Articulus 10
EXPLANATIO DE CHRISTO PSALMI QUINQUAGESIMI QUINTI: MISERERE MEI, DEUS, QUONIAM CONCULCAVIT, ETC. scopus
HABET autem psalmus jam declarandus hunc titulum: In finem, in carminibus, pro populo qui longe factus est a sanctis, in tituli inscriptione ipsi David, quum tenerent eum allophyli in Geth. Hunc psalmum quidam ad litteram exponunt de David. Communiter autem exponitur de ipsa Ecclesia, seu quolibet fideli multipliciter tribulato. Sed quoniam Christus omnium Prophetarum opus est, debemus (quantum fieri potest) psalmos omnesque Scripturas propheticas de Christo exponere: quia de eo loqui dulcius est, fructuosius, magisque instructivum. Sic igitur exponendo hunc psalmum, sensus tituli est: Ipsi David, id est psalmus iste Christo per David significato conveniens, et in finem ultimum, qui est vita æterna, nos dirigens, in carminibus*, ita ut Deo in omnibus gratiarum actio referatur, scriptus et editus est* pro populo*, id est de populo vel contra populum,* qui longe factus est*, non loco et spatio, sed carendo fide et gratia,* a sanctis*, id est Christifidelibus,* in tituli inscriptione quem posuit Pilatus super caput Christi crucifixi, id est contra Judæos qui titulum istum negaverunt, dicentes Pilato:1 Noli scribere, Rex Judæorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum; quum tenerent eum, scilicet Christum, allophyli, id est gentiles ministri Pilati, quorum quatuor Christum patibulo appenderunt; in Geth, id est in pressura passionis seu crucis. Per allophylos quo- que intelligi possunt ipsi Judæi: quia quemadmodum allophyli seu Palæstini aut Philistæi comprehenderunt David in Geth, perducentes eum ad Achis regem suum ut occideretur;2 ita Judæi comprehenderunt Jesum, et vinctum tradiderunt Pontio Pilato ut interficeret eum.3 Hocque fecerunt in Geth, quod interpretatur pressura, id est in Jerusalem, cui in Evangelio ait Salvator: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas;4 et denuo, Non capit perire Prophetam extra Jerusalem.5
CHRISTUS igitur passioni jam appropinquans, secundum quod homo passibilis ait ad Deum Patrem: (1) Miserere mei, Deus, liberando me non a miseriis culpæ, sed pœnæ, id est, de morte et passibili statu transfer me per resurrectionem beatam ad immortalem vitam ac impassibilem statum. Ideo autem oro ut mihi sis misericors, quoniam conculcavit me homo, id est Judas proditor: de quo superius dictum est, Homo pacis meæ, in quo speravi, magnificavit super me supplantationem.6 Hic, inquam, conculcavit me verbis malignis, et ad conculcandum me vendidit ac prodidit. Tota die, videlicet feria quarta, qua vendidit me, seu quinta, qua tradidit me ipsa nocte, impugnans me occulte, scilicet detrahendo, aliosque ad me impugnandum inducendo, tribulavit me:7 quia, ut in præcedentis psalmi elucidatione innotuit, tanto fuit persecutio8
Judæ Christo pœnalior, quanto Judas Christo familiarior exstitit. Quum enim Christus justissimus fuerit, tanto peccatum Judæ ac Judæorum amplius sibi displicuit, quanto illi injustius contra eum fecerunt: et ista displicentia sancta ac justa, tribulatio Christi vocatur. Credendum est quoque, quod Christus, tanquam piissimus, Judæ frequenter condoluit, potissimum passione instante.
Vel sic: Conculcavit me homo, id est hominum multitudo, videlicet Judæi atque ministri Pilati.9 Sæpe enim in sacra Scriptura ponitur singulare pro plurali: quemadmodum dixit Judas Simeoni fratri suo, Veni mecum in sortem meam:10 ubi per Judam et Simeonem intelliguntur tribus seu populi ex Juda et Simeone progeniti. Et in Exodo Dominus ait ad Pharaonem, Dimitte filium meum, ut sacrificet mihi in deserto:11 ubi per filium intelliguntur filii Israel. Hi ergo conculcaverunt Filium Dei, pro nihilo eum reputantes, opprimentes, et forte etiam corporalibus pedibus eumdem suppeditantes: præsertim in nocte qua viri qui tenebant eum illudebant ei, cædentes conspuentesque eum.12 Irreverentissime namque eum tractabant, ejusque pœnis se satiabant tota die Parasceves.13 Impugnans verbis atque verberibus, tribulavit me usque ad mortem homo prædictus, id est homines impii. De quibus apertius subditur:
(2) Conculcaverunt me: secundum modum jam dictum; inimici mei, qui posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea, tota die præfata;14 vel, Tota die, id est toto tempore quo prædicando et miracula perpetrando inter eos conversabar. A principio enim quo Christus prædicare exorsus est, adversabantur ei Judæi, sicut ex evangelica liquet historia. Quoniam multi bellantes adversum me, scilicet principes sacerdotum cum suis fautoribus;15 sed ego per patientiam vici eos. Propter quod superius de me legitur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.16 Hinc quoque Christus apud Jeremiam: Audivi, inquit, contumelias multorum, et terrorem in circuitu persequentium.17
(3) Ab altitudine diei timebo. Dum aliquis magna tormenta certa die passurus est, dicitur timere illam diem; et quanto in aliqua hora diei duriora se prænoscit passurum, tanto horam illam amplius formidare asseritur. Passio autem Christi, ab hora noctis qua capiebatur incipiens, et usque ad horam nonam perdurans, continuo augebatur et crevit. Idcirco, eo modo quo Christus passionem sibi instantem naturali affectu abhorruit, etiam diem passionis suæ timebat: et tanto amplius, quo dies illa magis ascendit versus meridiem, quoniam graviora sibi instabant supplicia secundum diei ascensum. Propterea maxime timuit altitudinem diei, in qua præ inæstimabili pœna clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?18 Unde et sudor ejus factus est, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.19 Sed timor iste fuit in Christo, tempore trinæ orationis antequam caperetur. Ego vero in te
Deo Patre meo sperabo, confidens me conservandum, et resuscitandum, ac glorificandum a te. (4) In Deo laudabo sermones meos. Hoc est quod Christus in Evangelio testatur: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Et iterum:20 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit;21 qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est. In Deo speravi, ideo non timebo inordinato pavore, quid faciat mihi caro, id est Judæus aut quilibet alius.
Quamvis enim Christus ad horam timebat, passione instante, tamen, sicut hunc timorem ex deliberatione rationis assumpsit, sic eum imperio ejusdem cessare fecit. Unde et intrepidus hostibus obviavit, et dixit: Quem quæritis?
(5) Tota die passionis meæ, vel totis diebus prædicationis meæ, verba mea exsecrabantur, id est, a Judæis contemnebantur, et male interpretabantur. Dixerunt enim, ut legitur apud Matthæum, Blasphemavit;22 et, Reus est mortis; atque apud Joannem,23
Joann. IX, 16.
Amos v, 10.
Joann. VII, 7.
Marc. III, 2.
Osee IX, 16.
Is. LXIII, 3, 6.
Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Hoc est quod per Amos de Judæis inducitur: Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Ideo namque et Christus dicit: Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo quoniam opera ejus mala sunt.24 Adversum me omnes cogitationes eorum in malum, videlicet ut me false accusent, atque injuste occidant. (6) Inhabitabunt: id est, inhabitaverunt infideles Judæi mecum et cum discipulis meis in Synagoga, seu domo Domini, quantum ad fidem, quia dicebant se Deum colere, et Christum regem exspectare: sicque per fidem informem cum credentibus in Deum habitaverunt in Synagoga; et abscondent, id est, occulte mihi insidiati sunt, tentantes me verbis dolosis. Ipsi calcaneum meum observabunt, id est, opera mea explorabant, quatenus occasionem contra me reperirent. Propter quod scriptum est: Observabant Judæi si sabbatis curaret, ut accusarent eum.
(7) Sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo, id est, sicut me vilipendebant, et vitam meam exspectabant, quatenus eam pro nihilo, id est, ac si nihil nulliusque reputationis exsisteret, perderent, non arbitrantes esse peccatum occidere me; salvos facies illos: quasi dicat, Non. Ac si dicat: Quam veraciter bene fecerunt, me taliter persequentes, tam vere eos salvabis. Ideo addit: In ira populos confringes: id est, per vindictam divinæ justitiæ, incredulos meque persequentes Judæos impœnitentes totaliter destrues, quantum ad esse gratiæ et gloriæ, non dando eis aliquod meritorium esse, et etiam in hac vita eos comminuendo, dispergendo, ac humiliando. Hinc enim de eis apud Osee dicitur: Radix eorum exsiccata est; fructum nequaquam facient. Et per Isaiam Christus de eis locutus est: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.
(8) Deus, vitam meam annuntiavi tibi: id est, ad honorem et gloriam nominis tui professus sum aliis conversationis meæ sanctitatem, et omnia quæ feci, coram te feci, et tibi adscripsi. Hoc modo Christus vitam suam Deo Patri annuntiavit, dum asseruit: Diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; et alibi, Ego quæ placita sunt ei (scilicet Patri meo) facio semper. Et in Luca quoque, allegans impletum in se quod prædictum fuit per Isaiam: Spiritus, ait, Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde. Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, id est, acceptas eas habuisti, idque pro quo lacrimas fudi, implesti. Unde ait Apostolus: Cum clamore valido et lacrimis preces offerens, exauditus est pro sua reverentia. In resuscitatione insuper Lazari lacrimatus est Jesus, et ait: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me. (9) Sicut et in promissione tua, id est, sicut per Prophetas dixisti. Hoc enim prædictum est, quod lacrimas meas ac preces acceptas haberes, dicente te de me per beatum Isaiam prophetam: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Tunc, id est, quum me exaudieris suscitando me a mortuis, convertentur inimici mei, puta Judæi, retrorsum, recedendo a te, et non credendo in me, sicut apud Jeremiam prophetam de eis testatus es: Verterunt ad me tergum, et non faciem. De quibus alibi legitur: Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus; et non erit ejus populus qui eum negaturus est, id est Judæi qui dixerunt, Non habemus regem nisi Cæsarem.
(10) In quacumque die invocavero te, orando pro me ipso aut corpore mystico, ecce cognovi, per experientiam, seu experimentalem exauditionem, quoniam Deus meus es specialissimo modo, ubique et semper regens atque exaudiens me. (11) In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem. Unum exponit aliud: id est, quidquid dico aut prædico, ad Deum finaliter referam, ejusque illuminationi adscribam, nec propriam gloriam quæram.
Joann. XIV, 31.
Ibid. VIII, 29.
Luc. IV, 18-21.
Is. LXI, 1.
Hebr. V, 7.
Joann. XI, 35.
Ibid. 41.
Is. XLII, 1.
10
Jer. II, 27.
Dan. IX, 26.
Joann. XIX, 15.
11
Propterea Christus dixit: Claritatem ab hominibus non accipio; et alias, Ego non quæro gloriam meam.2526 In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo mihi injuste repugnans.
(12) In me sunt, Deus, vota tua, id est, in corde meo sunt sancta desideria mihi a te infusa, per quæ tuum honorem hominumque salutem desidero; quæ reddam laudationes tibi, id est, quæ offeram tibi tanquam sacrificium laudis ac laudandi materiam. Per sancta enim desideria Deus laudatur et honoratur. (13) Quoniam eripuisti animam meam de morte in die resurrectionis, uniendo eam corpori, a quo per mortem exstitit separata; et pedes meos de lapsu: id est, omnes operationes meas gratia præveniente præservasti a ruina peccati, ita ut nunquam cecidi, sed tibi placentia incessabiliter egi. Et hoc ideo tu fecisti, ego quoque idcirco hæc ad gloriam tuam profiteor, ut placeam coram
Deo in lumine viventium, id est, ut tibi complaceam, et in te, et non in me, complacentiam habeam: placeam, inquam, coram te, in lumine viventium, id est in splendidissima patria Beatorum, ubi coram Deo adsisto interpellans pro mundo: quemadmodum ad Hebræos inducit Apostolus, Non in manufacta sancta Jesus introiit, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.27
Christus igitur sibi in se non placuit, sed in Deo, id est in se ipso, secundum quod Deus fuit, vel in Deo Patre ac sancta Trinitate. Et quomodo ergo nos miseri, tam vanissimi atque stultissimi unquam efficimur, ut placeamus nobismetipsis, alios contemnendo, atque in nobis glorando? Advertamus admonitionem S. Pauli: Debemus, inquit, nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit.
Footnotes
-
Joann. xix, 21. ↩
-
1 Reg. xxi, 10-15. ↩
-
Matth. xxvii, 1, 2. ↩
-
Matth. xxiii, 37. ↩
-
Luc. xiii, 33. ↩
-
Ps. xl, 10. ↩
-
Matth. xxvi, 14-16; 46-50. ↩
-
Ps. liv, 13-15. ↩
-
Alia expositio. ↩
-
Judic. 1, 3. ↩
-
Exod. 4, 23. ↩
-
Luc. xxii, 63-65. ↩
-
Job xvi, 11. ↩
-
Ps. cviii, 5. ↩
-
Matth. ix, 3, 11, 14, 34; xi, 19; xii, 2, 10, 14, 24; xv, 1, 2, 12; xvi, 1; xxi, 15, 16, 23, 46; xxii, 15-17, 23-28, 34-36. ↩
-
Ps. xxiii, 8. ↩
-
Jer. xx, 10. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Luc. xxii, 44. ↩
-
Joann. vii, 16. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Matth. xxvi, 65, 66. ↩
-
Exod. iv, 23. ↩
-
Joann. vii, 4, 7. ↩
-
Joann. v, 41. ↩
-
Joann. vmm, 50. ↩
-
Hebr. ix, 24. ↩
Chapter 106 of 244