Skip to the text

Articulus 12

EXPLANATIO DE CHRISTO PSALMI QUINQUAGESIMI SEXTI: MISERERE MEI, DEUS, MISERERE MEI.

TITULUS psalmi istius: In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione, quum fugeret a facie Saul in speluncam. Primo libro Regum legitur sanctus David a facie Saul bis in speluncam fugisse: primo, in speluncam Odollam;1 secundo, in speluncam in quam descendit etiam Saul ut ventrem purgaret: in qua abscidit David summitatem chlamydis Saul, prohibuitque Abisai ne Saulem occideret.2 Ab hac autem fuga intitulatur hic psalmus: qui licet exponi posset de David, sicut in sequenti expositione de quolibet justo exponetur, convenientius tamen de Christo per David significato exponitur, præsertim quum David non legatur titulum erexisse. Est itaque sensus tituli hujus: In finem, id est psalmus iste in Christum nos erigens, ne disperdas David, id est, ne Christum neges verbo aut facto regem ac Dominum omnium, sicut significabatur in tituli inscriptione, qua scripsit Pilatus de Christo, Hic est rex Judæorum;3 quum fugeret David a facie Saul, id est, quum Christus a Judæorum cognitione recessit, illisque se abscondit in spelunca, id est in carne sua mortali, in qua ejus divinitas latuit, incredulisque se Judæis abscondit.

CHRISTUS itaque passioni jam proximus, ex parte hominis assumpti adhuc mortalis, et mortem naturaliter abhorrentis, orat ad Patrem: (1) Miserere mei, Deus, ab hoc passibili statu ad immortalem statum me transferendo, miserere mei orantis pro corpore meo mystico, ut fructum passionis meæ consequatur; quoniam in te confidit anima mea: id est, in tua bonitate ego spero, secundum quod homo passibilis, et viator aliquo modo, non ut Deus et comprehensor. (2) Et in umbra alarum tuarum, id est in defensione ac ope misericordiæ atque potentiæ tuæ, sperabo, donec transeat iniquitas, id est, donec finem accipiat malitia Judæorum adversum me, scilicet quamdiu in hac vita vivo mortalis. Christus enim semper a Deo protectus est, nec aliquid ei nocere valebant Judæi donec ipsemet voluit. (5) Clamabo, id est, passione instante, mente et ore orans clamavi, ad Deum altissimum: sicut fatetur Apostolus, Cum clamore valido et lacrimis Christus preces fudit ad Deum;4 Deum qui benefecit mihi, id est, multa mihi beneficia contulit, pie exaudivit, omnique virtute et dono ac gratia Spiritus Sancti replevit, quantum capere potuit natura creata, a principio creationis et conceptionis meæ humanitatis.5 Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum homini Christo.

(4) Misit de cœlo, et liberavit me: id est, Deus Pater desuper adjutorium mihi impendit, et angelum confortantem me misit, et de manibus Judæorum in die resurrectionis me penitus eripuit.6 Dedit in opprobrium conculcantes me, id est, persecutores crucifixoresque meos confudit, confusione dignos ostendit, contemptibiles fecit in præsenti et in futuro, privans eos propria terra, omnique gratia: sicut de eis apud Jeremiam prædictum est, Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine Deus noster;7 et apud Danielem, Civitatem et sanctuarium (id est habitatores Jerusalem qui Christum occiderunt, et templum) dissipabit populus cum duce venturo, id est exercitus Romanorum cum Tito.8 (5) Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, id est, effectum suæ misericordiæ atque justitiæ effudit super me: quia in omni opere Dei commiscentur misericordia et justitia. Misit autem Deus misericordiam suam, dum animam Christi tam gratiose in omni benedictione prævenit;9 et veritatem, quando eam, sicut per Prophetas prædixit, inseparabiliter corpori reunivit. Ideo subditur: Et eripuit animam meam, in die resurrectionis, de medio catulorum leonum, id est de multitudine superborum atque ferocium Judæorum, ad immortalem statum me suscitans. Dormivi, in morte et monumento, conturbatus, id est conculcatus, oppressus, occisus.

(6) Filii hominum, non filii Dei, videlicet prædicti adversarii mei, dentes eorum arma et sagittæ, id est, similes sunt armis, itemque sagittis: quia quemadmodum aliquis per arma impugnatur, et per sagittam læditur; sic Judæi verbis, quæ ore et dentibus formantur, me impugnabant ac lædi procurabant, Pilato dicentes:10 Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Et lingua eorum gladius acutus: quia clamabant, Tolle, tolle, crucifige eum.11 Propterea scriptum est, Sagitta vulnerans lingua eorum.12

Deinde Propheta Christum sic conculcatum et passum conspicens, ejus resurrectionem, ascensionem et glorificationem desiderans: (7) Exaltare, inquit, super cœlos, Deus, id est, tu, Christe, verus Deus, super omnes cœlos ascende: sicut ait Apostolus, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos.13 Et in omni terra gloria tua, id est, per totum mundum prædicetur excellentia tua, manifestetur potentia tua, et notitia tua hominibus reveletur: secundum quod apud Isaiam legitur: In doctrinis glorificate Dominum in insulis maris;14 a finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi. Unde post resurrectionem Christus ait discipulis: Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.15

(8) Laqueum mortis, id est insidias occidendi, paraverunt Judæi pedibus meis, id est mihi ipsi; et incurvaverunt, id est, humiliaverunt et persecuti sunt, animam meam, calumniando ac detrahendo verbis, operibus atque miraculis meis, dicentes, Seducit turbas; et, Homo vorax;16 et, In Beelzebub ejicit dæmones. Vel, Incurvaverunt animam meam, id est, a via justitiæ et ab ipsa veritate eam conabantur deflectere adulando, dicentes:171819 Magister, scimus quia verax es. (9) Foderunt ante faciem meam foveam: id est, mortis devorationem seu crucis passionem mihi aperte præparaverunt; et inciderunt in eam: quia me interficiendo meruerunt a Romanis occidi, æternaliterque damnari. Qui enim alteri nocere disponit, primo se ipsum interimit, juxta illud: Propter malitiam tuam circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.20

(10) Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ad agendum et sustinendum quæcumque tibi placita sunt, et humanæ redemptioni necessaria. Et hoc est quod Christus ait ad Patrem:21 Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; et iterum,

Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum?22 Descendi enim (inquit) de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.23 Cantabo, et psalmum dicam, id est, verbo et opere te laudabo, et gratias referam. Psalmus enim bonam operationem designat. (11) Exsurge, gloria mea, id est, dignitas gratiæ, omnisque excellentia meæ humanitati collata, appare, et hominibus manifestare per prædicationem Apostolorum atque credentium, quatenus sciant gloriam mihi divinitus datam. Sic quoque, exsurge, psalterium, id est doctrina mea evangelica, qua Dei insignia docui: quæ doctrina ad instar psalterii suaviter sonat; et cithara, id est doctrina mea moralis et vita exemplaris ac passio mortis, videlicet ut doctrina mea et vita ac passio ad hominum agnitionem exsurgant, easque credendo assequi studeant. Hinc enim apud Isaiam prophetam Christus ait: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, et annuntiabunt gloriam meam gentibus.24 Exsurgam de clauso sepulcro, diluculo, id est valde mane: juxta illud, Surgens Jesus mane prima sabbati.25

(12) Confitebor tibi confessione laudis, in populis, Domine, scilicet in Judæis, quibus per me ipsum prædicavi, teque laudavi et honoravi; et psalmum, id est laudem bonæ operationi conjunctam, dicam tibi, id est ad nominis tui honorem, in gentibus ad fidem conversis. Christus enim in mundo conversans, etiam quibusdam gentibus prædicasse ostenditur ex evangelica relatione, sicut dum ibat per Tyrum et Sidonem.26 Quidam quoque gentiles veniebant inter Judæos ad ejus prædicationem, secundum quod in Evangelio Joannis apostoli scribitur, quod quidam gentilium qui simul ascenderant in Jerusalem, dixerunt ad Philippum:27 Domine, volumus Jesum videre. Verum, quoniam Christus raro et parum gentilibus prædicavit, et quod modicum est pro nihilo reputatur, secundum Philosophum; idcirco istis non obviat quod Christus asseruit, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.28 Ideo quod Christus nunc dicit, Psalmum dicam tibi in gentibus, magis per discipulos quam per se ipsum effecit. Illis enim quibus ante passionem dixit, In viam gentium ne abieritis;29 post resurrectionem locutus est, Prædicate Evangelium omni creaturæ;30 et iterum, Euntes docete omnes gentes.

Ideo autem, o Domine, confitebor tibi,31

(13) Quoniam magnificata est usque ad cœlos misericordia tua, id est, quia misericordiæ tuæ effectus magnus factus est, pertingendo a terra usque ad cives cœlestes, quoniam per gratiam tuam homines peccatores convertuntur, atque ad angelorum consortium perducuntur. In futura siquidem resurrectione, nec nubent, neque nubentur;32 sed erunt tanquam angeli Dei. Et usque ad nubes veritas tua : id est, veritatis et sapientiæ tuæ illuminatio magna facta est, pertingens usque ad sanctos Apostolos, divinique verbi prædicatores atque doctores: qui nomine nubium intelliguntur, quia a sole justitiæ et fonte sapientiæ Domino Jesu Christo prius ac plenius illustrati sunt, quam ceteri homines in terra morantes, quemadmodum nubes aeris prius recipiunt radios solis, quam terra. Dicuntur quoque Apostoli et doctores, nubes: quia de eis velut de nubibus Deus tonat mandatis, fulgurat signis, et pluit salutaribus documentis. De his namque scriptum est: Qui sunt isti qui ut nubes volant?33 Et rursus: Assument pennas ut aquilæ; current, et non laborabunt; volabunt, et non deficient.34 (14) Exaltare super cœlos, Deus, etc. Versus iste, qui jam videtur satis elucidatus, repetitur, propter sententiæ suæ dignitatem, et quia Christi exaltatio, omnium præcedentium actionum et passionum ejus finis censetur.

Footnotes

  1. 1 Reg. xxii, 1. ↩

  2. 1 Reg. xxiv, 4, 5, 8. ↩

  3. Luc. xxiii, 38. ↩

  4. Hebr. v, 7. ↩

  5. Joann. III, 34. ↩

  6. Luc. XXII, 43. ↩

  7. Jer. XVII, 18. ↩

  8. Dan. IX, 26. ↩

  9. Ps. XX, 4. ↩

  10. Joann. XVIII, 30. ↩

  11. Joann. XIX, 15. ↩

  12. Jer. IX, 8. ↩

  13. Ephes. IV, 10. ↩

  14. Is. XXIV, 15, 16. ↩

  15. Act. I, 8. ↩

  16. Joann. VII, 12. ↩

  17. Matth. XXII, 16. ↩

  18. Luc. XI, 15. ↩

  19. Matth. XI, 19. ↩

  20. Job XXII, 5, 10. ↩

  21. Matth. XXVI, 39. ↩

  22. Joann. xviii, 11. ↩

  23. Joann. vi, 38. ↩

  24. Is. lxvi, 19. ↩

  25. Marc. xvi, 9. ↩

  26. Matth. xv, 21. ↩

  27. Joann. xii, 21. ↩

  28. Matth. xv, 24. ↩

  29. Matth. x, 5. ↩

  30. Marc. xvi, 15. ↩

  31. Matth. xxviii, 19. ↩

  32. Matth. xxii, 30. ↩

  33. Is. lx, 8. ↩

  34. Is. xl, 31. ↩

Chapter 108 of 244