Articulus 21
EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEXAGESIMI.
NON est negandum quin psalmus iste ad litteram exponi possit de David. Sed quoniam expositio talis parum devotionis atque dulcedinis continet, parumque ab expositione tropologica differt; ideo, ea relicta, tropologicum prosequor sensum, quomodo psalmus iste convenit unicuique Christiano, sive Ecclesiæ Deum oranti, et ei gratias referenti, dicendo: Exaudi, Deus, deprecationem meam, impendendo mihi gratiose et cito precis meæ effectum, qua oro indulgentiam et gratiam in præsenti; intende orationi meæ, qua depre-cor consequi gloriam in futuro: id est, considera quanto affectu, quanta fiducia, et quali intentione ac fine te invoco. finibus terræ, id est a cunctis partibus atque climatibus mundi, ad te clamavi in precibus ad te fusis, vel gratiarum actione ac laude, quam tibi obtuli in adversis. Dum anxiaretur cor meum, id est, sollicitaretur et affligeretur timore periculorum sibi imminentium, mœrore quoque pro-pter quotidianos defectus et negligentias suas, videlicet quia secundum quod desiderat non proficit, nec te quantum cupit honorat; vel, Dum anxiaretur tentationibus dæmonum, et persecutionibus hominum ac motibus passionum; in petra exaltasti me, id est, in Christo sublimasti me de imperfectione naturæ ad celsitudinem gratiæ, et de inferioribus ac terrenis ad cœlestia atque divina. Quilibet quoque nostrum dicere potest: finibus terræ, id est a superficie, qua terra in qua habito, finitur in altitudine, ad te clamavi: secundum sensum prædictum. Vel, finibus terræ, id est a terminis corporis mei, in quo velut in terra, habitat anima mea, imo ab omnibus membris et sensibus meis, ad te clamavi: eo modo quo dictum est supra: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi?1 Assuescat ergo anima nostra in omni angustia cum omni fiducia ad Deum clamare, quemadmodum Jonas propheta se fecisse affirmat, dicendo: Clamavi ad Dominum de tribulatione mea, et exaudivit me. Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum.2
Deduxisti me in præsenti exsilio per viam mandatorum tuorum, ostendendo mihi in lumine gratiæ tuæ viam rectam, in qua ambulem.3 Nam sine gratia tua cæcus sum mente, et ambulo vias non bonas, vitiosas ac lubricas, in quibus graviter cado, et incessabiliter pecco, nisi tu animam meam deducas de via ad patriam, de labore ad præmium, de creaturis ad Creatorem.4 Hinc enim apud Isaiam dicis: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via in qua ambulas.5 Et alibi scriptum est: Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Et Tobias ait:6 Dominus sit in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.7 Deduxisti autem me, Domine, quia factus es spes mea, id est, tu es bonum illud, in quo finaliter spero, et quod finaliter adipisci desidero, atque per cujus auxilium te ipsum adipisci confido. Fit vero Deus spes nostra, quoniam facit nos in ipso sperare. Factus quoque es mihi turris fortitudinis, id est robusta protectio atque sublimis defensor, a facie inimici, quicumque sit ille, id est ab omni incursu hostili, quemadmodum apud Salomonem legitur: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.89 Et apud prophetam Habacuc: Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum.10 Quid eum dejicere, quid ei nocere poterit, qui in hac summa atque inexpugnabili turre inhabitat? Unde beatus Job ait:11 Quis mihi tribuat ut cognoscam Deum, et veniam usque ad solium ejus?12 Nam de habitantibus in hac turre fortitudinis, id est divino auxilio innitentibus, scriptum est: Deus dextera sua teget eos, et brachio suo defendet eos.13
Inhabitabo in tabernaculo tuo: id est, ego Ecclesia militans, ad consortium triumphantis Ecclesiæ pertingere spero, et fiducialiter dico quia in ea et in cœlo empyreo post hujus vitæ incolatum morabor in sæcula, id est sine fine, quemadmodum Christus fidelibus repromisit, dicens, Vado parare vobis locum;1415 et, Iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum. Vel: Ego Christifidelis inhabitabo in tabernaculo tuo, id est in unitate Ecclesiæ, in individua caritate, sancta obedientia et fide catholica. Protegar ab omni periculo animæ, in velamento alarum tuarum, id est in subsidio misericordiæ atque potentiæ tuæ. Quoniam tu, Deus meus, in quo solo confido, quem solum desidero, in quo totam salutem meam constituo, exaudisti orationem meam, ut spero. Tu enim dixisti: Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.16
Dies super dies regis adjicies, id est, dies æternæ beatitudinis addes post hanc vitam diebus hujus brevis vitæ: diebus dico regis, id est dominatoris atque victoris mundi, carnis ac dæmonis, qui dominatur animo suo, et vincit se ipsum. Unde dicit Apostolus: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.17 Propter quod inferius dicitur:18 Longitudine dierum replebo eum.19 Permanet in æternum in conspectu Dei, id est, Ecclesia usque in finem sæculi in fide persistet, quemadmodum Dominus Petro in persona Ecclesiæ : Ego, inquit, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.2021 Et ista vita decursa, perveniet ad regis sui gloriosum adspectum, quemadmodum in Isaia scriptum est : Regem in decore suo videbunt oculi ejus.22 Denique homo justus permanet in æternum in conspectu Dei, dicens semper cum sancto Elia, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie;23 et cum sancto Job, Justificationem meam quam cœpi tenere, non deseram.24 Nemo enim mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei;2526 sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, id est, vita et verbis incessanter te laudabo : sicut ab Ecclesiastico dicitur, Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum; et rursus, Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. Ut reddam vota mea de die in diem, id est, quatenus promissiones tibi factas in receptione Baptismi, sacri Ordinis aut religionis, quotidie impleam.27 Vel, Ut reddam vota mea, id est, desideria mea purificem, tibique ea semper exhibeam : sicut superius dictum est, Domine, ante te omne desiderium meum.
Ecce psalmum brevem, pulchrum, delectabilem ac sententiosum audivimus, qui tam Christo quam ejus fidelibus optime convenit : in quo a devota oratione incipitur, post quam salubris doctrina inducitur, deinde divina beneficia fervide recoluntur, postremo per verba bonæ fiduciæ pium propositum inflammatur. Conformemus ergo affectum nostrum psalmi hujus sententiis, ejusque beneficia affectuosissime recolamus, et conemur implere quod dicimus : Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi. Hoc est enim divinissimum, saluberrimum, atque dulcissimum vitæ præsentis exercitium, Deo psallere, eumque laudare, magnificare, et toto affectu extollere, prout etiam in Ecclesiastico scriptum est : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis ; major est enim omni laude.
PRECATIO.
Domine Deus, spes nostra et turris fortitudinis nostræ, protege nos sub umbra alarum tuarum : ut in timore tuo tibi jugiter servientes, et conformes facti gloriæ tuæ, mereamur in spiritualium oblatione votorum psallere nomini tuo in sæcula.
Footnotes
-
Ps. xxxiv, 10. ↩
-
Jonæ II, 3, 8. ↩
-
Ps. cxlii, 8. ↩
-
Is. lxv, 2. ↩
-
Is. xlviii, 17. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Tob. v, 21. ↩
-
Prov. xviii, 10. ↩
-
Prov. xviii, 10. ↩
-
Habac. III, 19. ↩
-
Job xvi, 3. ↩
-
Job xxiii, 3. ↩
-
Sap. v, 17. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
Ps. xc, 16. ↩
-
Prov. xlviii, 17. ↩
-
Luc. xxii, 32. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Is. xxxiii, 17. ↩
-
III Reg. xvii, 1. ↩
-
Job xxvii, 6. ↩
-
Luc. ix, 62. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Eccli. i, 8. ↩
Chapter 117 of 244