit in æternum fluctuationem justo. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo sic: Deus nunquam permittet fluctuare justum, id est a se recedere, seu esse instabilem, quia per gratiam fixus manet in Deo, in omni tentatione atque eventu, sicut inferius de viro justo inducitur:60 Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus; non commovebitur. Unde Dominus per Jeremiam ait:61 Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Peccata equidem faciunt hominem fluctuantem atque instabilem, juxta illud:62 Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Et alibi: Tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.63 Et iterum ait Scriptura: Justus in sapientia permanet ut sol;64 stultus autem mutatur ut luna. Non tamen intelligenda sunt hæc, quasi justus peccare non posset; sed quid justo conveniat, secundum quod justus est, locus iste declarat. Secundo intelligitur sic: Non dabit in æternum fluctuationem justo, id est, quamvis ad tempus sinat eum Deus tentari, tribulari, et anxiari, veniet tamen tempus quo in bono firmabitur, atque ab omni instabilitate et inquietudine eripietur.

(26) Tu vero, Deus, omnium justus judex, deduces eos, id est Judæos Christo rebelles, in puteum interitus, id est, in lacum inferni, vel in obstinationem et profundissimam cæcitatem eos deduci permittes, propter eorum malitiam :6566 sicut de eis scriptum est, Computrescere faciam superbiam populi hujus pessimi, qui nolunt audire verba mea.67

(27) Viri sanguinum, id est peccatores, et dolosi non dimidiabunt dies suos, id est, tam diu non vivent ut æstimant; et sæpe medietatem temporis quod sibi restare arbitrantur, non attingunt : quia statim dum completa fuerit eorum iniquitas, a Domino auferuntur. Secundum quod de divite sibi longam vitam pollicente, ait Salvator :68 Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te. Propter quod ait et alia scriptura : Viri iniqui ante tempus suum sublati sunt.69 Vel sic : Viri prædicti non dimidiabunt dies suos, videlicet ut, sicut præteritum vitæ suæ tempus consumpserunt in voluptate ac vitiis, sic tempus residuum expendant in pœnitentia atque virtutibus ; sed dato tempore abutuntur, perseverando in culpa, sicut de quolibet tali in libro beati Job dicitur :70 Deus dedit illi locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam. Hi enim assimilantur diabolo, quia diabolicum est perseverare in malo. Unde de talibus per Jeremiam Dominus conqueritur :71 Quare aversus est populus iste aversione contentiosa ? Ego autem sperabo in te, Domine. Christus ut homo et aliquo modo viator, videlicet in quantum passibilis, speravit in Deo, exspectando ab eo bona, quæ nondum habuit, sed adipisci oravit, ut corporis glorificationem, ascensionem, etc.

Ecce jam liquet, quam vere et proprie psalmus iste exponatur de Christo. Quum ergo evangelica, itemque apostolica auctoritate compellamur quosdam psalmos ad litteram de Christo exponere, in quibus tamen quædam habentur quæ Christo secundum se nullatenus competunt, ut sunt psalmi tricesimus nonus et quadragesimus, scilicet, Exspectans exspectavi Dominum, in quo inter cetera dicitur, Comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem; et, Beatus qui intelligit, in quo legitur, Sana animam meam, quia peccavi tibi : quanto magis psalmus iste, atque consimiles, in quibus nil ponitur quod Christo secundum se non conveniat, erit ad litteram intelligendus de Christo?

Footnotes

  1. Joann. XIII, 18. ↩

  2. Ps. XL, 10. ↩

  3. Luc. xxiv, 44. ↩

  4. Jer. xxx, 8, 9. ↩

  5. Luc. vi, 12. ↩

  6. Joann. v, 27. ↩

  7. Philipp. vi, 8, 9. ↩

  8. Philipp. ii, 8, 9. ↩

  9. Is. liii, 10. ↩

  10. Is. liii, 11. ↩

  11. Ibid. 11, 12. ↩

  12. Osee xiii, 14. ↩

  13. Luc. xxii, 32. ↩

  14. Joann. xii, 27. ↩

  15. Ibid. 28. ↩

  16. Marc. iii, 5. ↩

  17. Prov. xii, 21. ↩

  18. Marc. xiv, 33, 34. ↩

  19. Luc. xxiii, 10. ↩

  20. Marc. III, 21. ↩

  21. Joann. x, 20. ↩

  22. Ps. xx, 12. ↩

  23. Osee vn, 13. ↩

  24. Osee vii, 13. ↩

  25. Ps. xxi, 15. ↩

  26. Matth. xxvi, 39, 42, 44. ↩

  27. Luc. xxii, 44. ↩

  28. Eccli. xxx, 24, 25. ↩

  29. II Cor. vii, 10. ↩

  30. Ephes. v, 8. ↩

  31. Ps. xxi, 17. ↩

  32. Matth. iv, 1. ↩

  33. Marc. i, 13. ↩

  34. Joann. vii, 51. ↩

  35. Joann. xi, 45. ↩

  36. Matth. xxvii, 20; ↩

  37. Marc. xv, 11. ↩

  38. Ps. lxviii, 13. ↩

  39. Matth. xxvii, 25. ↩

  40. Matth. xxi, 12. ↩

  41. Mich. vii, 2. ↩

  42. Jer. vi, 13. ↩

  43. Matth. xxvii, 5. ↩

  44. Joann. viii, 59. ↩

  45. Joann. xiii, 26. ↩

  46. Luc. ix, 2. ↩

  47. Luc. xxiii, 46. ↩

  48. Joann. xviii, 20. ↩

  49. Is. xlviii, 4. ↩

  50. Malach. 1, 10, 11. ↩

  51. Rom. xi, 25. ↩

  52. Ibid. 11. ↩

  53. Ps. xliv, 3. ↩

  54. Luc. iv, 22. ↩

  55. Ps. xxxix, 18. ↩

  56. Sap. xii, 13. ↩

  57. Matth. vi, 33. ↩

  58. Ibid. 34, 32. ↩

  59. I Petr. v, 7. ↩

  60. Ps. cxi, 7, 8. ↩

  61. Jer. iv, 1. ↩

  62. Thren. i, 8. ↩

  63. Job xvii, 9. ↩

  64. Eccli. xxvii, 12. ↩

  65. Ps. xliv, 3. ↩

  66. Malach. i, 10, 11. ↩

  67. Jer. xiii, 9, 10. ↩

  68. Luc. xii, 20. ↩

  69. Job xxii, 15, 16. ↩

  70. Job xxiv, 23. ↩

  71. Jer. viii, 5. ↩

Chapter 104 of 244