Articulus 19
ELUCIDATIO PSALMI EJUSDEM QUINQUAGESIMI NONI TROPOLOGICA SEU MORALIS.
JUXTA mysticum vero sensum, exponenda sunt nomina tituli secundum vim interpretationis quam habent, ut sit sensus: In finem, id est, psalmus iste in Christum nos ducens, scriptus est pro his qui commutabuntur, id est, a veteri vita ad christiformem conversationem convertentur, in tituli inscriptione, confitentes verbo et opere Christum esse regem Judæorum, quemadmodum titulus asserit:1 commutabuntur autem ipsi David, id est ipsi Christo, ut vivant non sibi, sed Domino Salvatori, quum succendit Mesopotamiam Syriæ, id est, dum Christus sua humilitate et sanctitate inflammavit igne divini amoris mundum sua reputatione sublimem.23 Mesopotamia enim, alta vocatio interpretatur. Et Syriam Sobal, id est sublimitatem vanæ vetustatis. Sobal namque vetustas exponitur. Et convertit Joab, id est, Christus convertit populum Judæorum; et percussit Edom in valle Salinarum: id est, mundum terrenum et vitiis sanguinolentum percussit sancto timore, ipsum convertendo ad fidem: percussit vero duodecim millia, id est omnes gentes a quatuor finibus mundi. Numerus namque duodenarius est numerus perfectionis, quo totalitas designatur.
Ait ergo Ecclesia: Deus, repulisti nos, permittendo nos vastari ab hostibus fidei, vel non exaudiendo preces nostras. Quamvis autem ad tempus Deus plebem suam videatur repellere, non tamen finaliter eam relinquit. Propter quod dicit Apostolus: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit.4 Inferius quoque habetur: Quia non repellet Dominus plebem suam. Et destruxisti nos corporaliter, permittendo nos ab injustis occidi: quod in persona martyrum dicere potest Ecclesia; vel spiritualiter, indurando corda nostra, seu gratiam abstrahendo propter peccata nostra. Sine caritate enim et gratia exsistentes destruimur, et nihil sumus, juxta Apostolum: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil sum.5 Caritas enim est animæ vita. Iratus es famulis atque6 fidelibus tuis, eo modo quo pater filio peccanti irascitur, quem flagellat ne amplius peccet: sic tu afflixisti nos in præsenti variis pœnis in corpore et in anima, intus et foris; et misertus es nobis, quia per temporales has castigationes peccata nostra dimisisti, gratiam infudisti, nosque de cetero cautiores fecisti. Commovisti terram, id est Ecclesiam militantem in terra versantem, quam multipliciter impugnari permittis, multisque inquietudinibus agitari, ita ut pene nunquam in eodem statu permaneat;7 et conturbasti eam, propter magnitudinem persecutionum sibi instantium.8 Ostendisti populo tuo dura, ita quod per experientiam didicit quid sit persecutio, et ex his quæ passus est, compassionem. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur; et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.9 Hinc ad Jeremiam Dominus ait:10 Castigo te in judicio, ne tibi videaris innoxius.11 Et in Apocalypsi: Ego quos amo, arguo et castigo.1213
Dedisti metuentibus te significationem, id est, per temporalia mala eis inflicta significasti eis, ut fugiant a facie arcus, id est a perpetuis pœnis divinæ ultionis, videlicet ut gaudenter et æquanimiter perferant cuncta præsentis vitæ adversa, quatenus æterna mereantur evadere tormenta. Unde hanc significationem intelligens Jeremias propheta, in hac vita corripi cupit, dum ait: Corripe me, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.14 Propter dura ergo quæ nobis Deus ostendit, non murmuremus, sed agamus quod sanctus Dei propheta Michæas ait: Iram Domini portabo, quia peccavi ei. Ut liberentur dilecti tui, videlicet re et nomine Christiani, de quibus Salvator ait: Ipse Pater amat vos. Et in prima sua Canonica ait Joannes: Carissimi, diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.15 Salvum me fac dextera tua, id est in dextera tua, ita ut in dextera tua in cœlo resideam, id est in bonis tuis potioribus atque cœlestibus, prout Christus promisit: Qui vicerit, dabo ei mecum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.16
Deus locutus est in Sancto suo, id est, Pater locutus est nobis in Filio, qui est Sanctus Sanctorum. Porro quæ sequuntur, possunt esse verba Dei Patris, vel Christi, seu Ecclesiæ.17 Pater igitur ait: Lœtabor in vobis, o electi, quum benefecero vobis, quemadmodum spopondi, Dabo (inquiens) eis cor unum, et lætabor super eis quum benefecero eis.18 Et partibor Sichimam, id est, gentiles dividam, quosdam convertendo, et quosdam deserendo. Non enim est omnium fides. Per Sichimam namque, in qua morabantur pagani, designantur gentiles. Et convallem Tabernaculorum, id est populum Judæorum, metibor, quosdam assumendo, et quosdam relinquendo.19 Hæc autem conveniunt Christo, sicut et Deo Patri. Unde in Cœna dixit: Non de omnibus vobis dico;20 ego scio quos elegerim.21 Apostolus quoque ad Romanos: Vide, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem;22 in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate.23
Meus est Galaad, id est congregatio martyrum, qui sanguinis effusione Christo et fidei testimonium præbuerunt. Galaad namque interpretatur, acervus testimonii: per quod martyres designantur. Nam martyr Græce, Latine testis vocatur. Et meus est Manasses: id est, populus priora obliviscens, et in anteriora extendens se ipsum, pertinet ad numerum electorum meorum.24
Manasses quippe interpretatur oblivio. Debemus autem temporalium, sensibilium et inferiorum oblivisci, atque æternorum ac divinorum jugiter recordari, quatenus, sicut ait Apostolus, revelata facie gloriam Domini speculemur. Et Ephraim, id est populus in bonis operibus copiosus ac fertilis, est fortitudo capitis mei, id est stabilimentum Christi, cujus ego caput sum, et qui est caput Ecclesiæ. Populus autem prædictus dicitur stabilimentum Christi, quia per eum Christus conservat et stabilit alios in fide et gratia. Pater quoque appellat Christum caput suum, quia ipse Pater constituit Christum in caput omnium electorum. Ephraim autem, fertilitas seu crescens interpretatur. Juda, id est populus confessorum, qui vita atque doctrina Domino confitentur, et laudem ejus et prædicationem salubrem annuntiant aliis, tanquam scribæ docti in regno cœlorum ; rex meus : id est, populus iste est rector Ecclesiæ, quia per eum inferiores guberno, quemadmodum per Prophetam testatus sum : Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Moab olla spei meæ. Videtur hoc sic posse intelligi : Nam Ruth de cujus semine ortus est David, et insuper Christus, Moabitis erat ; et ita Moab, id est Christus ortus ex Ruth Moabitide, dicitur olla spei Dei Patris, quia in ipso tanquam in olla seu vase, dedit nobis Deus Pater plenitudinem spei adipiscendi bona divina, secundum quod ait Apostolus : Proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum : quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit ? Dedit enim omnibus in Christo credentibus potestatem et spem filios Dei fieri. Nec videatur ineptum quod per Moab Christus signetur. Moab enim interpretatur, ex patre : per quod Christus signari potest, qui de se ipso ait, Exivi a Patre. Vel si istud non placet, exponatur hoc modo : Moab, id est Ruth Moabitis, olla spei meæ, quia in utero suo velut in vase portavit Obed avum David, de quo natus est Christus, qui est spes Patris, quia Pater dedit eum nobis ut sit spes nostra atque salvator.
Hæc autem possunt esse verba Ecclesiæ, ut sit sensus : Deus locutus est in Sancto, videlicet quod ego Ecclesia lætabor in Deo salutari meo, et partibor Sichimam, et convallem Tabernaculorum metibor. Primitiva enim Ecclesia, puta Apostoli Christi et eorum discipuli, quosdam converterunt ad fidem, tam ex gentibus quam ex Judæis, et quosdam in sua perfidia reliquerunt. Populi quoque designati per Galaad, Manassen, Ephraim et Judam, sunt Ecclesiæ, tanquam membra ejus ac filii.2526
Deinde Christus ait : In Idumæam, id est in terram ipsam gentilium, extendam calceamentum meum, id est naturam meam humanam, quæ erat quasi calceamentum divinitatis. Dum enim Christus prædicari fecit Evangelium per totum orbem, extendit calceamentum suum in Idumæam, quia incarnationem suam ac humanitatem manifestavit hominibus, sibique subjecit credentes in se. Propter quod subdit : Mihi alienigenæ, id est nationes gentilium, subditi sunt per fidem et obedientiam, sicut superius de eis inductum est : Populus quem non cognovi, servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi. Hinc namque de Christo Balaam prophetavit : Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et erit Idumæa possessio ejus. Alia littera habet : Et erit omnis terra possessio ejus. Sed quoniam Christus ut homo ista non fecit, sed divina virtute, ideo subditur : Quis deducet me in civitatem munitam?
Per hanc intelligi potest urbs Roma, quæ tunc erat caput et domina mundi. De qua Isaias prædixit : Civitatem sublimem humiliabit. In hanc urbem Deus Pater induxit Christum per prædicationem Petri et Pauli : quod sine divina virtute fieri nullatenus poterat. Propter quod Christus respondet : Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, id est corpus meum mysticum, propter cujus persecutionem dixi Paulo : Quid me persequeris ? Vel, Repulisti nos, id est, corpus meum et animam multis doloribus affici permisisti. Unde clamavi in cruce : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, id est, prædicta non facies naturali potestate corporis mei vel animæ, sed potestate divina. Dicitur enim Deus egredi, non loco, sed operatione, videlicet quia procedit ad actum.
Denique ista convenire possunt Ecclesiæ, quoniam ipsa extendit calceamentum suum in Idumæam, disseminando verbum Dei per totum mundum. Alienigenæ quoque ei subjecti sunt, quia prælatis Ecclesiæ parent gentiles conversi.27
Da nobis auxilium de tribulatione, per quod liberemur ab omni periculo, persecutione et tentatione. In Deo faciemus virtutem. Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.28 Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos: quia nisi pœniteant, æternaliter damnabuntur. Sæpe etiam in præsenti sæculo divina potentia conteruntur: quemadmodum cernimus factum de crudelissimis illis tyrannis, sanctorum martyrum persecutoribus, qui dudum ad nihilum sunt redacti, et ipsa Ecclesia Christi in pace quiescit. Propter quod ei alibi promittitur: Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.29
PRECATIO.
Solatium afflictorum, Domine, da nobis auxilium in omni tribulatione, et sana contritiones nostras, atque peccata dimitte: ut tribulantibus nos ad nihilum deductis, in te faciamus virtutes pietatis.
Footnotes
-
Joann.xix, 19-22. ↩
-
Ps. xci, 14. ↩
-
II Cor. v, 15. ↩
-
Rom. xi, 1. ↩
-
I Cor. xiii, 3. ↩
-
Ps. xciii, 14. ↩
-
Job xiv, 2. ↩
-
Hebr. I, 2. ↩
-
II Thess. III, 2. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Jer. XXX, 11. ↩
-
Jer. X, 24. ↩
-
I Joann. IV, 19. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Mich. VII, 9. ↩
-
Jer. XXXII, 39, 41. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
Joann. XVI, 27. ↩
-
Joann. XIII, 18. ↩
-
Rom. XI, 22. ↩
-
Ephes. I, 22. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
Matth. i, 21; ↩
-
Luc. ii, 11. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
II Cor. m, 5. ↩
-
Mich. v, 9. ↩
Chapter 115 of 244