Articulus 14
EXPOSITIO PSALMI QUINQUAGESIMI SEPTIMI, IN PERSONA CHRISTI AD INFIDELES JUDÆOS: SI VERE UTIQUE JUSTITIAM LOQUIMINI.
Est denique titulus psalmi istius: In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione. Omnia tituli hujus verba in titulo psalmi præcedentis continentur, taliterque ut ibi exposita sunt, intelliguntur.
CHRISTUS ergo Judæos incredulos increpans, ait: (1) Si vere utique justitiam loquimini: id est, si veraciter legem atque Prophetas legitis, intelligitis, et laudatis, et si (ut dicitis) Christum veraciter exspectatis et desideratis, si quoque ex animo me Rabbi nominatis, et viam Dei in veritate docere asseritis;1 tunc recte judicate, id est, ex lege et Prophetis me esse regem Messiam advertite atque discernite, o vos Judæi, qui estis secundum carnis originem, non autem secundum Dei imitationem, filii hominum, id est rationabiliter in hoc mundo conversatorum, scilicet Prophetarum ac Patriarcharum. Ad rectum vero judicium hortatur Christus Judæos in Evangelio, dicens:2 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Sed vos, o Judæi, erronee judicatis: cujus ratio subditur. (2) Etenim in corde iniquitates operamini in terra: id est, dolos et mala contra me cogitatis, meque persequi et occidere proponitis. Unde apud Marcum scriptum est:3 Cognito Jesus spiritu suo, quod ista cogitarent apud se, dixit: Quid cogitatis ista in cordibus vestris? Et rursus ait ad eos: Intus pleni estis hypocrisi et iniquitate;4 et alibi, Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum.5 Injustitias, id est opera mala, manus vestræ concinnant, id est, congregant et accumulant, quia quod corde concepistis, ad effectum perducitis, me persequendo, observando, deridendo, et occidendo.
(3) Alienati sunt peccatores a vulva: id est, prædicti Judæi ab ipso nativitatis exordio a Deo aversi sunt, non quod statim nati peccaverint, sed quia peccare prævisi sunt, et ad mortem præsciti, et prius odio habiti quam nati, eo modo quo Malachias dicit:6 Esau odio habui. Secundum hunc sensum, erraverunt ab utero, quia præsciti erant a Deo Christum summam veritatem negaturi. Propterea Christus ad eos locutus est:7 Vos ex patre diabolo estis, et desideria ejus vultis perficere; et, Ideo non auditis, quia ex Deo non estis. Locuti sunt falsa, quia me mendaciter accusaverunt: sicut de eis a Jeremia scribitur: Negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse.8 Et alibi:9 Ego, inquit, redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Unde de eis iterum scriptum est :10 Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
(4) Furor illis secundum similitudinem serpentis. Sicut enim serpens iratus venenum effundit et necat, sic Judæi contra Christum furentes, invidiæ suæ venenum evomebant, procurantes contra eum sententiam mortis, eumque crucifigentes. De hoc Judæorum furore contra Christum, patriarcha Jacob prædixisse videtur, dum ait : Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio, quia dura.11 Quod licet ad litteram contra Levi et Simeon dictum putetur, de sacerdotibus tamen et Pharisæis ex illorum stirpe progenitis vere accipitur. Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas : id est, talis fuit Judæorum malitia contra Christum, qualis est serpentis nequitia circa incantatorem. Quemadmodum enim aspis unam aurem obstruit cauda, aliam terra, ne vocem incantantis percipiat ; sic Judæi aures suas clauserunt, unam per avaritiam, alteram per invidiam, ne Christi et ejus discipulorum prædicationem audirent. Propter quod scriptum est : Dicebant multi ex ipsis Judæis, scilicet de Jesu :12 Dæmonium habet et insanit ; quid eum auditis ? Et alibi : Audiebant omnia hæc Pharisæi et Scribæ, qui erant avari, et deridebant eum.13 (5) Quæ aspis, cui videlicet assimilantur Judæi, non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter, secundum suæ artis principia : non enim de caverna sua egreditur. Hinc ergo Judæi viperæ conformantur. Unde Joannes Baptista ait ad eos :14 Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? Denique ipse Christus :15 Genimina, inquit, viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
(6) Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, id est, malignitatem verborum quæ contra Christum dixerunt, retorquebit in eos, et proprio sermone mortem sibi acquirent, quemadmodum factum est, quando dixerunt : Sanguis ejus super nos et super filios nostros.16 Ex tunc namque venit super eos ira Dei usque in finem, secundum Apostolum.17 Molas leonum confringet Dominus : id est, minas, verba et verbera ferocium Judæorum Christo illata, Dominus cito cessare fecit, Christum ad immortalem vitam resuscitans. Propter quod Christus in Cœna dixit : Etenim ea quæ sunt de me, finem habent.
(7) Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens.18 Judæi enim increduli per Titum et Vespasianum destructi fuerunt. Ipsi quoque spiritualiter ad nihilum devenerunt, quoniam omnem gratiam et esse gratificum penitus amiserunt. Intendit arcum suum donec infirmentur : id est, Deus præparavit arma exercitus Romanorum contra Judæos, donec omnino debilitarentur, quemadmodum Christus eis prædixit : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui undique, et coangustabunt te, et ad terram prosternent te.19 (8) Sicut cera quæ fluit, auferentur. Judæi enim de terra sua subito et improvise sublati sunt. Auferentur quoque in die judicii a regione vivorum; nuncque auferuntur quotidie a grege fidelium atque consortio electorum. Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Solet in Scriptura per ignem quælibet magna tribulatio designari. Est igitur sensus : Super infideles Judæos venit et irruit tribulatio maxima a Romanis, propter peccatum in Christum commissum; nec tamen ex hoc perpendebant se talia pati propter Christi occisionem, nec agnoverunt per pœnas solem justitiæ Christum, sed in tenebris infidelitatis manserunt et indurati sunt, secundum quod Isaias testatur : Populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum non exquisierunt.20 Et per Amos Dominus ait :21 Percussi vos, etc., et nec sic estis reversi ad me.
(9) Priusquam, o increduli Judæi, intelligerent spinæ vestræ, id est pœnæ vobis inflictæ, et conscientiarum vestrarum remorsus, rhamnum, id est dæmonem vos ad mala incitantem, seu dæmonum suggestiones et vitia, propter quæ ista patiebamini;22 sicut viventes, sicut in ira absorbet eos:2324 id est, quemadmodum viventes iniqui, qui se diu victuros arbitrantur, sed subito moriuntur, et sicut iratus repente absorbet eum cui irascitur; sic Deus absorbet, absorpsit, et absorbebit vos. Jam enim ostensum est, quam multipliciter perierunt, et quomodo ad nihilum redacti dicuntur. Unde de finali hac Judæorum dejectione Dominus per Amos prophetam dicit: Venit finis super populum meum Israel;25 non adjiciam ultra ut pertranseam eum. Convenienter autem per rhamnum intelliguntur diabolus, concupiscentia, seu peccatum. Rhamnus namque est herba in principio mollis; quum autem creverit et matura facta fuerit, durissime pungit, quoniam acutissimos aculeos tunc acquirit: ita diaboli, concupiscentiæ, atque peccata in principio delectabilia offerunt, et tanquam mollis herba dulcia ingerunt, sed consentientem ad amarissimas pœnas perducunt.
(10) Lætabitur justus quum viderit vindictam: non utique zelo vindictæ, sed justitiæ amore. Quemadmodum enim (sicut scriptum est) Deus mortem non fecit, in quantum est mors, nec directe eam intendit, nec lætatur in perditione seu pœna vivorum, in quantum est quoddam malum, sed in quantum est justitiæ effectus (juxta illud Isaiæ:2627 Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis, ait Dominus; et alibi, Complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam, et consolabor);28 simili modo homo justus lætatur, dum videt vindictam injuriæ non sibi, sed Deo illatæ, in quantum vindicta est quoddam bonum divinæ justitiæ, non in quantum est proximorum perditio. Quamvis autem justus de vindicta malorum lætetur in hoc mundo, in quantum vindicta hujusmodi est pro utilitate Ecclesiæ, vel ampliori pereuntium commodo; tamen in die judicii magis lætabitur de ultione divina, atque in patria in æternum, quoniam tunc perfecte conformabitur et inseparabiliter unietur æquitati divinæ, placebitque ei plenissime quidquid concordat divinæ justitiæ. Hinc enim in libro Job legitur:29 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit iniquos.30 Et alio in loco: Animæ interfectorum clamabant voce magna: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra?31 Porro ob hoc non debemus absolute impiorum vindictam appetere, nisi forte ut in præsenti sæculo corrigantur, ne in futuro damnentur, aut ut mitius crucientur, quemadmodum de quodam peccatore scribit Apostolus: Tradidi hujusmodi Satanæ in interitum carnis (videlicet ut ab Ecclesia excommunicetur), ut spiritus salvus sit in die Domini.32 In primitiva enim Ecclesia excommunicati sensibiliter torquebantur, aut etiam occidebantur a dæmone, propter fidei confirmationem.
Manus suas lavabit, id est, justus operationes suas purgabit, in sanguine peccatoris, id est ex consideratione miseriæ atque pœnarum peccatori inflictarum. Ex hac enim consideratione propriam imperfectionem deplangit, timoratus et cautior redditur. Nam felix quem aliena damna faciunt peritum. Propterea Salomon asserit: Pestilente flagellato, stultus (id est peccator) sapientior erit.33 Hinc quoque de diabolo ad beatum Job dicitur:34 Quum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. (11) Et dicet homo sapiens in corde suo: Si utique est fructus justo, id est, si bene agenti restat merces a Deo, utique est Deus judicans judicio damnationis et reprobationis, eos, videlicet peccatores, in terra, id est in corpore, quia projiciet corpus eorum et animam in gehennam; vel, In terra, quia in valle Josaphat omnes dijudicabuntur; vel, In terra, in qua modo morantur, quoniam impiorum damnatio jam inchoatur, et in futuro completur. Nunc enim privantur lumine gratiæ, et in futuro, lumine gloriæ.
Spiritualiter vero applicari hæc possunt ad Christum, ut sit sensus: Lætabitur justus, id est populus christianus, quum vi- derit vindictam Judæorum Christum negantium; manus suas lavabit in sanguine peccatoris: quia ex consideratione reprobationis Judæorum, perfectius Christo adhæret populus in Christum efficaciter credens. Et dicet homo: Si utique est fructus justo ad Christum converso, tunc sequitur quod utique est Deus judicans eos, puta Judæos incredulos, in terra promissionis, in qua judicavit eos et reprobavit, tradens eos in manus adversariorum suorum. Unde Dominus plebi huic: Ego, inquit, judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi;35 et rursus, Juxta desiderium meum corripiam eos.
Postremo, quod dictum est de homine justo, Manus suas lavabit in sanguine peccatoris, aliter potest intelligi, ita ut conveniat Beatis in patria; eritque sensus : Manus suas, id est actiones suæ beatissimæ vitæ, lavabit, non ab immunditia culpæ, sed aqua consolationis, et irrigatione lætitiæ, in sanguine peccatoris. Beati enim ex contemplatione pœnæ reproborum multipliciter gaudent: primo, quoniam Dei injuria vindicatur; secundo, quoniam ordo justitiæ observatur; tertio, quia sapientia Dei in toto universo nil inordinatum relinquit; quarto, eo quod ipsi tanta pericula evaserunt.
Footnotes
-
Matth.xxii, 16. ↩
-
Joann. vii, 24. ↩
-
Marc.ii, 8. ↩
-
Matth. xxiii, 28. ↩
-
Joann. viii, 40. ↩
-
Malach. i, 3. ↩
-
Joann. viii, 44, 47. ↩
-
Jer. v, 12. ↩
-
Osee vii, 13. ↩
-
Is. 1, 4. ↩
-
Gen. XLIX, 7. ↩
-
Joann. x, 20. ↩
-
Luc. XVI, 14. ↩
-
Matth. III, 7. ↩
-
Matth. XXIII, 33. ↩
-
Matth. XXVII, 25. ↩
-
1 Thess. II, 16. ↩
-
Luc. XXII, 37. ↩
-
Luc. XIX, 43, 44. ↩
-
Is. IX, 13. ↩
-
Amos IV, 9. ↩
-
* alias sic ↩
-
I Thess. ii, 16. ↩
-
Is. i, 4. ↩
-
Amos viii, 2. ↩
-
Is. i, 24. ↩
-
Sap. i, 13. ↩
-
Ezech. v, 13. ↩
-
Job xxi, 19. ↩
-
Job xxii, 19. ↩
-
Apoc. vi, 10. ↩
-
I Cor. v, 5. ↩
-
Prov. xix, 25. ↩
-
Job xli, 16. ↩
-
Osee x, 10. ↩
Chapter 110 of 244