Articulus 15
DECLARATIO TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI SEPTIMI, IN PERSONA ECCLESIÆ AD QUOSLIBET PECCATORES IMPŒNITENTES.
SANCTA ergo Ecclesia ægre ferens regnum Sponsi sui diminui, per hoc quod impii vel verbis, vel factis negant Christum suum salvatorem ac judicem, ad perseverantes in malo sic ait: Si vere utique justitiam loquimini: id est, si vita vestra sermonibus vestris concordat, et Christum, quem labiis confitemini, vere mundi Salvatorem arbitramini, et si Christi doctrinam veram esse putatis, ut dicitis; tunc recte judicate, o filii hominum: id est, inter summum atque divinum ac incommutabile bonum, et bona creata, caduca et inferiora bene discernite, avertendo corda vestra a vanis atque illicitis rebus, et ad summum bonum vos totaliter et inavertibiliter convertendo, illud amando, in ipso sperando, semperque finalem intentionem ad ejus dilectionem, honorem et gloriam referendo. Est autem quoddam judicium, quod nobis Christus prohibuit: Nolite judicare, et non judicabimini, scilicet ne alienum judicemus, præsertim in dubiis rebus, et quæ in bonum accipi possunt.1 Nunc vero jubemur recte judicare nos ipsos, et nobis commissos, ac opera manifesta, et maxime, ut inter bonum increatum et bona creata veraciter discernamus: quod fit per dona Spiritus Sancti, videlicet per dona scientiæ atque consilii.
Præterea, ad recte et digne judicandum multa exiguntur. Primo, ut ipse prælatus seu judex juste vivat. Nam, secundum Philosophum, judex esse debet velut quædam vivens lex et animata justitia, æquitatisque regula, quatenus nunquam a via æquitatis flectatur. Secundo, ut ordinem juris observet, et secundum statuta juris procedat. Unde de ignorantibus, viamque juris deserentibus, Dominus ait:2 Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; unusquisque in viam suam declinavit. Tertio, ne cedat multitudini aut clamori multorum, juxta illud: Ne sequaris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.34 Quarto, ut causam bene requirat atque discutiat, juxta illud Job : Causam quam ignorabam, diligentissime investigabam. Quinto, ut non sit personarum acceptor, sicut in Deuteronomio Dominus per Moysen ait : Ita parvum audietis ut magnum, id est, pauperem audietis ut divitem. Sexto, ne propter timorem a recto recedat judicio. Propter quod in Ecclesiastico dicitur : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis. Septimo, ne plus debito compatiatur, secundum quod scriptum est : Pauperis non misereberis in judicio. Octavo, ut avaritiam oderit, et dona contemnat, quia subvertunt verba justorum. Nono, ne aliquas preces in præjudicium alterius partis recipiat. Decimo autem et maxime opus est, ut amorem privatum et odium penitus derelinquat. Amor enim et odium pervertunt omne judicium. Unde, secundum Philosophum, homo non est bonus judex sui ipsius, quia nimis amat se ipsum; nec hostis sui, quoniam odit eum.
Sed vos, o filii hominum, non humane, sed irrationabiliter conversantes, non recte judicatis. Cujus ratio est : Etenim in corde iniquitates operamini in terra, id est, in proposito et cordis vestri affectu, inutilia et nociva atque prohibita cogitatis et operari intenditis. Corde enim malum concipere cum consensu, apud Deum pro opere reputatur. Operamini autem hæc mala, in terra corporis vestri, quia secundum carnem ambulatis, et concupiscentias ejus perficere desideratis; et sicut mites possident terram corporis sui, sic vos a terra corporis vestri possidemini. Unde de vobis scriptum est : Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. Injustitias manus vestræ concinnant : quemadmodum in Ecclesiastico dicitur, Peccator adjiciet ad peccandum. Nam, ut ait etiam Isaias propheta, Trahitis iniquitatem velut longam restem. Quum enim deberet peccator, quotidie commissa mala deflere, non solum non deflet, sed iniquitatem velut fasciculum colligit. Idcirco Apostolus ad Romanos terribiliter loquitur homini tali : An divitias bonitatis Dei, et patientiæ et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die iræ justi judicii Dei. Quicumque igitur corde malis consentiunt, aut illicita operantur, non vere, sed false et nequiter judicant, quia etsi ore vera pronuntiant, tamen operibus contradicunt. Nam et secundum Philosophum, nullus est prudens, nisi virtuosus : judicare autem est actus prudentiæ. Propterea de peccatoribus scriptum est : Væ qui convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. Quod planius dicitur et quasi exponitur alibi, dicente sancto propheta Isaia : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
Alienati sunt peccatores a vulva, etc. Sensus hujus versiculi ex præcedenti expositione innotescit. Pensandum tamen, quod sæpe sermo ipse sine præjudicio veritatis videtur modum excedere, quoniam ipse qui loquitur, novit quousque credatur. Fit autem hoc, quatenus aliquid seriosius ac evidentius insinuetur. Et hoc modo in Evangelio legitur : Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Sic quoque nunc dicitur, Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero : non quod ante usum rationis peccaverint, et ab exordio nativitatis indesinenter erraverint; sed ista dicuntur ad designandum quam perseveranter et pertinaciter multi peccatores Deum offendant. De quibus Salomon dicit : Absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Per modum quoque oppositum justi dicuntur ad Deum conversi a vulva, et in virtute esse ab utero, vel propter electionem divinam, vel bonam
Rom. II, 4, 5.
Amos VI, 1, 13.
Is. V, 20.
Joann. XXI, 25.
Eccle. VIII, 11.
Job XXIX, 16.
Act. X, 34.
Deut. I, 17.
Eccl. VII, 6.
Exod. XXIII, 3.
Ibid. 8.
3
I Cor. III, 3.
Matth. V, 4.
Mich. II, 1.
Eccl. III, 29.
Is. V, 18.
B
C
D
4 inclinationem ad virtutes, vel propter fortem ac stabilem adhæsionem qua Deo cohærent. Et ita sanctus Job ait:5 Ab infantia mecum crevit miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.
Furor illis secundum similitudinem serpentis. Quemadmodum enim serpens homini inimicatur, eumque veneno inficit et occidit; sic homines pestilentes ac impii proximos suos verbis furiosis, veneno iræ inflammant, malis exemplis inficiunt, et vel adulando, vel comminando, vel alio modo seducendo occidunt. Propter quod Moyses: Recedite, inquit, a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.6 Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas. Omnis qui verbum Dei contemnit, et pium informatorem aut increpatorem repellit, assimilatur aspidi aures obturanti. De talibus ait Salvator:7 Sermo meus non capit in vobis. Non ergo claudamus aures nostras verbo salutis, increpationibus vitæ, ac salutari doctrinæ.
Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.8 Scimus quoque quoniam qui ex Deo est, verbum Dei audit.9 De peccatore autem verbum Dei negligente scriptum est: Omnis qui facit peccatum, ex diabolo est, et non cognovit Deum. Istud ergo est signum prædestinationis et gratiæ, affectuose et libenter audire verbum Dei. Propter quod de reprobis alio loco scriptum est:10 Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.11 Unde Joannes Baptista testatur:12 Qui de terra est, de terra loquitur.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, id est, superbos impiosque sermones malorum damnabit, ab effectu impediet et retundet, quemadmodum superbissimo regi Assyriorum prædixit: Quum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis.13 Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. Peccatum nihil est, et qui peccat, incessabiliter perit, et a Deo pro nihilo reputatur ac spernitur, quia ab omni esse divino, gratioso et meritorio evacuatur. Propter quod in libro Sapientiæ reprobi dicunt: Nos nati, continuo desivimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere;14 in malignitate autem nostra consumpti sumus. Quemadmodum igitur aqua decurrens mox defluit, nec apparet; sic peccatores quotidie defluunt, et in hora mortis damnantur, atque in extremo judicio cum anima et corpore pereuntes, ab omni beato esse annihilabuntur. Intendit arcum suum donec infirmentur: id est, comminationes et pœnas Deus iniquis paravit, donec a fortitudine peccandi deficiant, æternasque inferni miserias incidant. Unde Dominus prævaricatoribus horribiliter per Prophetam comminatur, et dicit: Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno; et peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam.15
Sicut cera quæ fluit, auferentur. Hoc inferius evidentius ita inducitur:16 Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Quemadmodum enim calor ignis ceram resolvit et destruit, sic ira divinæ justitiæ peccatores a præsenti vita tollit, atque a futura vita beata repellit: sicque utrobique auferuntur, et spiritualiter corrumpuntur. Propterea Dominus ait apud Osee: Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo.17 Nam et peccatores peccando merentur abbreviationem vitæ præsentis, quemadmodum diviti avaro Dominus ait: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te.18 Et Salomon: Non sit (inquit) bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.19
Supercecidit ignis, et non viderunt solem: id est, ignis infernalis cadet super iniquos, et Deum non videbunt: quia nec sapientia, nec scientia, nec opus, nec ratio erunt apud inferos.20 Vel: Supercecidit ignis, id est, calor libidinis, passionumque fervor, ut sunt inflammatio iræ, æstus avaritiæ, flamma invidiæ, ceciderunt super peccatores, quia facta carnis modo non mortificant, nec sensualitatem rationi subjiciunt; et non viderunt solem, id est, Christum solem justitiæ, veritatis et sapientiæ, non consideraverunt, nec ejus præceptis obtemperaverunt: quoniam ignis passionum istarum rationem obtenebrat, caritatem exstinguit, et gratiam fugat. Ideo sero fatentur: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.21 Vel: Supercecidit ignis, id est, tribulatio irruit super malignos in sæculo isto.22 Peccatori enim dedit Deus afflictionem et curam superfluam. Et non viderunt solem, id est, non pœnituerunt, neque ad Deum conversi sunt, sed impatientes effecti sunt et obstinati, quemadmodum in Apocalypsi legitur: Blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis ut darent gloriam Deo.23
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: id est, antequam vermis conscientiæ vestræ, et punctiones inordinationis internæ pensarent enormitatem peccati, ac gravitatem tormenti vobis in inferno parati; sicut viventes, sicut in ira absorbet eos, id est, Deus vos subito tollet, opprimet, et damnabit, sicut tolluntur a sæculo isto viventes, qui diu vivere æstimant, sed improvise decedunt. Quamvis enim injusti remorsum conscientiæ habeant, interiorisque inordinationis punctiones persentiant, quoniam animus inordinatus sibi ipsi est pœna; nolunt tamen ex hoc vitæ suæ pravitatem advertere, neque futura tormenta prospicere: ideo Deus eos imparatos inveniens, subito absorbet eos et damnat, sicut jam patuit. Hic autem versiculus in præcedenti expositione plenius elucidatus est. Cetera quoque jam omissa, illic plene exposita sunt.
Omnino ergo curemus juste judicare, recte discernere, et vitam ac mores justo judicio subjugare, conformare, atque secundum divinæ legis tenorem dirigere, agnoscentes certissime quoniam erit merces operi nostro, nec impii justas pœnas evadent.24 Unde sapientissimus Salomon in Ecclesiaste contestatur: Peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui quærunt faciem ejus.25
PRECATIO.
Da nobis, quæsumus, Domine Deus, vere justitiam tuam semper loqui, diligere et sectari; et qui vile et reprobum efficis pretiosum, fac nos iniquitates in terra non operari: ut ope miserationis tuæ justificati, salvandis in judicio justis possimus aggregari.
Footnotes
-
Matth. VII, 1. ↩
-
Is. LVI, 11. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Exod. xxiii, 2. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Num. xvi, 26. ↩
-
Joann. viii, 37. ↩
-
Luc. xi, 28. ↩
-
Joann. viii, 47. ↩
-
1 Joann. iii, 8, 6. ↩
-
1 Joann. iv, 5. ↩
-
Joann. iii, 31. ↩
-
Is. xxxvii, 29. ↩
-
Sap. v, 13. ↩
-
Amos ii, 13, 14. ↩
-
Ps. lxvii, 3. ↩
-
Osee xiii, 8. ↩
-
Luc. xii, 20. ↩
-
Eccle. viii, 13. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Eccle. u, 26. ↩
-
Apoc. xvi, 11, 9. ↩
-
Jer. xxxi, 16. ↩
-
Eccle. viii, 12. ↩
Chapter 111 of 244