Articulus 9
EXPLANATIO EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI QUARTI TROPOLOGICA SIVE MORALIS, DE ECCLESIA SEU UNOQUOQUE FIDELI.
CONSTAT autem per David designari Ecclesiam, seu quemlibet vere fidelem; et ita sensus tituli erit : In finem, in carminibus intellectus David : id est, intellectus hujus psalmi, in finem, id est in Christum nos dirigens, convenit David, id est Ecclesiæ seu credenti multipliciter tribulato, in carminibus, id est in adversis gratias referenti ac læto.
Ait ergo : Exaudi, Deus, orationem meam. Idem sensus sub aliis verbis hic quater repetitur, quatenus ipse orantis affectus in se ipso fervescat, totiesque accendatur quoties sensus ipse repetitur. Itaque, Exaudi, Deus, orationem meam, propter tuam bonitatem, et ne despexeris deprecationem meam, propter meam imperfectionem ac fragilitatem ; intende mihi, oculo paternæ pietatis respiciendo in me, et exaudi me orantem pro vitiorum omniumque malorum ablatione, et virtutum ac præmiorum adeptione.
Contristatus sum in exercitatione mea.
Duplicem esse exercitationem, videlicet interiorem et spiritualem, exteriorem quoque et corporalem, docet Apostolus, ad Timotheum dicens: Exerce te ipsum ad pietatem;1 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est. In utraque autem exercitatione boni tristantur, non de ipsa exercitatione, sed propter imperfectiones adjunctas et culpas commissas, et quia in hac valle lacrimarum exsulando peregrinantur a Domino, adspicientes ipsum mundum vitiis erroribusque repletum:23 sicque ex pia compassione errantium contristantur, maxime tamen propter Dei injuriam et offensam, tanquam Dei zelum habentes. Hæc est bona tristitia, quæ (secundum Apostolum) operatur salutem.4 De qua Salomon protestatur: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia;5 et iterum, Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.6 Jam enim est tempus lugendi et flendi, quemadmodum Dominus apud Joelem admonet, dicens:7 Convertimini ad me in toto corde vestro, in fletu et planctu. Nec enim postea gloriabuntur cum Christo, qui jam eligunt jucundari cum mundo.
Et conturbatus sum a voce inimici, id est ab injuriis verborum, et a tribulatione peccatoris, id est ab injuriis verberum seu damnorum. Duplex autem est conturbatio, scilicet bona, de qua in præcedenti expositione dictum est; et mala, qua aliquis plus debito irascitur, timet, tristatur, aut simili modo inordinate afficitur, ita quod actus rationis impeditur. Conturbari itaque bona conturbatione a voce inimici et a tribulatione peccatoris, est perfectorum, qui adversa æquanimiter ferunt, sed conturbantur, id est, male agentibus vehementer compatiuntur, aut simili modo rationaliter afficiuntur, qualis erat Apostolus qui ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?8 et Job qui dicit:9 Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantis aquæ, sic rugitus meus. Conturbari vero secundo modo, imperfectorum est, qui omnia nondum tranquille sufferre, atque in adversis lætari didicerunt. Quos Jacobus in sua Canonica instruens: Omne, inquit, gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis.10 Unde et Christus ait: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes;11 gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non ergo propter adversa injuriasque turbemur, nec propter verba dura ac pessima nobis illata tristemur, nisi peccantibus condolendo.
Denique merito conturbatum me dico, Quoniam declinaverunt in me iniquitates, id est, peccata mihi injuste imposuerunt maligni: propter quod perfecti turbantur turbatione virtuosa, ut dictum est, gloriantes in hoc quod Christo aliqualiter conformantur, qui a Judæis falsissime criminabantur; imperfecti vero interdum turbantur ex hoc turbatione iræ et impatientiæ. Et in ira (non per zelum, sed per vitium) quam conceperunt adversus me, molesti erant mihi verbis, signis seu factis, id est, vindicando se de me, gravabant me: quod ego moleste sustinui, non tam propter meam injuriam, quam propter illorum ruinam ac damnationem. Hoc modo Paulus moleste tulit mala sibi illata: quia ad instar indulgentissimi patris, qui quanto a filio phrenetico plura verbera patitur, tanto insano magis compatitur;12 sic quanto homines impii Paulum durius flagellabant, tanto ipse eorum errori amplius condolebat.
Cor meum conturbatum est in me: id est, appetitus meus interior sensitivus seu intellectivus, vehementer seu excessive motus est aliqua passione seu affectione, ex qua ipsum quoque cor corporale turbatur, id est, innaturaliter agitatur, quoniam passiones fiunt cum corporali transmutatione. Et formido mortis cecidit super me, id est, tam graviter sum afflictus, ut mori verebar. Vel, Formido mortis, id est horror peccati, quod est mors animæ, cecidit super me, quia videlicet ex perturbatione mihi inflicta timui impatientiæ, iræ, rancoris, aut similis vitii motum et culpam mortalem incidere, vel tentationibus dæmonum, mundi et carnis formidabam succumbere:131415 quod est spiritualiter mori atque deficere, juxta illud: Venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.16 Timor animæ et tremor exterior, venerunt super me, propter mala et tormenta seu pericula mihi imminentia et futura. Timor enim est de malo futuro, sicut dolor de malo præsenti. Et omnino expediens est ut talis timor et tremor in nobis sint, propter mille pericula nobis instantia, et propter futurum judicium, infernique tormenta:17 quia in medio laqueorum versamur, et contra invisibiles ac nequissimos hostes luctamur. Et contexerunt me tenebræ, id est, adversitates et pœnæ seu vitia circumdederunt et operuerunt me totum, ita quod malis multis repleta est anima mea: quemadmodum ait Apostolus, Foris pugnæ, et intus timores.18 Per varias enim tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Propter quod sanctus Job ait: Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.19
Et dixi intra me: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ? id est, quam libenter haberem pennas virtutum, videlicet veram et columbinam simplicitatem et innocentiam, quatenus mala prædicta evadere, et immaculatam vitam ducere valeam inter iniquos!20 Et volabo penna contemplationis, speculando cœlestia, propter quorum amorem terrena despicio, adversaque libenter sustineo; et requiescam in Deo, per fidem et caritatem et pacem internam, a terrenarum rerum tumultu, et inquietudine passionum ac sollicitudine temporalium rerum: sicut superius dictum est, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.21
Ecce elongavi me ipsum affectu seu loco, vita et voto, a peccatoribus et inquietis hominibus, fugiens pericula mundi, ne cum perversis pervertar; et mansi in solitudine, id est, soli Deo vacare tentavi; vel etiam in loco deserto moram feci, ut Deo liberius adhærerem, atque in eo suavius repausarem. Maxime enim confert solitarius locus ad vitam quietam et speculativam. Propter quod per Osee Dominus ait animæ sibi devotæ: Ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.22 Et Jeremias: Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum?23 Unde et Christus Apostolis dixit, sicut Marcus testatur: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.24 Exspectabam eum, id est, longanimiter sustinui, et in ipso speravi, qui salvum me fecit, per gratiam suam, a pusillanimitate spiritus, et tempestate adversitatum et periculorum, quas habui, vel habuissem, nisi gratia Dei me conservasset. Non debemus esse pusillanimes nec præsumptuosi, sed magnanimes, humiles, fortes, semper confidendo in Domino, dicentes cum Apostolo: Omnia possum in eo qui me confortat.25
Consequenter orat Ecclesia seu fidelis pro exstirpatione hæreticorum, schismaticorum, tyrannorum et persecutorum, ac hostium boni communis hominumque justorum. Præcipita, Domine, id est dejice, et divide, id est, ab invicem separa, ne sibi in malo consentiant, linguas eorum, id est sermones et studia prædictorum Ecclesiam perturbantium, seu detractorum et innocentes opprimentium. Non orat Ecclesia ut penitus pereant, sed ut in præsenti corrigantur, et a malo cohibeantur, vel temporaliter affligantur, seu etiam occidantur, si Ecclesia aliter pacem adipisci non potest, vel conservare bonum commune.
Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem, id est perversitatem, perfidiam, schisma et fidei impugnationem, in civitate, id est in militanti Ecclesia, in qua semper mali cum bonis miscentur. Oportet enim hæreses esse, et necesse est ut veniant scandala.2627 Die ac nocte, id est semper usque ad finem mundi, circumdabit eam, puta Ecclesiam, super muros ejus, id est in prælatis, pastoribus, atque principibus ejus, iniquitas. Nam superiores aliqui in populo christiano, inferiores inficiunt, opprimunt, scandalizant, aut simili modo pervertunt, sicut Daniel ait : Iniquitas egressa est de Babylone a senioribus, qui videbantur regere populum.28 Sic, proh dolor! modo est. Nam qui esse deberent aliorum defensores, muri seu firmamentum, facti sunt animarum corruptores atque maceriæ direptores, quemadmodum per Osee Dominus ait :29 Attendite, sacerdotes, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super montem. Et labor in medio ejus et injustitia, id est, in medio Ecclesiæ inveniuntur labor seu violentia, oppressio, inordinatio, culpa pœnalis, et laboriosa iniquitas. Multi enim sunt vocati, et pauci electi.30 Propterea in medio populi christiani abundant hæc mala, secundum quod per Osee scriptum est : Maledictum, et homicidium, et furtum, et adulterium, et mendacium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.31 Et non defecit de plateis ejus, id est de particularibus Ecclesiis seu sacerdotibus, qui essent aliis iter ad Deum, usura et dolus. Nam et hæc mala in Ecclesiarum rectoribus ac subditis reperiuntur, quoniam omnes (ut ait Jeremias) avaritiæ student, et omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi, secundum Apostolum.3233
Consequenter ostendit Ecclesia, seu fidelis, quam intolerabiles sint persecutiones, quæ inferuntur ab his qui se dicunt amicos esse, et non sunt. Quoniam si inimicus meus, apertus et evidens, maledixisset mihi, obloquendo, insultando, comminando aut imprecando, sustinuissem utique levius atque libentius : quia sic nil rarum aut inopinatum mihi contigisset. Et si is qui oderat me, non solum clam, sed etiam palam, super me, id est contra me, magna locutus fuisset, id est verba animosa et dura, abscondissem me forsitan ab eo. Secundum quod Christus interdum suos discipulos facere docuit, dicens : Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.34 Hoc enim aliquando agendum est, non semper : quia si periclitaretur fides, seu bonum commune, aut subditi salus, fugiendum non esset ab eo qui non fugiendo succurrere posset. Tu vero, homo unanimis, confitendo Christum ore, sicut et ego ;35 dux meus : id est, qui aliorum rector fuisti, et ab Ecclesia constitutus eras dux fratrum tuorum in via Dei; vel me interdum in divino obsequio ædificasti, præcessisti, et perduxisti ; et notus meus, habendo eamdem fidem cum me, seu corporaliter agnitus ; qui mecum dulces capiebas cibos, audiendo prædicationem ac sumendo sacramenta Ecclesiæ, antequam sic apostatares a fide ad hæresim, ab unitate ad schisma, a dilectione ad persecutionem, et a vita laudabili ad mores perversos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu, id est, in Ecclesia Christi conversati sumus concorditer, quando adhuc stabas in fide et gratia Dei. De talibus namque ait Joannes :36 In nobis erant, sed non erant ex nobis ; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.37
Veniat mors super illos : id est, digni sunt morte spirituali, videlicet ut in præsenti careant vita gratiæ, atque in futuro vita gloriæ. Non enim optando, sed prænuntiando hoc dicitur, vel se divinæ justitiæ conformando. Juxta quem sensum ait Christus seu quilibet justus per Jeremiam : Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me ; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum non deleatur.38 Et descendant in infernum viventes, id est cum corpore et anima, in die extremi judicii : cujus descensus figura exstitit deglutitio Dathan et Abiron et Core, quos terra vivos absorbuit. Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum. In præcedenti explanatione sensus horum patet.
Ego autem ad Deum clamavi : quia oportet sine intermissione orare, et in omni necessitate atque periculo ad Deum cum omni affectu confugere. Et Dominus
Matth. vii, 8.
Jer. xxxix, 18.
18
Ephes. v, 18-20.
49
20
Tit. iii, 10, 11.
Is. xxviii, 15.
21
Tit. i, 16.
22 salvavit me : non enim derelinquit sperantes in se ; sed omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit. Propter quod Dominus ad Jeremiam ait : Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam. Vespere et mane et meridie, id est tota die ex his horis constante; vel, Vespere, id est in statu incipientium, et mane, id est in statu proficientium, et meridie, id est in statu perfectorum; vel, Vespere et mane et meridie, id est in fine, principio et medio vitæ meæ; narrabo, quoad me ipsum, et annuntiabo aliis documenta legis divinæ, et opera Salvatoris, ac alia quæque salubria : sicut docet Apostolus, Implemini, inquiens, Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper. Et exaudiet ipse Dominus vocem meam, qua ipsum laudo et invoco.
Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi ut noceant, eripiendo me de eorum insidiis, pacemque præstando interioribus meis. Hoc est verbum amorosæ fiduciæ. Quoniam inter multos vocatos, non electos, erant mecum, loco, non mente; corporaliter, non spiritualiter; fide, non moribus. Persecutores enim Ecclesiæ et justorum, inter vocatos (qui multi sunt) corpore adsunt electis, sed vita et moribus distant ab eis. Exaudiet Deus preces meas, et humiliabit illos, eo modo quo humiliabuntur in futuro, qui se exaltant in sæculo isto. Non enim est illis commutatio : quoniam converti despiciunt. Unde Apostolus ait : Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est. De talibus quoque Isaias ait : Dixistis, Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Contaminaverunt testamentum ejus, id est, legem Christi transgressi sunt, et dicunt se nosse Deum, sed factis negant. Divisi sunt a societate electorum, et separati a caritate et gratia Dei, ab ira vultus ejus, id est justo Dei judicio; et appropinquavit cor illius, id est, Deus, quantum in se est, semper paratus fuit et est misereri, subvenire et parcere.
Molliti sunt sermones ejus, scilicet Dei, super oleum : quoniam caritatem et pietatem suam nobis in sacra Scriptura ubertim commendat : quod utique omni melle et oleo dulcius est. Propter quod infra habetur : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo. De quibus eloquiis superius quoque prædictum est : Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Quod Jeremias expertus, ait : Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. Quid enim tam mollitum ac dulce, sicut quod ait Paulus apostolus, Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus Pater, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati? Et Joannes : Sic, inquit, Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et iterum : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Denique dulce est nimis quod per Salomonem æterna Sapientia, Deus altissimus, protestatur : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Et ipsi, videlicet hæretici et hostes Ecclesiæ ac persecutores justorum, sunt jacula : quia veritatem Scripturæ verbis aut factis impugnant, et simplices lædere student. Ideo enim dicit Apostolus : Sermo eorum ut cancer serpit. De quibus apud Job commemoratur : Ipsi fuerunt rebelles lumini; nescierunt vias Dei, et Deus inultum abire non patitur. Cetera satis exposita sunt.
D Ecce ex psalmo isto didicimus quanta Christus sustinuit, et quanta oportet nos ejus exemplo perferre, quum non sit servus major domino suo. Studeamus igitur in sæculo isto omnia dura et aspera pro Christi amore gaudenter portare, pensantes illud Apostoli : Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus.
Ps. cxviii, 103.
Ps. xviii, 11.
Jer. xxiii, 9.
Ephes. ii, 4.
Rom. viii, 3.
Joann. iii, 16.
I Joann. iii, 1.
Prov. viii, 31.
II Tim. ii, 17.
Job xxiv, 13, 12.
Joann. xiii, 16.
II Tim. ii, 11, 12.
PRECATIO.
Omnipotentiam tuam supplices exoramus, qui es ante sæcula, Deus, ut orationem nostram exaudias, ac deprecationem nostram ne despicias: ut qui te salvantem nos exspectamus, liberes nos a pusillanimitate spiritus, et omni vitæ et animæ tempestate.
Footnotes
-
1 Tim. IV, 7, 8. ↩
-
1 Cor. V, 6. ↩
-
Ps. LXXXIII, 7. ↩
-
Ps. VII, 10. ↩
-
Eccle. VII, 5. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Joel VII, 12. ↩
-
1 Cor. XI, 29. ↩
-
Job III, 24. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Matth. V, 11, 12. ↩
-
Act. XIV, 18; XVI, 23-25; XXI, 27-33. ↩
-
II Cor. XI, 29. ↩
-
Joel II, 12. ↩
-
II Cor. V, 6. ↩
-
Job IV, 5. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
II Cor. VII, 5. ↩
-
Job XXX, 26. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
-
Ps. IV, 9. ↩
-
Osee II, 14. ↩
-
Jer. IX, 2. ↩
-
Marc. VI, 31. ↩
-
Ps. XVII, 27. ↩
-
Matth. XVIII, 7. ↩
-
I Cor. XI, 19. ↩
-
Dan. xiii, 5. ↩
-
Osee v, 1. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Osee iv, 2. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Jer. vi, 13. ↩
-
Matth. x, 23. ↩
-
Num. xvi, 32, 33. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
I Joann. ii, 19. ↩
-
Jer. xviii, 23. ↩
Chapter 105 of 244