Articulus 18
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI QUINQUAGESIMI NONI: DEUS, REPULISTI NOS.
HUJUS psalmi titulus est: In finem, pro his qui commutabuntur, in tituli inscriptione ipsi David, in doctrinam, quum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Juxta intellectum litteralem, sensus tituli hujus dependet ex historiis librorum Regum et Paralipomenon. Ad litteram enim fecit David hunc psalmum de statu et regno Israel, ejus miserias deplangendo, ejusque reparationem deprecando. Legitur enim secundo Regum libro, quemadmodum Hanon filius Naas regis Ammonitarum, contumeliam intulit servis David: quo facto, timens ipsum David, conduxit sibi in adjutorium quosdam de Mesopotamia, et quosdam de Syria ac aliis locis: qui omnes victi sunt a populo David. Est igitur sensus tituli: Psalmus iste in finem, scilicet Christum, nos dirigens, qui est finis totius divinæ Scripturæ, scriptus est ad litteram pro his qui commutabuntur, in tituli inscriptione ipsi David, id est pro populo Israel, qui tenuit David pro rege suo a Deo electo, sicut et titulus dicit: quia Deus per Samuelem prædixit David debere esse et nominari regem Israel.12 Psalmus, dico, scriptus ea occasione, quum David succendit Mesopotamiam Syriæ, et Syriam Sobal: sicut historiæ prædictæ plenius pandunt; et convertit Joab, id est, aciem direxit, et percussit Edom, id est Idumæos, in valle Salinarum.
LOQUENS igitur David in persona regni Israel, ait: Deus, repulisti nos a tua defensione, et destruxisti nos, permittendo hostes ingredi terminos nostros, et civitates nostras vastare, hominesque occidere. Iratus es adversus nos propter peccata nostra. Regnum enim Israel tempore judicum multipliciter affligebatur. Unde primo libro Regum dicitur, quod faber ferrarius non erat in terra Israel.3 Caverant namque Philistæi, ne facerent Hebræi lanceam aut gladium, ut pugnare non possent.4 Et misertus es nobis, non penitus conterendo nos, neque nos affligendo tam vehementer sicut meruimus. (2) Commovisti terram, id est inhabitantes in terra nostra, permittendo nos impugnari et eradicari a terra. Expulerunt enim Philistæi Hebræos, et habitabant in civitatibus ipsorum. Et conturbasti eam, id est, terrore adversariorum turbari eos permisisti. Sana contritiones ejus, id est, ruinas ejus et afflictiones recupera, quia commota est, id est, propter prædictas miserias nostras moveatur pietas tua ad miserendum succurrendumque nobis.5 (3) Ostendisti populo tuo dura, id est, diversa flagella super nos inductisti; potasti nos vino compunctionis, id est, compunctione seu mœrore, et mentis dolore nos implesti, sicut homo vino potatur, et potu impletur: quemadmodum apud Jeremiam legimus, Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo impios felle, dicit Dominus.
(4) Dedisti metuentibus te significationem, id est intellectum, ut fugiant a facie arcus, id est a comminatione divini judicii.67 Per castigationes enim præsentes illuminat Deus corda humana, ut timeant futura supplicia. Propter quod apud Jeremiam habetur: Castigasti me, et eruditus sum.8 Hoc autem facis, o Domine, (5) Ut liberentur dilecti tui, videlicet filii Israel quos dilexisti:910 juxta illud, Puer Israel, et dilexi eum;11 et illud, In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.12 Salvum fac me orantem, et eos pro quibus exoro, dextera tua, id est per dexteram tuam, scilicet per piam tuam adsistentiam, favorabilem præsentiam, et gratiosam clementiam;13 et exaudi me ista precantem. (6) Deus locutus est in Sancto suo, id est per sanctum suum Prophetam, scilicet Samuelem, seu Nathan, quorum utrique revelavit prosperitatem regno Israel adfuturam tempore David. Locutus est vero Deus quod sequitur:1415 Lætabor, id est, quod ego David in ipso lætarer sicut in Deo salutis meæ; et partibor Sichimam, id est, spolia terræ Sichem dividam servis et adjutoribus meis, eamque restituam habitatoribus suis: quæ omnia per David completa sunt. Et convallem Tabernaculorum, id est locum juxta Jordanem situm, quem Jacob appellavit Socoth16, id est tabernacula, quia de Mesopotamia rediens, et Esau fratrem suum declinans, fixit in eo tentoria. Hanc ergo convallem metibor, id est, filiis Israel dividam secundum debitam uniuscujusque mensuram, expulsis de ea Philistæis, qui eam injuste ad tempus possederant.
Hæc quoque acturus sum adjutorio populi mei, eorum præcipue qui bellicosiores et fortiores fuerunt. De quibus subjungitur: (7) Meus est Galaad, id est populus habens terram Galaad in possessionem trans Jordanem: qui erant nominati in robore propter Jair et Jephthe;17 et meus est Manasses, id est populus ex tribu Manasse progenitus: qui erat famosus propter Gedeonem de hac stirpe exortum. Et Ephraim18, id est populus ex tribu Ephraim natus, est fortitudo capitis mei, id est potestas regni mei, vel fortitudo principalis quodammodo et capitanea. Habitabat enim hic populus in una extremitatum regni Israel versus aquilonem, sicut et populus Juda in alia extremitate versus austrum.19 (8) Juda rex meus: quia ex tribu Juda reges sunt orti, eratque populus Juda defensor et custos regni Israel. Moab, id est terra et populus Moabitarum, est olla spei meæ: id est, per adjutorium spero illam adipisci et possidere, eaque uti tam libere sicut homo paterfamilias utitur olla in suæ domus obsequio. (9) In Idumæam, id est in terram Edom, in qua Esau habitavit, extendam calceamentum meum, id est, pedibus calceatis ibo per illam, faciens eam mihi tributariam. Mihi alienigenæ, scilicet Philistæi et alii in circuitu habitantes, subditi sunt ad obediendum et tributa solvendum.
Porro, ut David ostendat se ista non præsumere propriis viribus, sed divina virtute, adjungit:20 (10) Quis deducet me in civitatem munitam muris ac portis? Quis deducet me usque in Idumœam, ut eam mihi subjiciam? Et respondet: (11) Nonne tu, Deus, qui repulisti nos quandoque? sed modo ira tua in misericordiam versa est. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?21 Interrogatio est, ac si dicat: Imo egredieris in virtutibus nostris, id est in exercitu nostro, erisque dux belli et auxiliator, quemadmodum de nostro exercitu scriptum est: Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo est.22 Et alibi legitur: In exercitu nostro Deus dux est. Vel: Non egredieris ante nos in virtutibus nostris, sed tuis, quoniam propria potestate nos proteges. (12) Da nobis, o Domine, auxilium de tribulatione, id est, quo a persecutione eripiamur; et vana salus hominis. Nam maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. (13) In Deo faciemus virtutem, id est, divina virtute prævalebimus, et opera virtuosa agemus; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Deus enim tempore David contrivit adversarios Israel.
Footnotes
-
II Reg. x; ↩
-
I Par. xix. ↩
-
1 Reg. xiii, 19. ↩
-
II Reg. x, 4, 6, 13-19. ↩
-
Gen. xxxi, 7. ↩
-
Gen. vi-viii. ↩
-
Jer. xxiii, 15. ↩
-
Josue xxxi, 18. ↩
-
Deut. xxxiii, 7. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Osee xi, 1. ↩
-
Jer. xxxi, 3. ↩
-
Gen. xxxvi, 8. ↩
-
11 Reg. VIII, 1-14. ↩
-
1 Reg. XVI, 1; 11 Reg. VII, 4-17. ↩
-
Gen. xxxiii, 17. ↩
-
Judic. x, 3, 4; xi, 1. ↩
-
Josue XVI, 1-8. ↩
-
Josue xv, 1-11. ↩
-
II Par. xiii, 12. ↩
-
* quia Jer. xvii, 5. ↩
-
Num.xxiii, 21. ↩
Chapter 114 of 244