Articulus 11
ELUCIDATIO MORALIS EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI QUINTI1
TROPOLOGICE denique exponendo hunc psalmum, præinductus titulus sic intelligendus est: In finem, id est psalmus iste in Christum nos dirigens, scriptus pro populo qui longe factus est a sanctis, id est, qui vita et moribus discordat ab electis, in tituli inscriptione: quia titulum crucifixi, videlicet, Hic est rex Judæorum, quem sancti fide et opere venerantur, ipsi vel vita reproba, vel mente incredula negant.2 Psalmus, inquam, ipsi David, id est conveniens Ecclesiæ, seu fideli per David figurato, quum tenerent eum allophyli in Geth, id est, quum undique vallarent alienigenæ a caritate et fide formata ipsam Ecclesiam seu quemlibet Christianum, tribulationibus, tentationibus atque pressuris.
Ecclesia ergo, quæ modo adversitatibus velut in torculari comprimitur, quilibetque fidelis persecutionibus multis circumdatus, clamet ad Deum: Miserere mei, Deus, id est, tu, creator, gubernator, salvator, judexque meus, qui naturaliter pius es, et totus misericors, mihi misero condole, non pœnalem affectum habendo, sed clementer atque celeriter succurrendo. Vehementer namque indigeo, quoniam conculcavit me homo detractor, læsor, animarum corruptor, caritatis persecutor, innocentiæ adversator, pede elationis contumeliose me opprimens. De quo pede superius dictum est: Non veniat mihi pes superbiæ. Conculcaverunt me inimici mei domestici et extranei, visibiles et invisibiles, occulti et manifesti, tota die naturali, id est tempore diurno atque nocturno, tentando, aspernando, aut simili modo adversando.345 Quoniam multi sunt bellantes adversum me, qui me a te conantur avertere, et ad vitia inclinare. Pugnant enim contra nos mundus, id est homines sæculares, ut pervertamur cum perversis; caro, id est passiones seu motus sensualitatis, quatenus hominem a medio rectæ rationis abducant; et dæmones. De quibus ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.6 Quod intelligendum non est, quasi non sit nobis aliqua colluctatio contra carnem et sanguinem, quum dicat Apostolus, Si secundum carnem vixeritis, moriemini;7 et rursus, Quicumque sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.8 Sed hoc ideo dictum est, quia non est nobis colluctatio contra carnem et sanguinem tantum aut principaliter.
Ab altitudine diei timebo, id est, ab ascensu seu processu temporis mihi concessi, formidabo propter pericula mihi instantia. Quo enim diutius vivo, eo frequentius pecco, præsertim quum justus septies cadat in die:9 idcirco tempus futurum timeo, quia dies mali sunt, eo quod sæpius peccet homo in eis.10 Vel sic: Ab altitudine diei cujuslibet artificialis, quo victurus sum, timebo: quoniam plures peccandi occasiones occurrunt in die, quam in nocte, præsertim die in altum ascendente. De mane enim est homo ad devotionem habilior, sed circa meridiem obviant corporis gravissimæ necessitudines, quia cibo potuque egemus: quibus acceptis, est homo ad devotionem ineptior. Propterea hanc horam timent devoti, videlicet ne graventur corda eorum crapula, aut ebrietate:11 ideoque accedunt ad mensam velut ad carcerem.
Ego vero in te sperabo: id est, quamvis tot malis circumdatus sim, non tamen despero; sed in te incessanter confido quod non succumbam aut vincar, sed in nomine tuo prævaleam, verissime scriptum sciens, Major est qui in vobis est, quam qui in mundo;12 et dicente beatissimo Eliseo: Noli timere; plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.13 Cum illis namque est brachium carneum, nobiscum autem est Dominus Deus noster.14 Unde et per Osee dicitur: Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.15 In Deo laudabo sermones meos, ad ejus honorem eos ordinando, nec in vana philosophia, sterili eloquentia, sermone rhetorico, verbo præsumptuoso, malo et garrulo, gloriabor;16 sed in verbo confessionis, orationis, divinæque laudis lætabor. In Deo speravi, non timebo de cetero, timore dejiciente et inordinato, quid faciat mihi caro, id est homo carnalis. Non enim timebo eos qui corpus occidunt:17 quin imo tribulationem tanquam donum Dei recipiam, amplexabor, et hilariter feram, recolens illud Apostoli: Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro illo.18
Tota die verba mea exsecrabantur. Hoc est quod ait Apostolus:19 Maledicimur, et benedicimus. Propter quod etiam Christus ait discipulis suis: Si me persecuti sunt, et vos persequentur.20 Contemnunt enim atque vituperant impii verba justorum; et sicut Job dicit, Deridetur justi simplicitas.21 Adversum me omnes cogitationes eorum, videlicet hæreticorum, schismaticorum et perversorum, sunt in malum, ut mihi contrarientur ac noceant, malaque pœnæ et culpæ infligant. Inhabitabunt mecum in Ecclesia militanti, in qua boni et mali miscentur, vel in terra ac sæculo isto, prædicti adversarii mei; et abscondent, id est, fraudulenter et clam nocere nitentur. De talibus siquidem Christus præmonuit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces;2223 et iterum, Inimici hominis domestici ejus. Ipsi calcaneum meum observabunt, id est, opera mea explorabunt, non ut imitentur, sed ut criminentur :2425 quemadmodum ad Galatas ait Apostolus, Subintroducti falsi fratres, qui introierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu.26 Unde superius quoque præhabitum est :27 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Sicut sustinuerunt impii animam meam pro nihilo, eam spernendo, scandalizando, aut persequendo, salvos facies illos : id est, non salvabis eos, propter peccata commissa in me;28 imo, nisi pœnitentiam egerint, æternaliter eos damnabis, sicut merentur. Aliqui autem exponunt istud in bono, ut sit sensus : Sicut sustinuerunt animam meam ad perdendum eam, pro nihilo, id est gratis et sine eorum merito, salvos facies eos. In ira populos confringes, ulciscendo eorum malitiam, eosque damnando. Vel, In ira tuæ paternæ disciplinæ, populos peccatores confringes, deprimendo eorum superbiam, et vitia exstirpando : quemadmodum in Isaia legitur, Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.29
Deus, vitam meam annuntiavi tibi, seu tuo vicario, scilicet sacerdoti, humiliter confitendo mea peccata, et tibi attribuendo opera bona. Scriptum est enim :30 Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Ideo quoque superius dictum est : Revela Domino viam tuam.31 Posuisti lacrimas meas, quas pro peccatorum indulgentia, seu gloriæ dilatione, aut simili pia causa effudi, in conspectu tuo, habendo eas acceptas, atque pro eis mihi reservans præmium in futuro. Hinc Dominus ad Ezechiam : Audivi (inquit) orationem tuam, vidi lacrimas tuas. Et Jeremias orat : Ne avertas aurem tuam a singultu meo.3233 Sicut et in promissione tua : promisit enim Deus se exauditurum suspiria, desideria, orationes et lacrimas suorum fidelium. Tunc convertentur inimici mei retrorsum : id est, quum me supplicantem audieris, inimici mei visibiles invisibilesque deficient. Unde et B. Jacobus :34 Resistite (ait) diabolo, et fugiet a vobis. In quacumque die invocavero te invocatione interna, affectuosa, et stabili, ecce cognovi, per receptionem pietatis tuæ et gratiæ, seu effectum precis devotæ, quoniam Deus meus es, id est, quod specialiter sis Deus meus, providens mihi et diligens me. Hinc enim Christus affirmat : Amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.35
In me sunt, Deus, vota tua, id est promissiones seu affectus quibus obligavi me tibi serviturum, et quibus te honorare desidero. Hæc autem vota sunt tua, id est tibi placentia, et mea, quoniam mihi a te sunt collata. Quæ reddam laudationes tibi, ea implendo, sicque per vitam bonam te collaudando. Dum enim promissa implemus, piosque affectus ad effectum perducimus, Deum laudamus, et sacrificium justitiæ immolamus. Quoniam eripuisti animam meam de morte æterna et infernali, sanguinem tuum pro me fundendo; de morte quoque peccati mortalis, indulgentiam conferendo; et vivificasti animam meam, caritatem et gratiam influendo. Et pedes meos, id est affectus meos et opera, eripuisti de lapsu, id est a ruina peccati, dirigendo cor meum ac opera secundum tenorem legis divinæ, quemadmodum de populo tuo per Prophetam testaris :36 Ego quasi nutricius Ephraim, portavi eos in brachiis meis. Hæc autem ideo mihi fecisti, ut placeam coram Deo, quando ad Christi tribunal perductus fuero, salvusque fiam, in lumine viventium, id est in regione vivorum, et in lumine gloriæ, illud divinitus participando. De quo lumine superius dictum est : In lumine tuo videbimus lumen. Et beatus Job scribit :37 Numquid est numerus militum Dei? Et super quem non splendet lumen ipsius ?
Ecce psalmum vere affectuosum audivimus : in quo primo Christi atque justorum tribulationes commemorantur; deinde mens in Deo per spem confortatur, beneficia Dei ad memoriam reducuntur.383940 Impleamus igitur psalmi præsentis doctrinam, in omni tribulatione ad Deum suppliciter confugiendo, spem veram in ipso excitando, corque magnanime et imperterritum assumendo, vitam nostram Domino annuntiando, sermones nostros ad ipsius gloriam ordinando, vota promissionum ac desideriorum ei reddendo, ejusque beneficia intime recolendo, quatenus ei soli in futuro, et non alicui in hoc mundo, placere optemus.
PRECATIO.
Pone, Domine, lacrimas nostras in conspectu tuo, et erue pedes nostros a lapsu desperato: ut caute ambulantes, Verbum tibi consubstantiale Dominum Christum rite laudemus, et per eum in regione viventium tibi placeamus.
Footnotes
-
Rom. xv, 1, 3. ↩
-
Luc. xiii, 38. ↩
-
Ps. xxxv, 12. ↩
-
Luc. xxiii, 38. ↩
-
Luc. viii, 50. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Ephes. v, 16. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
I Joann. iv, 4. ↩
-
IV Reg. vi, 16. ↩
-
II Par. xxxii, 8. ↩
-
Osee xii, 6. ↩
-
Coloss. ii, 8. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Philipp. i, 29. ↩
-
I Cor. iv, 12. ↩
-
Joann. xv, 20. ↩
-
Job xii, 4. ↩
-
Matth. vii, 15. ↩
-
Mich. vu, 6. ↩
-
Mich. vii, 6. ↩
-
Matth. vii, 15. ↩
-
Galat. ii, 4. ↩
-
Ps. xxxvi, 12. ↩
-
Luc. xiii, 5. ↩
-
Is. ii, 17. ↩
-
Joann. m, 20, 21. ↩
-
Ps. xxxvi, 5. ↩
-
IV Reg. xx, 5. ↩
-
Thren. m, 56. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Joann. xvi, 23, 24. ↩
-
O see xi, 3. ↩
-
Ps. xxxv, 10. Job xxv, 3. ↩
-
Joann. iii, 20, 21. ↩
-
Is. ii, 17. ↩
-
Galat. ii, 4. ↩
Chapter 107 of 244