Skip to the text

Articulus 13

EXPLANATIO TROPOLOGICA SEU MORALIS EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI SEXTI.

DENIQUE, juxta tropologicum sensum, per David fugientem a Saul in speluncam, intelligitur quilibet Christianus a tentante et persequente mundo seu dæmone fugiens ad Christum, atque in ejus vulneribus se abscondens, in quibus est omni fideli summum tutissimumque refugium, juxta illud:1 Ingredere in petram, abscondere in fossa humo, id est, accede ad Christum, et in corpore ejus propter te vulnerato te ipsum absconde. Unde per Isaiam iterum Dominus ait: Vade, popule meus, intra cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea, id est tempus persecutionis præsentis.2

Ecclesia ergo, seu quilibet Christianus qui per multas tribulationes tendit ad patriam, illudque sancti Job pensat, Ecce non est auxilium mihi in me, divinam invocet opem, et dicat:3 Miserere mei peccatoris vilissimi, Deus piissime, veniam conferendo; miserere mei, gratiam infundendo, qui sum miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus, putans me aliquid esse, quum nihil sim;45 qui ad illorum pertineo numerum, de quibus scriptum est, Exacerbastis eum qui fecit vos, Deum æternum.6 Quoniam in te confidit anima mea, quia tu solus potes facere mundum de immundo, meque salvare.7 Scio enim veraciter scriptum: Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.8 Nam de his qui in rebus creatis et bonis caducis spem suam constituunt, apud Isaiam scriptum est:9 Confidunt in nihili, et loquuntur vanitates. Et Amos propheta ait: Væ, qui lætamini in nihili; qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?10 Omnia enim creata, per comparationem ad Deum immensum, sunt velut nihilum et inane, secundum quod per Isaiam dictum est de Deo sublimi et benedicto: Extendit velut nihilum cœlos.11

Ecce quam fructuosus, dulcis et salutaris est iste versiculus, quamque incessanter est nobis mente et ore revolvendus. Dicamusque eum cum plena et amorosa fiducia, quoniam quantum adipisci confidimus, tantum utique recipiemus et exaudiemur, orantes:12 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Et in umbra alarum tuarum, id est in protectione tua, sperabo, donec transeat iniquitas, id est, quamdiu in hac vita, in qua sine peccato non vivitur, præsertim quum justus septies cadat in die, permansero.13 Quum enim in medio laqueorum positi sumus, nunquam securi esse debemus, nec desperare, sed sub divinæ pietatis alis indesinenter nos ipsos statuere, atque in Domino Deo, sicut in patre indulgentissimo et affectuosissimo semper sperare. Clamabo, non tam alta voce quam ingenti affectu, ad Deum altissimum, die et nocte ejus gratiam invocando; Deum qui benefecit mihi, multa beneficia conferendo, videlicet dona naturæ, et munera gratiæ: et quia hucusque benefecit mihi, confido quod de cetero quoque benefaciat mihi.

Deinde beneficia ejus plenius enarrantur. Nam Misit Deus Pater de cœlo unigenitum Filium suum, et liberavit me Pater per Filium, seu Filius per passionem et sanguinem suum, de originali peccato et morte æterna. Hoc est quod Isaias precabatur: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion; et rursus:14 Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem.15 Quæ omnia impleta esse ostendit sacratissimus evangelista Joannes: In hoc (inquiens) apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.16 Propter quod et Petrus scribit: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.1718 Dedit in opprobrium conculcantes me: id est, Filius Dei, mundi Salvator, pro me dejecit et expugnavit adversarios meos, utpote mundum atque diabolum. Ipse enim, sicut in Evangelio scriptum est, fortem armatum, id est dæmonem, ligavit, et vasa ejus, id est peccatores, de manu ejus diripuit.19 Propter quod, passione instante, Christus dixit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, id est, de mentibus hominum expelletur.20 Quod autem Christus vicerit mundum, constat ex eo quod ipse ait discipulis: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Christus namque sua conversatione ac passione gratiam nobis promeruit, formamque monstravit vincendi omnia delectabilia et terribilia mundi, ita quod nec prospera sæculi nos delectent, nec adversa deterreant, sed Christi in omnibus imitantes vestigia, gradiamur regia via, de qua scriptum est: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.21

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, id est Filium suum, qui dicitur, Misericordia Dei, quantum ad gentiles, quibus sola misericordia datus est;22 et, Veritas, quantum ad Judæos, quibus ex promissione est datus: sicque ratio quædam justitiæ consideratur in hoc, quod ad Judæos descendit. Vel sic: Misit Deus misericordiam suam, id est, gratiam copiosam infudit hominibus, maxime tempore evangelicæ legis; et veritatem suam, id est, sicut in veteri lege prædixit, ita per Christum implevit, secundum quod scriptum est: Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est.23 Et eripuit Deus Pater, per Filium suum dilectum, animam meam de medio catulorum leonum, id est de exercitu dæmonum: de quorum unoquoque Petrus disseruit, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.24 Dum enim a peccatis eripimur, de medio dæmonum liberamur, quum idem sit, esse servum peccati, et dæmonis. Christus autem ab omni nos labe peccati redemit, juxta illud: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Dormivi conturbatus:25 id est, antequam gratiam Christi recepi, peccatis subjacui, interiusque inordinatus fui: quod ad mortis pertinet somnium. Propter quod taliter dormienti, videlicet in vitiis permanenti, clamat Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.26 Hujus autem versiculi sensum Christus apud Osee pulchre inducit, dicendo: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.27

Filii hominum Ecclesiam persequentium, justis detrahentium, seu false docentium;28 dentes eorum, id est maligni sermones, sunt arma, quibus electos impugnant, et sagittæ, quibus eorum famam denigrant, et animas lædere cupiunt; et lingua eorum, id est perversa doctrina, gladius acutus, usque ad interiora pertingens, animam a Deo separans, eamque spiritualiter occidens. Nam, teste Apostolo, sermo talis ut cancer serpit.

Exaltare super cœlos, Deus, id est, ab omnibus cœlestibus civibus exalteris ac honoreris.29 Quod dicit Ecclesia, non orando, sed divinæ beatitudini congratulando, suum affectum Beatis conformando. Et in omni terra gloria tua. Gloria proprie dicitur clara cum laude notitia. Orat ergo vir justus, ut Deus ab universis in terra clare per fidem agnoscatur, atque per caritatem laudetur: quod tempore Christi præcipue adimpletum videtur, prout apud Isaiam legitur: Repleta est terra scientia Domini.

Laqueum paraverunt pedibus meis. Hoc ni ignavia, et age quod admonet Jeremias: est quod Christus discipulis et in eorum persona toti Ecclesiæ ait:30 Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo.31 Invisibiles etiam hostes laqueum, id est deceptiones, parant pedibus nostris, id est operibus et desideriis nostris.32 Vadit enim diabolus, et assumit septem spiritus nequiores se, qui si intromittantur, habitant in corde humano. Et incurvaverunt a via justitiæ animam meam, vel saltem conati sunt eam incurvare a recto Dei itinere. Vel, Incurvaverunt, id est, tribulaverunt, sicut testatur Apostolus:33 Dejicimur, sed non perimus.34 Foderunt ante faciem meam foveam, id est, aperte insidiati sunt mihi, et contumeliis atque injuriis affecerunt me; et inciderunt in eam, id est, se ipsos in foveam culpæ, mortemque animæ præcipitaverunt.35 Omnia enim, etiam dura et mala, cooperantur electis in bonum; sed iniqui eos persequentes, sibimetipsis nocent, et damnationem lacus infernalis acquirunt.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Hoc est quod quotidie in Oratione dominica dicimus: Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra.3637 Unde ait Apostolus: Non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.38 Hanc sanctam cordis parationem facit propriæ voluntatis abnegatio, obedientia vera, et caritas fervida. Studeamus ergo, carissimi, cor paratum habere ad universa agenda ac patienda quæ Deo sunt placita;39 nec aliquid nobis contingens moleste feramus, sed divinæ voluntati nos pure et integre offeramus, commendemus et relinquamus. Nec possumus Deum amplius venerari, quam ita: imo, quo istud perfectius agimus, eo magis meremur, Deo cariores atque in omni virtute perfectiores efficimur.40 Implemus enim quod Apostolus ad Romanos tradidit: Probetis quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta.41

Exsurge, gloria mea, id est anima mea imagine Trinitatis insignita: exsurge, inquam, a lecto, a peccato, a torpore et omni ignavia, et age quod admonet Jeremias:

Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.42 Isaias quoque: Excutere (inquit) de pulvere, consurge, sede, Jerusalem, id est anima sancta. Primo enim oportet ut anima ab inferioribus et terrenis se rebus excutiat, deinde ad cœlestia ac summa consurgat, sicque in quiete contemplationis resideat. Vel, Exsurge, gloria mea, id est, omnis gloriatio mea, in Deum ascende, ut in me ipso non glorier, sed acquiescam Apostolo admonenti: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Unde et apud prophetam Isaiam legitur: Addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt.43 Vel, Exsurge, gloria mea, id est, gratia mihi collata, omnisque habitualis perfectio mihi divinitus in Baptismo infusa seu postmodum data, in actum procede et efficaciter operare: quemadmodum jubet Apostolus, Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi, etc.44 Exsurge, psalterium, id est, laus psalmodiæ excitetur in me; et cithara, id est operatio coram Deo suavis atque sonora, ut est exercitatio pietatis ad omnia utilis.

Exsurgam ab imperfectione ad vitam perfectiorem, diluculo, id est, quum splendor gratiæ tuæ, o Domine, radiaverit in me. Et ad litteram, consurgendum est diluculo ad laudandum Altissimum, juxta illud, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum; et illud, Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis, de mane vigilabo ad te.45 Confitebor tibi in populis, Domine, id est, in medio fratrum ac proximorum atque fidelium te laudabo: sicut ait Apostolus, Unanimes uno ore honorificetis Deum; et psalmum dicam tibi in gentibus, laudem tuam eis narrando, et de earum conversione tibi regratiando, ipsas quoque ad tua præconia incitando. Cetera ex præcedenti patent expositione.

Ecce psalmum vere suavem, nobilem et ignitum audivimus, cujus virtutem gustat ardens amator, ac purus laudator. Conformemus igitur vitam nostram sensui hujus psalmi, ut vere nobis in eo conscripta conveniant; nec unquam ab alis divinæ defensionis anima nostra recedat, dicens Deo cum sancto Job:46 Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

PRECATIO.

In umbra alarum tuarum, Domine, sperantibus, et ad te Deum altissimum clamantibus, Deus, miserere; mitte misericordiam tuam et veritatem tuam, quæ auferant a nobis opprobrium hostium conculcare nos volentium: ut erepti de medio eorum, gloriam potentiæ tuæ magnificemus in perpetuum.

Footnotes

  1. Is. II, 10. ↩

  2. Is. XXVI, 20. ↩

  3. Job VI, 13. ↩

  4. Galat. VI, 3. ↩

  5. Apoc. III, 17. ↩

  6. Baruch IV, 7. ↩

  7. Job XIV, 4. ↩

  8. Jer. XVII, 5. ↩

  9. Is. LIX, 4. ↩

  10. Amos VI, 1, 14. ↩

  11. Is. XL, 22. ↩

  12. Ps. XXXII, 22. ↩

  13. Prov. XXIV, 16. ↩

  14. Is. XLV, 8. ↩

  15. Is. XVI, 1. ↩

  16. 1 Joann. IV, 9. 5 ↩

  17. 1 Petr. I, 18, 19. ↩

  18. 1 Petr. I, 18, 19. ↩

  19. Marc. III, 27. ↩

  20. Joann. XII, 31. ↩

  21. Is. XXX, 21. ↩

  22. Is. LIII, 6. ↩

  23. Joann. I, 17. ↩

  24. 1 Petr. V, 8. ↩

  25. II Tim. II, 17. ↩

  26. Ephes. V, 14. ↩

  27. Osee XIII, 14. ↩

  28. II Tim. XVI, 33. ↩

  29. Is. XI, 9. ↩

  30. Joann. xv, 20. ↩

  31. Is. II, 2. ↩

  32. Luc. xi, 26. ↩

  33. I Cor. I, 31. ↩

  34. II Cor. iv, 9. ↩

  35. Rom. viii, 28. ↩

  36. I Tim. iv, 8. ↩

  37. Matth. vi, 10. ↩

  38. II Cor. ix, 7. ↩

  39. Eccl. XXXIX, 6. ↩

  40. Rom. XV, 6. ↩

  41. Rom. xii, 2. ↩

  42. Thren. II, 19. ↩

  43. Is. XXIX, 19. ↩

  44. I Tim. IV, 14. ↩

  45. Is. XXVI, 9. ↩

  46. Job xvii, 3. ↩

Chapter 109 of 244