Articulus 16
EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI QUINQUAGESIMI OCTAVI: ERIPE ME DE INIMICIS MEIS.
ASSIGNATUR præterea psalmo jam explicando hic titulus: In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul et custodivit domum ejus, ut interficeret eum. Primo libro Regum legitur, quod David coram Saul psallente, nisus est ipse Saul percutere lancea sanctum
David, qui fugit ad domum suam. Saul vero satellites suos misit, faciens nocte illa custodiri domum David, quatenus mane facto, David comprehenderetur et occideretur. Sed Michol, filia Saul, annuntiavit hoc viro suo, eumque in sporta deposuit, et ita David evasit.1 Hujus igitur salvationis occasione edidit David hunc psalmum: quem multi ad litteram exponunt de David, applicando litteram præsentis psalmi ad prædictam historiam. Quod quamvis aliquo modo fieri possit, tamen, ut in processu patebit, multa in hoc psalmo habentur, quæ de David valde improprie exponuntur. Convenientius ergo et verius exponitur de significato per rem gestam, quam de ipsa re. David enim figura est Christi; domus quoque David, significat Christi sepulcrum; Saul autem, regnum Judæorum.
Est igitur tituli sensus: In finem, id est, iste psalmus in Christum nos erigens, agit vel scriptus est, ne disperdas David, id est, ne Christi honorem aut regnum, quod est Ecclesia, diminuas, in tituli inscriptione, verbis vel actibus malis negando Christum esse verum Salvatorem; quando misit Saul, id est regnum Judæorum, et custodivit domum ejus: quia Judæi miserunt milites Christi sepulcrum custodientes, signantes lapidem, cum custodibus; ut interficeret eum : id est, Judæi igitur custodiri fecerunt Christi sepulcrum, quatenus nomen atque memoriam ejus delerent, quemadmodum apud Jeremiam ex eorum persona inducitur : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Unde superius quoque Christus dixit : Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur et peribit nomen ejus ?
ITAQUE Christus adhuc passibilis, et passioni jam proximus, ad immortalem vitam resuscitari desiderans, deprecatur :
(1) Eripe me de inimicis meis mihi invidentibus, detrahentibus, et mala parantibus, puta Judæis : de quibus in Evangelio dicitur, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur eum esse Christum, extra synagogam fieret; [Deus meus] et ab insurgentibus in me, id est a cohorte et tribuno ac ministris Judæorum, qui accesserunt et injecerunt manus in Jesum, et comprehenderunt et ligaverunt eum, libera me, per celerem resurrectionem, ne in
Matth. xxvii, 66.
Jer. xi, 19.
Ps. xl, 6.
Joann. ix, 22.
Ibid. xviii, 12. morte ultra triduum detinear. (2) Eripe me de operantibus iniquitatem, id est a Judæis qui tota nocte me affligebant : ut in Luca habetur, Viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes eum, et velaverunt eum, et percusserunt faciem ejus, et expuerunt in eum. Et de viris sanguinum salva me, id est ab his qui in die Parasceves vel lingua vel manu persecuti sunt me usque ad sanguinis effusionem et mortem, corpus meum lacerando flagellis, caput perforando spinis, manus ac pedes confodiendo gravibus clavis. Ab his Christus eripi et salvari precatur, non ut hæc non patiatur, sed ut statim a morte suscitetur, in mundo clarificetur, et corpore glorificetur. Quamobrem ait ad Patrem : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Alibi quoque : Pater, inquit, salvifica me ex hac hora.
Merito autem, o Pater æterne, hæc oro, (3) Quia ecce ceperunt prædicti Judæi, præsidisque ministri, animam meam, id est vitam meam corporalem, ut eam exstinguant; vel, Animam meam, id est me ipsum, ut me interficiant. Sæpe enim per partem in Scripturis totum signatur, ut ibi : Verbum caro factum est. Ecce istud ad litteram non convenit proprie ipsi David. Nunquam enim a Saul et ejus fautoribus captus fuit, nec capi prævaluit. Irruerunt in me Christum Filium tuum, sanctum et innocentem, fortes in malo, videlicet principes sacerdotum, Pilatus condemnans, et Herodes deridens. (4) Neque iniquitas mea contra Deum, neque peccatum meum contra proximum, Domine Deus : id est, nulla mea culpa merui ista pati, sed quæ non rapui, exsolvebam, et pro peccato totius mundi hæc pertuli, ut scriptum est : Animam meam pono pro ovibus meis. Unde Isaias ait : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Sine iniquitate cucurri, per viam mandatorum tuorum et sæculi hujus campum : sicut superius dictum est, Exsultavit ut gigas ad currendam viam mandatorum tuorum. Unde Christus testatur : Sicut mandatum dedit
Luc. xxii, 63, 64.
Matth. xxvi, 67.
Ibid. xxvii, 29, 35.
Joann. xvii, 1. Ibid. xii, 27.
Ibid. 1, 14.
Ps. lxviii, 5.
Joann. x, 15.
Is. liii, 6.
Ps. xviii, 6.
Joann. xiv, 31. mihi Pater, sic facio. Et direxi totam conversationem meam humanam in hoc mundo secundum voluntatem divinam, nec unquam in aliquo aberravi. Istud quoque satis improprie convenit David. Quamvis enim a Saule occidi non meruit, non tamen penitus sine iniquitate cucurrit et direxit. Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.2 Et nemo mundus a sorde, nec infans cujus est vita unius diei.3 Propter quod Salomon asserit : Non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet.4 Nec videtur quod David in tantum se ipsum justificare præsumpserit ante Deum.
(5) Exsurge in occursum meum : id est, tu, Domine Pater, mihi ad locum Calvariæ exeunti, et propriis humeris crucem bajulanti, occurre, id est, per modum exsurgentis et occurrentis te habe, meæ humani-tati in omnibus adsistendo, cooperando, et succurrendo. Tota enim efficacia meriti humanitatis Christi, erat ex virtute divina. Animæ quoque meæ de corpore emigranti, et limbum intranti, et una cum corpore cœlos ascendenti, occurre, eam in omnibus deducendo et amplectendo. Hoc enim Christus oravit, dicendo :5 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et vide oculo pietatis atque justitiæ, quanta pro tuo honore ac mundi redemptione sustineo ; hocque videndo, da mihi præmium accidentale, detentis in limbo præmium essentiale, et totum mundum ad rectam fidem converte.
Et tu, Domine universorum, Deus virtutum cœlestium, scilicet angelorum, Deus Israel, id est spiritualium hominum te per fidem contemplantium : qui ad litteram specialiter eras Deus sancti Jacob, qui dictus est Israel, et populi Judæorum, qui sæpe in Scriptura Israel nominatur;6 (6) Intende ad visitandas omnes gentes, etc. Visitatio Dei in sacra Scriptura interdum in bono accipitur, scilicet pro miseratione et subventione divina, quemadmodum in Luca habetur : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos.78 Interdum autem accipitur in malo, videlicet pro ultione divina, secundum quod per Sophoniam Dominus ait :9 Visitabo super om-nem qui arroganter ingreditur.10 Sic quoque accipitur apud Isaiam, ubi legitur de dæmonibus et damnatis : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post dies multos visitabuntur.11 Origenes autem putavit visitationem hoc loco sumi in bono : propterea dixit omnes damnatos tandem salvandos.
Secundum duplicem igitur hanc visitationem, exponi potest dupliciter locus iste. Primo sic : Intende, o Domine, ad visitandas omnes gentes, id est, peccatores gentiliter conversantes justo tuo judicio visita, subtrahendo eis gratiam in præsenti, et gloriam in futuro, atque utrobique debitas eis pœnas infligendo. Ideo sequitur, Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem : quod dicitur magis prænuntiando quam imprecando, nisi intelligatur de perseverantibus in peccato, propriumque affectum conformando divinæ justitiæ. Nec tamen sic intelligi debet, quasi Deus nullo modo misereatur damnatis : quia in præsenti citra condignum relinquuntur, eo quod angeli eorum a multis malis ipsos avertant ; in futuro quoque citra condignum puniuntur. Sed Deus dicitur eis non misereri, quia non salvat eos finaliter, et quoniam magis ac evidentius relucet in eis divina justitia, quam misericordia. Et sic Jacobus ait : Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.12 — Secundo exponitur sic : Intende ad visitandas omnes gentes, ita ut eas per gratiam tuam illumines, ad fidem convertas, super semitas justitiæ ducas, quatenus omnes benedicantur in Christo : secundum quod Abrahæ in Genesi sæpe promittitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, id est, in præsenti vita eis non parcas, sed argue et castiga, nuncque ulciscere, ne postmodum gravius ulciscaris.13141516
(7) Convertentur ad vesperam, etc. Istud quoque dupliciter explanatur. Primo, de gentibus. Convertentur ad vesperam, id est, gentiles ad Christum convertentur in sexta ætate ac ultima, secundum quod Joannes in sua Canonica ait: Novissima hora est; et Paulus, Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.17 Et famem patientur ut canes, id est, justitiam esurient ac sitient, Deique verbum avide audient, sicut in Actis Apostolorum de Thessalonicensibus Lucas commemorat: Hi sunt qui cum omni aviditate receperunt verbum Dei, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.18 Et circuibunt civitatem, id est militantem Ecclesiam, quatenus a prædicatoribus audiant verbum salutis quod optant. De hac gentium conversione et fame Amos inquit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei; et commovebuntur a mari19 usque ad mare, id est, circuibunt Ecclesiam, quæ per orbem terrarum longe ac late extenditur. (8) Ecce loquentur in ore suo: id est, gentes ad fidem conversæ non solum corde, sed etiam ore Christi mirabilia dicent, laudes divinas cantabunt, Deumque verbo et opere audacter et publice confitebuntur: sicut ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.20 Et gladius in labiis eorum, id est, prædicatio evangelica erit in ore ipsorum. Hæc enim prædicatio gladius dicitur, juxta illud Apostoli: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Et in Isaia Christus de Deo Patre loquens: Posuit, inquit, os meum quasi gladium acutum.2122 Prædicatores enim verba instar ensis acuta loquuntur, mundum terribiliter increpando. Quoniam quis audivit? id est, quoniam pauci sunt qui fide et moribus Evangelio Christi obediunt. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.23 Unde Isaias dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?24 (9) Et tu, Domine, juste judex, Deus omnipotens, sanctus et verax, deridebis eos, id est vocatos et multos, Christi Evangelio verbo aut opere contradicentes, ad nihilum deduces omnes gentes, id est gentiliter conversantes, omni spirituali et meritorio esse eas privando, finaliterque damnando, atque pro nihilo reputando.
Secundo exponitur de Judæis hoc modo:25 Convertentur ad vesperam, id est, in fine mundi et termino hujus ultimæ ætatis convertentur ad Christum, quemadmodum in Osee legitur prophetatum: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim;2627 et post hæc convertentur, et quærent Dominum Deum suum et David regem suum (id est Messiam, ut omnes exponunt), et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum. Tunc quippe implebitur quod in Ezechiele prædictum est: Salvabo gregem meum, ait Dominus;28 et servus meus David (id est Christus) princeps eorum. Unde ait et Apostolus:29 Quum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet. Nec dissonat quod Christus in Evangelio protestatur, Elias quum venerit, restituet omnia; et rursus, Fiet unum ovile et unus pastor.3031 Ad prædicationem namque Eliæ convertentur Judæi, secundum quod per Malachiam Dominus ait Judæis: Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.32 Et famem patientur ut canes: quoniam tunc Judæi avidissime audient verbum Dei.33 Et circuibunt civitatem, id est Ecclesiam Christi ex gentibus congregatam, quam modo contemnunt, tunc reverenter atque fideliter visitabunt, quatenus informationem evangelicæ legis acquirant. Ecce loquentur in ore suo, etc. Versus iste ita conveniet Judæis tunc convertendis, sicut jam declaratus est convenire gentibus ad fidem conversis. Potest tamen exponi de Judæis qui Christum præsentem spreverunt et occiderunt. Ut sit sensus: Ecce Judæi tempore Christi loquentur in ore suo detractiones et crimina atque blasphemias contra Christum;34 et gladius, id est sermo persecutionis et mortis sententiam deprecans, in labiis eorum.3536 Dixerunt enim coram Pilato : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.37 Quoniam quis audivit ? hoc est, Judæi inter se tractabant se velle ista scelera Christo objicere, atque has pœnas ei inferre, quia putabant consilium suum Christum latere, nec aliquem alium ipsorum malignitatem advertere. Volebant enim eum sine præsentia turbæ occidere. Dicebant enim : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Et tu, Domine, deridebis eos, dando eos in manus Romanorum. Et in hora mortis ipsorum irrisisti eos. In finali quoque judicio ipsos irridebis, ostendendo eos errasse, et irrisione dignos exsistere :38 sicut superius dictum est, Qui habitat in cœlis, irridebit eos. In libro Proverbiorum quoque legitur :3940 Ego in interitu vestro ridebo et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit.
(10) Fortitudinem meam ad te custodiam. Hæc sunt verba Christi ad Patrem. Quibus concordat quod ipse in Evangelio testatur : Non potest Filius a se quidquam facere, nisi quod viderit Patrem facientem;41 et iterum, Non possum ego a me ipso facere quidquam. Est igitur sensus : Totam meam42 virtutem, perfectionem atque potentiam ad te, id est ad tuum honorem et laudem, o Pater, custodiam, id est, observabo et ordinabo, ne aliquo modo aberrem, aliquid mihi adscribendo, quum totum a te receperim. Non solum autem refert Christus ad Patrem totam suam virtutem creatam, fortitudinemque humanam, sed etiam divinam et increatam, profitendo se illam quoque recepisse a Patre. Propter quod dicit : Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, id est divina essentia quam a Patre accepi.43 Per hoc enim probat se esse verum Deum : nam subdit, Ego et Pater unum sumus. Increatam autem suam virtutem retulit Christus ad Patrem, tanquam ad originem, non sicut ad finem. — Vel sic : Fortitudinem meam, qua adversarios meos possem subito variisque tormentis destruere, dejicere atque occidere, ad te custodiam, id est, secundum voluntatem tuam, o Deus Pater, restringam et differam, nec statim ulciscar me ipsum, sed tempus pœnitentiæ ipsis concedam.44 Hinc enim ait Petro : An puta quia non possum rogare Patrem, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum ?45 Nam et quum solo verbo, passione instante, hostes suos prostravisset dicendo, Ego sum, fortitudinem suam compescuit, eosque surgere fecit.
Quia Deus susceptor meus es : id est, Verbum Dei humanitatem meam ad suam personalitatem assumpsit. Deus quoque Trinitas susceptor est Christi hominis, quoniam omnes ejus preces exaudivit, resurgentem et ascendentem accepit, atque ad dexteram suam collocavit.46 Unde Deus Pater de Christo per Isaiam ait : Ecce servus meus, suscipiam eum. Deus meus, misericordia ejus præveniet me. Nullam unquam creaturam, imo nec omnes simul Deus tam gratiose misericorditerque prævenit, ut Christum hominem. Sola enim benignitate et gratia Dei, assumpta est Christi humana natura a Verbo : non enim præcesserant merita, sed in eodem instanti est creata et Deo unita.
(11) Deus ostendit mihi super inimicos meos, id est, mihi homini revelavit de ipsis Judæis quod sequitur. Ne occidas eos, id est, noli, o Christe, Fili dilecte, crucifixores tuos eorumque posteros penitus eradicare de terra, sed ora pro eis in bono, dicendo : Pater, ignosce illis. Nec omnes interficiantur, sed quidam eorum remaneant in memoriam ac testimonium evangelicæ veritatis. Ideo subjungit : nequando obliviscantur populi mei, id est, ne aliquando Christiani me et legem meam tradant oblivioni, non credendo quod fuerint aliquando Judæi, qui tantum scelus perpetrare præsumpserint ; sed videndo Judæos inter se commorari, incessabiliter sint memores mei, elicientes etiam fidei suæ argumentum ex repulsa, dispersione ac derelictione Judæorum. Ecce ex his trahitur ratio cur Judæi non sint occidendi, darguentur a Christo, quia tunc dicet eis : nisi speciali peccato meruerint.
Deinde Christus ait ad Patrem : (12) Disperge illos per totum mundum, ut sint vagi in nationibus : sicut per Osee prædictum est; in virtute tua omnipotente, per quam tibi omnia facilia sunt, per quam etiam contulisti Romanis potentiam dispergendi Judæos. Et depone eos a prosperitate et gloria temporali, a regno, a sacerdotio, omnique honore legis paternæ, protector meus, id est meæ humanitatis, Domine Pater : depone, inquam, non ignoscendo, sed ab effectu impediendo, (15) Delictum oris eorum, hoc est sermonem labiorum ipsorum, quo dixerunt coram Pilato :47 Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ;48 et alibi : Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens, Post tres dies resurgam.49 Et comprehendantur in superbia sua, id est, in peccato suo moriantur : secundum quod Christus dixit Judæis, In peccato vestro moriemini :50 quod Christus dicit potius prænuntiando quam imprecando. Vel, Comprehendantur, id est, obsideantur, concludantur, et capiantur in civitate Jerusalem ab exercitu Romanorum, sicut et Christus prædixit.51 Vel, Comprehendantur in superbia sua, id est, confundantur a Christi Apostolis, verbis atque miraculis Christi resurrectionem docentibus, demonstrantibus, ac palam probantibus.
(14) Et de exsecratione, id est abominatione, qua Christo detraxerunt, eumque spreverunt, dicentes, Homo vorax, amicus publicanorum ;52 et mendacio, quod contra Christum locuti sunt, dicendo, Seducit turbam ;53 et, quod discipuli furati essent eum de monumento ;54 annuntiabuntur, id est, redarguentur a judice Christo, in consummatione, id est in fine mundi judicioque finali. De qua consummatione Christus in Evangelio dicit :55 Sic erit in consummatione sæculi. Tunc enim videbunt in quem pupugerunt.56 Unde clarius subdit : in ira consummationis, id est in divina ultione et increpatione quæ erit in die judicii, re-
Ite, maledicti, in ignem æternum.57 Et non erunt in numero electorum, neque in gloria :58 juxta illud, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Tunc enim in æternum peribunt. (15) Et scient, in die novissimo, per experientiam pœnæ, et per corporalem Christi intuitum, quia Deus, id est Christus, dominabitur Jacob, id est vero Israeli, videlicet populo Judæorum in Jesum Christum credenti, et finium terræ, id est omnium gentium in ipsum credentium. Horum enim post finale judicium dominabitur Christus Deus in triumphanti Ecclesia, sicut et nunc dominatur universorum fidelium in Ecclesia militanti.
(16) Convertentur ad vesperam, etc. Iste versus jam semel expositus est : quem modo resumit Propheta ad consolandum se ipsum super interitu populi sui. Consolans ergo se ipsum, insinuat quod reliquiæ salvæ fient, quemadmodum Isaias et Paulus testantur : Si fuerit, inquiunt, semen filiorum Israel sicut arena maris, reliquiæ salvabuntur.59
(17) Ipsi dispergentur ad manducandum : id est, Judæi in fine sæculi convertendi60, circumquaque ibunt ad homines virtuosos, ut panem vitæ et intellectus acquirant, cognoscendo et observando Christi doctrinam ; sicque obedientiæ cibum manducent, de quo asserit Christus : Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.61 Si vero non fuerint saturati pane prædicto, id est justitia quam maxime desiderabunt, tunc et murmurabunt, non contra Deum, sed contra se ipsos, redarguentes se, quod tam sero conversi sunt, nec juxta desiderium suum proficere possunt. Vel : Dispergentur ad manducandum corpus et sanguinem Christi : quæ utique tunc devotissime sument, sicut plenissime credent ; imo devotissime Sacramentum altaris percipient, sicut primitiva Ecclesia, quæ (ut Lucas affirmat) perseveravit in communione fractionis panis. Si vero non fuerint saturati gratia sacramentali, videlicet effectibus hujus superdignissimi Sacramenti, et murmurabunt :6263 secundum intellectum inductum.
(18) Ego autem, o Deus, cantabo fortitudinem tuam, id est, laudabo coram discipulis meis tuam potentiam, qua me resuscitasti a mortuis; et exsultabo, id est, exsultanter gaudioseque proferam et annuntiabo, mane, prima sabbati, quando Mariæ Magdalenæ apparui, misericordiam tuam, id est gratiam qua me tam celeriter resuscitasti, et quam detentis in limbo universoque mundo per me dare dignatus es. Christus enim post resurrectionem, Dei potentiam prædicavit, quando (ut Lucas commemorat) per quadraginta dies apparens discipulis, loquebatur eis de regno Dei: Non est, inquiens, vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Exsultavit quoque mane, id est tempore evangelicæ legis et gratiæ, misericordiam Dei, quando discipulis dixit: Quicumque crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; atque iterum: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. (19) Quia factus es, o Deus Pater, susceptor meus: secundum sensum jam dictum; et refugium meum in die tribulationis meæ, id est toto tempore conversationis meæ in mundo, quæ tribulationibus plena fuit. Nam et passione instante, Christus ad Patrem confugit, orans et dicens: Mi Pater, si vis, transfer calicem istum a me.64 Moriens quoque clamavit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.65 Et istud conveniebat Christo, in quantum erat passibilis et aliquo modo viator.
(20) Adjutor meus, tibi psallam. Deus Christi hominis adjutor fuit in omnibus, juxta illud Isaiæ prophetæ:66 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus. Et in Evangelio dixit: Pater in me manens, ipse facit opera.67 Huic adjutori Christus per se ipsum et fideles psallit, verbis et operibus ipsum laudando. Quia Deus susceptor meus es, Deus meus, misericordia mea. Christus ut homo, vocat Deum misericordiam suam, non quia pœnam aut culpam propriam sibi indulsit; sed quia tam gratiosissime ipsum in omni benedictione dulcedinis prævenit et adimplevit, ac per hoc ab omni peccato præservavit.68 Incomparabili enim gratia animam ejus implevit, faciens eam divinæ essentiæ contemplatricem per speciem excellentissimo modo, a primo suæ creationis exordio.
Footnotes
-
1 Reg. xix, 9-12. ↩
-
1 Joann. 1, 8. ↩
-
Job xv, 14, juxta LXX. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Luc. 1, 78. ↩
-
Luc. i, 78. ↩
-
Soph. 1, 9. ↩
-
Soph. i, 9. ↩
-
Is. xxiv, 22. ↩
-
Jacob. u, 13. ↩
-
Jacob. ii, 13. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
I Joann. i, 8. ↩
-
Gen. xii, 3; xviii, 18; xxii, 18. ↩
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
Act. xvii, 11. ↩
-
Amos viii, 11, 12. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Is. xlxi, 2. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Is. liii, 1. ↩
-
1 Joann. II, 18. ↩
-
Osee III, 4, 5. ↩
-
Esee III, 4, 5. ↩
-
Ezech. XXXIV, 22, 24. ↩
-
Rom. XI, 25, 26. ↩
-
Marc. IX, 11. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Malach. IV, 5. ↩
-
Amos VIII, 11, 12. ↩
-
Ephes. vi, 17. ↩
-
I Cor. X, 11. ↩
-
I Joann. II, 18. ↩
-
Joann. XIX, 7. ↩
-
Ps. II, 4. ↩
-
Prov. I, 26. ↩
-
Is. XLII, 1. ↩
-
Joann. V, 19. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Joann. X, 29. ↩
-
Joann. XVIII, 5, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Joann. xviii, 30. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Matth. xxvii, 63. ↩
-
Joann. viii, 21. ↩
-
Luc. xix, 43, 44. ↩
-
Matth. xi, 19. ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Matth. xxviii, 13. ↩
-
Matth. xiii, 49. ↩
-
Joann. xix, 37; ↩
-
Apoc. i, 7. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Rom. ix, 27. ↩
-
Is. x, 22; ↩
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Act. ii, 42. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Luc. xxii, 42. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Is. i, 7. ↩
-
Joann. xiv, 10. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
Chapter 112 of 244