Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI QUINQUAGESIMI OCTAVI.

MORALITER insuper convenit psalmus iste Ecclesiæ Christi tribulatæ, et unicuique Christiano afflicto. Fidelis ergo tentationibus variisque adversis circumdatus, totis medullis proclamet ad Deum: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, id est, ab invidentibus atque occulte et industriose mihi nocere studentibus, erue me. Hoc autem ad invisibiles hostes maxime pertinet. Unde vehementer egemus adjutorio Dei, id est discretione spirituum, seu illuminatione Spiritus Sancti, ad cognoscendum insidias dæmonis, quatenus cum Apostolo dicere valeamus: Non ignoramus cogitationes ejus.1 Et ab insurgentibus in me, id est a manifestis invasoribus ac persecutoribus, libera me, ne animam meam ad impatientiam aut alia vitia pertrahant, ne damna aut vulnera amplius inferant quam animæ expedit. Hinc enim Apostolus discipulos deprecatur:2 Orate ut liberemur a malis et importunis hominibus.

3 Eripe me de operantibus iniquitatem, id est ab omni male viventi, quamvis non sit æmulus meus : imo a familiaribus, propinquis, vicinis et fratribus malam vitam ducentibus, maxime erui indigemus, ne cum perversis pervertamur, ne ipsis in malo consentiamus, ne propinquitas naturæ, loci et convictus, fiat occasio imitationis perversæ.3 Et de viris sanguinum, qui affectu et opere proximos suos occidunt in carne aut corde. Qui enim alium ad mortale peccatum inducit, spiritualiter eum occidit. Omnis quoque qui fratrem suum odit, homicida est.4 Ab his, Domine, salva me, ne sim similis eis.

Denique primus versus hoc modo convenienter exponitur : Eripe me de inimicis meis, Deus meus, id est, a malis habitibus seu consuetudinibus vitiosis intus latentibus et quodammodo quiescentibus redime me, per gratiam talia funditus ex corde meo eradicando, oppositosque virtutum habitus inferendo. Et ab insurgentibus in me, id est ab actualibus vitiis, a passionibus impetuosis, a motibus inordinatis, libera me, quatenus per gratiam tuam hujusmodi statim abjiciam, vincam, atque de die in diem minus ac rarius sentiam.

Quia ecce, o Domine, prædicti adversarii ceperunt animam meam, id est, vinculis peccatorum eam vinxerunt, in peccati consensum eam trahendo. Vel, Ceperunt, id est, obsederunt, invaserunt, et capere tentaverunt animam meam, insidiantes saluti mentis aut corporis sospitati. Undique namque anima nostra circumvallatur hostibus, id est impugnationibus mundi, carnis et dæmonis. Irruerunt in me fortes adversarii, scilicet dæmones, mundi potentes, aut vitia in me radicata, vel ad quæ ex natura proclivis sum.5 Hi quotidie irruunt in nos, conantes subvertere animas nostras. Idcirco incessanter clamandum est nobis ad Dominum.

Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine, id est, nulla culpa merui pati ista flagella. Hoc, proh dolor! paucissimis convenit, illis videlicet qui persecutionem patiuntur propter justitiam : qui dicere possunt cum sancto Job, Hæc passus sum sine iniquitate manus meæ, quum mundas haberem ad Deum preces : his scilicet quibus pro bonis mala redduntur : qui cum Apostolo dicere queunt, Maledicimur, et benedicimus. Talis quoque fuit beatissimus David editor psalmi præsentis : qui quum multa bona fecisset Sauli, gravissimam persecutionem patiebatur ab eo. Sine iniquitate cucurri, et direxi. Hoc nulli præter Christum ejusque gloriosam Genitricem absolute convenire videtur, nisi taliter exponatur : Sine iniquitate, id est sine peccato mortali, cucurri viam hujus exsilii vel mandatorum ; et direxi opera mea, cogitationes ac verba secundum divinæ legis præcepta. Vel, Sine iniquitate cucurri, id est, in peccatis non perseveravi, et de venialibus quotidie satisfeci. Sic enim Apostolus ait : Nihil mihi conscius sum. Et Job : Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea, videlicet quoad peccata mortalia : sine venialibus namque non fuit. Solent autem interdum homines sancti propriam perfectionem sine omni superbia enarrare et confiteri, propter rationabiles causas, scilicet ad honorem Dei, ad proximi ædificationem, aut ut sibi faciant supplicandi fiduciam, vel spiritus pusillanimitatem expellant. Unde piissimus regum Ezechias, pro magna causa oraturus, sic ait : Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.678 Jeremias quoque de se ipso ad nostram informationem ait : Non sedi in consilio ludentium, et diem hominis non concupivi.

Exsurge in occursum meum : id est, in omni eventu, causa, opere atque negotio, mihi, o Domine, approxima præsensque esto, ostende te mihi, et suscipe me. Occurre ergo, non locum mutando, quum tu sis incircumscriptibilis atque immobilis; sed opem et gratiam impendendo, quia tu solus servare me potes. Occursus autem Dei quandoque in malo accipitur, scilicet pro resistentia et ultione qua Deus peccatoris voluntatem ab opere impedit, punit ac damnat, secundum quod Dominus de peccatoribus protestatur : Occurram eis quasi ursa raptis catulis.9 Interdum vero in bono accipitur, sicut jam dictum est.

Sicque puer Abrahæ : Domine, inquit, obsecro, occurre hodie mihi, et fac misericordiam, etc.10 Nos igitur, considerantes quia adjutorio Dei indesinenter in omni negotio indigemus, semper dicamus : Exsurge in occursum meum, Domine. Sed ut hujus precis sortiamur effectum, agamus quod Amos scribit :11 Præparare in occursum Dei tui, id est, fac quod in te est, et para te ipsum, ut dignus efficiaris obviatione divina. Hinc etiam per Jeremiam Dominus ait : Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?12 Et vide, id est, o Domine, clementer considera quanta mihi instent discrimina, quantum indigeo gratia tua, quam affectuose et confidenter te invoco.

7 Convertentur ad vesperam. Hoc dicere potest mater Ecclesia, de his qui nec in adolescentia, neque in juventute obedire volunt exhortationibus sanctis. De talibus namque desperandum non est, quia fortassis in tertia vigilia seu undecima hora convertentur, et famem justitiæ patientur ut canes, tam cupide proficiendo, ut mane conversos præcedant, fiantque novissimi primi, et primi novissimi.13

10 Fortitudinem meam ad te custodiam, id est, totam potestatem, virtutem et gratiam meam tibi attribuam, dicendo cum sancto Job, Ecce non est auxilium mihi in me;14 et cum Apostolo, Gratia Dei sum id quod sum.15 Confiteborque verum esse quod tu, Domine, per Prophetam sanctum dicis : Perditio tua, Israel, ex te;16 in me tantummodo auxilium tuum. Si ergo fortitudinem tibi divinitus præstitam optas servare, non perdere, omne quod es, potes et agis, Deo adscribe, dicque illud :17 Domine, fortitudo mea et refugium meum et robur meum. Quia Deus susceptor meus es. Deus Dei Filius susceptor est nostræ naturæ in incarnatione; et Deus Trinitas susceptor nostrorum desideriorum in oratione, nostræ pœnitentiæ in justificatione, nostri obsequii in sua pietate, nostræ animæ in glorificatione, nostrique corporis in resuscitatione. Imo benignissimus Dominus Deus noster incessanter paratus est nos in brachiis suæ paternæ dilectionis recipere, confovere, protegere, atque salvare, sicut per Prophetam animæ peccatrici dicit : Tu fornicata es cum amatoribus multis;18 tamen revertere ad me, et non avertam faciem meam a te;19 et iterum :20 Noluisti erubescere; ergo saltem amodo voca me, Pater meus es tu. Et per Ezechielem dicitur : Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.21 Deus meus, misericordia ejus præveniet me. Hoc est verbum bonæ fiduciæ, estque implicite fervens oratio. Hoc enim dicit fidelis, non præsumendo, sed sperando ac desiderando. Desiderium enim pauperum exaudivit Dominus, etiam antequam in formalem aut vocalem orationem erumpat.22 Nisi autem misericordia Dei nos præveniret, salvi fieri non possemus, quoniam gratiam primam nullus de condigno meretur : oportet ergo ut gratia Dei nos præveniat, conservet, perducat, perficiat. Ideo enim Christus :23 Sine me, inquit, nihil potestis facere.

12 Deus ostendit mihi super inimicos meos : Ne occidas eos, etc. Hoc dicit Ecclesia, sicut et Christus, de Judæis inter Christianos morantibus : quos non occidit propter rationem in præcedenti explanatione expositam. Potest quoque intelligi de omnibus hostibus, ut sit sensus : Deus ostendit mihi super inimicos meos, id est, Christus præcepit mihi de adversariis meis : Ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei, id est, ne proximi scandalizentur in vestra vindicta, imitenturque opera vestra, et obliviscantur mea præcepta, quibus præcepi : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.24

Hoc ergo agens Ecclesia, orat: Disperge illos in virtute tua, id est, a malitia separa eos, qui solus potes facere mundum de immundo;25 et depone eos a malo proposito. Depone quoque, id est, indulge et dele, delictum oris eorum, videlicet sermonem illicitum labiorum ipsorum, quo vel in te, vel in proximum peccaverunt; et comprehendantur in superbia sua, id est, per flagella tuæ paternæ correctionis coarctetur ac restringatur eorum superbia, quatenus humiliati per pœnas, cessent a vita superba. Et de exsecratione, qua justos abominati sunt, et viam Dei spreverunt, et mendacio annuntiabuntur, id est, accusabuntur et redarguentur a prædicatoribus Christi in sæculo isto quotidie: quorum officium est errantes instruere, peccatores arguere, nulliusque peccata palpare. Annuntiabuntur autem in consummatione, id est in doctrina eos perficiente, vel ad hoc ut consummentur in bono; in ira consummationis, id est in increpatione caritativa ad consummationem virtuosam tendente. Ex caritate enim procedit ira per zelum, qua prædicatores et justi impios arguunt et castigant, quemadmodum Apostolus ait:26 Increpa illos dure. Et non erunt, id est, peccatores post annuntiationem et consummationem prædictam, non erunt tales quales ante fuerunt: relinquent enim se ipsos, et vivent jam non ipsi, sed Christus in eis. Unde Salomon admonet: Verte impios, et non erunt.27 Et scient, per experientiam misericordiæ Dei sibi exhibitæ, quia Deus dominabitur Jacob, id est supplantatoribus vitiorum, videlicet justis, et finium terræ,, id est etiam vitiosis, dummodo velint ad ipsum converti. Sic enim regnabit in eis per fidem et gratiam, faciens eos sibi famulos efficaces.28

Ego autem, o Deus, cantabo fortitudinem tuam, id est, laudabo potentiam tuam circa me, qua me de ore diaboli eruisti, ex impio justificasti, ad vitam laudabilem perduxisti. Laudabo quoque omnipotentiam tuam, quam parcendo maxime et miserando manifestas; qua cœlum et terram creasti, conservas, gubernas; per quam facis magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.29 Et exsultabo, id est, hilariter pronuntiabo, mane, id est cito et in principio, scilicet antequam in aliis occuper: secundum quod a Matthæo scriptum est, Primum quærite regnum Dei; vel, Mane, id est gratia tua veniente, ac radiante in me;30 misericordiam tuam, id est te ipsum misericordem ac misericordiæ tuæ effectum, confitendo beneficia tua mihi clementer collata: quemadmodum Raphael angelus jubet, Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.31 Quia factus es, sine tui mutatione, susceptor meus, convertendo cor meum ad te. Fit enim Deus susceptor noster, alterando cor nostrum per gratiam suam, non mutando se ipsum. Et refugium meum in die tribulationis meæ, quia dedisti mihi gratiam hanc, per quam in omni necessitate ad tuam pietatem confugio.

Adjutor meus, tibi psallam, id est, laude operosa, scilicet vita et voce, te laudabo, quia Deus susceptor meus es: propterea te satis laudare non valeo. Deus meus, misericordia mea. Cur non potius, Miserator meus? nisi quod tanta tamque inæstimabilis, ineffabilis ac infinita est misericordia Dei super nos, ut aptius dicatur in abstracto, Nostra misericordia, quam in concreto, Miserator noster. Sic enim dicere solemus de eo quem ardenter amamus: Tu es amor meus. Itaque tu, Domine Deus meus, misericordia mea. Definiant seu describant te alii sicut volunt; ego convenientius te describere nequeo, quam, Deus meus, misericordia mea. Dicat Aristoteles: Deus est actus purus; dicat Plato: Deus est per se bonum; dicat Avicenna: Deus est bonitas pura. Ego in æternum dicturus sum: Deus meus, misericordia mea. Tua enim bonitate creatus sum, tua incarnatione deificatus, tua conversatione sanctificatus, tua passione redemptus, tua ascensione glorificatus.

13

14

17

B

C

D

18

Præterea, quoties in psalmo isto tam inclyto jam dictum est, Deus meus et susceptor meus? Et nonne Deus, omnium cœlestium, terrestrium et infernorum Deus exsistit? Cur ergo, Deus meus? Non est hoc omnium dicere: Deus meus. Deus enim a causalitate et providentia nomen accepit. Nos quoque illud, deum uniuscujusque vocamus, quod summe ab eo amatur et colitur. Ideo enim gulosorum deus venter est, avarorum aurum. Ille igitur vere ac proprie dicere potest, Deus meus, qui ipsum singulariter colit et fervide diligit: de quo etiam Deus specialem providentiam habet, ipsum præservando a malis, et promovendo in bonis. Hinc enim magnus ille atque divinus Areopagita Dionysius absolute dicere non præsumpsit, Deus meus; sed ita in libris suis scripsit: Deus, et si fas est dicere, meus.

Totum igitur affectum nostrum congregemus et stabiliamus in Deo, nil prorsus amantes in creaturis, nisi in ipso et propter ipsum. Ipsum vero finaliter, pure et propter se diligamus, quia in ipso est omnium bonorum, pulchrorum ac desiderabilium plenitudo simpliciter infinita.

PRECATIO.

Visita nos, Domine, gratuito benignitatis munere, et esto refugium nobis in die tribulationis, eripiens nos ab insurgentibus inimicis nostris:32 ut ab omnibus subducti hostium incursibus, tibi adjutori modo indefessi psallamus.

Footnotes

  1. II Cor. ii, 11. ↩

  2. II Thess. iii, 2. ↩

  3. Ps. xvii, 27. ↩

  4. 1 Joann. III, 15. ↩

  5. Jer. xv, 17; xvii, 16. ↩

  6. Is. xxxviii, 3; ↩

  7. IV Reg. xx, 3. ↩

  8. Matth. v, 10. ↩

  9. Osee xiii, 8. ↩

  10. Gen. xxiv, 12. ↩

  11. Amos iv, 12. ↩

  12. Jer. xxx, 21. ↩

  13. Matth. xx, 16. ↩

  14. Job vi, 13. ↩

  15. 1 Cor. xv, 10. ↩

  16. Osee xiii, 9. ↩

  17. Jer. xvi, 19. ↩

  18. Jer. iii, 12. ↩

  19. Jer. iii, 1, 12. ↩

  20. Ibid. 3, 4. ↩

  21. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  22. Ps. x, 17, juxta Hebr. ↩

  23. Joann. xv, 5. ↩

  24. Matth. v, 44. ↩

  25. Job xiv, 4. ↩

  26. Tit. i, 13. ↩

  27. Prov. xii, 7. ↩

  28. Galat. ii, 20. ↩

  29. Job ix, 10. ↩

  30. Matth. vi, 33. ↩

  31. Tob. xii, 6. ↩

  32. Philipp. m, 19. ↩

Chapter 113 of 244