Articulus 22
EXPOSITIO PSALMI SEXAGESIMI PRIMI : NONNE DEO SUBJECTA ERIT ANIMA MEA ?
Huic præterea psalmo titulus iste præmittitur : In finem, pro Idithun, psalmus David : id est, psalmus iste a David conscriptus, et in finem qui Christus est, nos dirigens, habitus est pro Idithun, id est pro homine omnia terrena transiliente ac parvi pendente, et sola cœlestia finaliter cupiente. Potest quoque titulus ita exponi, quod David fecit hunc psalmum pro Idithun, id est, ut specialiter cantaretur a cantoribus seu Levitis constitutis sub Idithun, qui erat unus de principalibus templi cantoribus.1
HOMO ergo ad divina se erigens, atque innumerabiles mundi errores, vanitates ac prævaricationes considerans, dicat : (1) Nonne Deo subjecta erit anima mea, ei23 fideliter adhærendo, et ejus præceptis in omnibus obtemperando? Utique. Ac si dicat: Subjiciantur alii concupiscentiis carnis, alii mundi principibus, alii dæmonum suggestionibus, variisque peccatis; ego et anima mea Domino obediemus. Nemo enim potest duobus dominis deservire contraria approbantibus.4 Quoniam ergo non possimus Deo et sæculo obedire, potius eligo Deo parere quam mundo. Unde de inobediente apud Jeremiam scriptum est: Confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam.5 Quocontra Christus præcipit nobis: Tollite jugum meum super vos. Subjecta igitur erit anima mea Domino.6 Nam Salomon ait: Mens justi meditabitur obedientiam.7 Ratio quoque subjectionis subjungitur: ab ipso enim salutare meum, id est, tota mea salus atque felicitas a Deo procedit, dependet, et profectum sortitur. Propter quod per Osee Dominus ait: Populus meus pendebit ad reditum meum.8 Vel: Ab ipso, id est a Deo Patre, est salutare meum, id est Filius ejus meus salvator. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.9
(2) Nam et ipse est Deus meus, id est causa, gubernator et conditor naturæ meæ naturaliumque donorum, et salutaris meus, id est justificator et gratiæ dator;1011 susceptor meus, id est precum mearum auditor, semper paratus me pœnitentem brachiis pietatis amplecti, meque convertentem me, et quod in me est facientem, sibi attrahere et unire: juxta illud, Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Quum ergo sit ita, non movebor amplius ab inchoato virtutis itinere, a bono proposito, a lege divina; nec a Deo meo per mentis aversionem recedam, sed ei immobiliter adhærebo. Hoc autem non præsumptuose aut certo, sed humiliter ac fiducialiter ait viator transiliens, nisi forte ex revelatione divina agnosceret se confirmatum in bono. Vel dicitur hoc ad designandum quid virtuoso conveniat, in quantum hujusmodi. Quemadmodum enim passiones et vitia, instabilitatis, distractionis et aversionis sunt causa;12 sic virtus seu gratia, interioris stabilitatis ratio perhibetur. Propter quod Salomon protestatur: Justus quasi fundamentum æternum. Et in libro Job: Si iniquitatem quæ est in manu tua, abstuleris, eris stabilis et non timebis.13
(3) Quousque, o maligni, irruitis in hominem justum et innocentem, cum propter justitiam persequendo? interficitis universi vos, id est, o vos omnes, interficere vultis eum ex odio? quemadmodum Sapientia inducit: Dixerunt impii: Opprimamus virum justum, quoniam contrarius est operibus nostris.14 Vel, Interficitis universi vos, id est, omnes occiditis vosmetipsos:15 quia dum justum affligitis, animas vestras per peccatum occiditis. Unde Joannes: Omnis, inquit, qui odit fratrem suum, homicida est: vel quia animam propriam spiritualiter occidit, vel quia per affectum alium perimit, vel quia coram Deo pœnam homicidæ incurrit. Tanquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. Aliquid subintelligendum est, ut sit sensus: Sic adversamini homini justo, quasi parieti inclinato ad casum, et quasi maceriæ a statu suo depulsæ. Putatis enim quod sicut paries talis fundamento privatur, facileque dejicitur, sic justus Deum conservatorem ac adjutorem non habeat, ideoque a vestra malignitate opprimi possit; et quum eum occideritis, ipsum omnino perisse putatis, non attendentes quid gloriæ Deus illi refundat, et quid pœnæ vobis immineat. Hinc enim scriptum est: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ tolluntur, quia non est qui intelligat.16
(4) Verumtamen, id est his non obstantibus, pretium meum cogitaverunt repellere, id est, justitiam meam seu opera virtuosa ac vitam laudabilem proposuerunt subvertere, dissipare, et a præmio impedire. Bona enim operatio pretium appellatur, quia per eam vita æterna mercatur. Cucurri in siti, id est, cum magno desiderio ad patriam festinavi: sicut superius dictum est, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum.1718 Vel sic : Cucurri viam mandatorum Dei in siti perfectionis, videlicet sitiendo justitiam ampliorem, et culmen perfectionis attingere affectuose concupiscens. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Hoc faciunt subversores animarum, adulatores, bilingues, et simulatores : qui eos quos aperte pervertere nequeunt, adulando, et mala sub specie boni proponendo, decipere quærunt. Propter quod de quolibet tali apud Jeremiam legitur : In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.19
(5) Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea : id est, propter persecutiones, tentationes, et tribulationes tibi injuste inflictas, noli deficere, noli a Dei lege recedere, noli contra Deum murmurare, sed ei subjicere ; quoniam ab ipso patientia mea, per quam in adversis prævaleo, sine tristitia omnia patiendo. Deus enim patientiam tribuit, sicut et ceteras virtutes infusas. Solet autem interdum homo de ipsa sua, quam in adversis habuit, patientia inaniter gloriari atque extolli, tanquam magnum aliquid fecerit, et Christi vestigia excellenter secutus sit ; sed iste non pensat patientiam suam esse a Deo, quoniam gloriatur in se quasi non acceperit.20 Sit ergo anima nostra omnino Deo subjecta, videlicet non solum in hoc, quod adversa æquanimiter sustinet, sed etiam in hoc, quod de sua patientia in se ipsa non gaudet, et eam Deo attribuit.
Ideo autem dico patientiam meam esse a Deo, (6) Quia ipse est Deus meus, a quo omne bonum procedit, et tota mea sufficientia fluit, et salvator meus : quia ab eo solo vera beatitudo donatur. Aliter demum convenit Christo esse salvatorem, in quantum Deus ; et aliter, in quantum homo. Nam, ut Deus, vocatur salvator per auctoritatem, tanquam gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro creator et dator; in quantum vero est homo, appellatur salvator quasi instrumentaliter, quum sit satisfactor pro culpa generis humani, reconciliator ac mediator. Deus itaque secundum divinitatem salvator est, quoniam ipse solus peccata dimittit, solus justificat, solus gratiam creat ac influit, beatitudinem quoque solus largitur.2122 Imo hoc modo proprium est Deo esse salvatorem, juxta illud propheticum : Ego Dominus, et salvator non est præter me.23 Deus quoque est adjutor meus, in omni opere bono mihi per gratiam cooperans, meque confortans. Non emigrabo de unitate Ecclesiæ et grege electorum, ad aversos a Deo et societatem pravorum, quoniam (7) In Deo salutare meum, id est, salus mea in hoc consistit, quod non emigrem ab eo, et gloria mea : quia in solo Deo vera et licita habetur gloriatio, quemadmodum Apostolus dicit :24 Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et Habacuc :25 Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus auxilii mei, id est, ab eo dependet ac derivatur auxilium meum :26 sicut per Osee ait : Perditio tua ex te ; in me tantummodo auxilium tuum. Et spes mea in Deo est : quia divinæ pietati innititur, Deumque pro immediato objecto et causa sortitur, quum sit virtus theologica et infusa. Ecce quam præclarus et splendidus suavissimusque versiculus, omni menti devotæ super mel et favum dulcis et saporosus.27
(8) Sperate in eo, omnis congregatio populi, id est tota Ecclesia ; effundite coram illo corda vestra, id est, orationes vestras et desideria, necessitates, anxietates, pericula et peccata, et quidquid vestris in mentibus residet, coram Deo exponite, in lucem producite, ei ostendite, coram ipso discutite : sicut Jeremias hortatur, Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.28 Unde primo Regum sancta Anna testatur : Effudi animam meam coram Domino.29 Deus adjutor noster in æternum, id est, quamdiu fuerimus : quoniam in via conservat et juvat per gratiam, in patria quoque per gloriam, quæ includit confirmationem in bono.
(9) Verumtamen vani filii hominum, loquendo de filiis hominum eo modo quo de eis loquitur Moyses, dicendo, Videntes regnum cœlorum!30 Nihilo minus, sicut filii Dei filias hominum:31 eorum videlicet qui sine caritate et gratia vivunt. Talium ergo hominum filii vani sunt, quoniam opera sua et vitam præsentem ad debitum finem, videlicet vitam æternam, non referunt, sed in rebus creatis sibi finem constituunt, adhærentes creaturis magis quam Creatori.32 Mendaces filii hominum in stateris: quia injusta pondera habent, vel mendaciter judicant, præferentes mala ac falsa bonis et veris. Quocirca Dominus per Moyssen ait: Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura;33 statera justa et æqua sint pondera, id est justus modius, æquusque sextarius. Ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum, id est, se invicem fallant in rebus vanis, temporalibus et caducis.
Hujus proinde oppositum consulens sanctus Propheta: (10) Nolite, inquit, sperare in iniquitate: sicut de impiis scriptum est, Confidunt in nihili. Peccatum enim nihil est:34 ergo nolite in peccato confidere, quasi per injustitiam atque malitiam possitis salvari aut prosperari. Et rapinas nolite concupiscere: id est, nec manu, nec affectu auferatis alicui sua, neque raptoribus communicetis, quia non solum morte digni sunt qui faciunt, sed etiam qui consentiunt.35 Divitiæ exteriores si affluant copiose, nolite cor apponere, id est, voluntatem vestram nolite inordinate affigere, nolite inordinate amare, retinere, augere, nolite in eis superflue occupari, videlicet ut cum labore acquirantur, cum timore possideantur, cum dolore perdantur. Non ergo culpantur divitiæ, sed inordinatus affectus. Custodiendæ enim et amandæ seu colligendæ sunt divitiæ, secundum quod ad spiritualia bona sunt necessariæ, quatenus habentes victum et vestitum, contentemur et quiescamus, atque de eo quod superest, eleemosynam faciamus.3637 Verumtamen difficile satis est, circa affluentes divitias cor non apponere, secundum quod Christus in Evangelio asserit: Quam difficile qui divitias habent, intrabunt38 in
Deus potentes non abjicit, quum ipse sit potens, nisi abutantur potentia; sic ipse divites non repellit, quum ipse sit dives, nisi divitiarum abusi fuerint copia. Sanctus Job divitiis suis cor non apposuit, qui ait: Si lætatus sum super divitiis meis multis.39 Et alibi, cunctis amissis: Dominus dedit (inquit), Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.
(11) Semel, id est sine retractatione, utpote immobiliter, firmiter atque certissime, locutus est Deus, per se ipsum jam incarnatum, et per Prophetas ac Apostolos. Duo hæc audivi, in illa locutione occulta et interna, scilicet in illuminatione supernaturali facta per Spiritum Sanctum. Quæ autem sint duo hæc, subdit: quia potestas Dei est, id est justa potentia ad puniendum iniquos; et tibi, Domine, misericordia ad coronandum bonos ultra condignum. Et hoc sic esse, constat ex eo, quia tu reddes unicuique juxta opera sua, tanquam justissimus judex. De quo in libro Job legitur: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas;40 opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Videtur autem hic potestas pro justitia accipi, quia ad exercendum justitiam præcipue est necessaria potestas. Unde de Deo alibi scriptum est:41 Virtus tua, justitiæ initium est. Attribuuntur itaque hæc duo Deo potissimum, quoniam omnia quæ de Deo affirmat divina Scriptura, præsertim per comparationem ad creaturas, ad ista duo reducuntur. Propter quod ante dictum est: Universæ viæ Domini misericordia et veritas.42 Porro, ut tactum est, hoc quod dicitur, Semel locutus est Deus, non est referendum ad numerum, quum multifarie multisque modis locutus sit nobis, sed ad firmitatem.43 Juxta quem sensum in libro beati Job dicitur:44 Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit.
Advertendum quoque quod psalmus iste convenientissime exponi possit de Christo, quoniam anima ejus semper perfectissime fuit Deo subjecta, sicut ipse testatur :45 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio;4647 et alibi, Quæ placita sunt ei, facio semper.48 Tota enim salus animæ Christi creata fuit a Deo, eratque Deus salutaris, id est beatificator, animæ Christi: propter quod apud Joannem dicitur, Non potest homo accipere quidquam, nisi ei datum fuerit desuper.4950 Quod autem adjicitur, Non movebor amplius, sic de Christo exponendum est : Post resurrectionem non patiar magis, sed immobilis a vita (id est impassibilis) ero.
Quousque, o Judæi increduli, irruitis in hominem, scilicet in me Filium hominis, quem volebatis occidere? Unde ait Judæis: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere.51 Et iterum dicit ad eos: Quid me quæritis interficere?52 Interficitis universi vos, id est animas vestras, non credendo in me. Hoc ad litteram Christus dixit Judæis: In peccato vestro moriemini.53 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, id est, sanguinem meum voluerunt infructuosum efficere. Volebant enim nomen atque memoriam Christi delere, omnesque homines ab ejus fide avertere, ac per hoc sanguinis effusionem sine fructu statuere. Cucurri in siti, id est, vitam in hoc mundo transegi in magno desiderio humanæ salutis. Propter quod in Cœna dixit:54 Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Et pendens in cruce, Sitio, inquit. Ore suo benedicebant mihi Judæi, dicentes:55 Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces.56 Et corde suo maledicebant: talia enim dicebant, ut occasionem mortis ex verbis meis elicerent. Denique Deus dicitur Christi salvator, id est a morte resuscitator ac glorificator, non a peccato redemptor. Quomodo autem cetera Christo conveniant, ex præcedentibus innotescit. mentem totaliter inflammantia, tam copiose includuntur, totiesque repetuntur; in quo obedientia commendatur, moralissima ac saluberrima documenta proponuntur, impii increpantur, et in ipso fine Deus pulcherrime collaudatur. Sit ergo anima nostra Deo semper subjecta, tamque reverenter ac pure intenta, ut amorosa verba psalmi præsentis ardenter et saporose pronuntiet, cor suum coram Deo confidenter effundat, nec exterioribus rebus cor apponat, sed in Deum se penitus erigat, simplificet, figat.57
PRECATIO.
Deus virtutum, a quo est omnis virtus Sanctorum, Deus auxilii et spei gloriæ nostræ, corda nostra effundimus coram te;58 esto adjutor noster, Deus in æternum pius: ut te cooperante, animas nostras in patientia possideamus.59
Footnotes
-
1 Par. xxv, 1. ↩
-
Eccli. xlii, 33. ↩
-
Ps. xxxvii, 10. ↩
-
Matth. vi, 24. ↩
-
Jer. ii, 20. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Prov. xv, 28. ↩
-
Osee xi, 7. ↩
-
Joann. iii, 16. ↩
-
1 Joann. iii, 15. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
Job xi, 14, 15. ↩
-
Sap. ii, 10, 12. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Is. LVII, 1. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Rom. VIII, 30. ↩
-
Marc. II, 7. ↩
-
Is. XLIII, 11; Osee XIII, 4. ↩
-
1 Cor. I, 31. ↩
-
Habac. III, 18. ↩
-
Osee XIII, 9. ↩
-
Ps. XVIII, 11. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
1 Reg. I, 15. ↩
-
Gen. vi, 2. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
Ibid. 1, 21. ↩
-
Lev. xix, 35, 36. ↩
-
Is. lix, 4. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
Luc. xi, 41. ↩
-
1 Tim. vi, 8. ↩
-
Luc. xviii, 24. ↩
-
Job xxxi, 25. ↩
-
1 Tim. xxxiv, 10, 11. ↩
-
Sap. xii, 16. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Hebr. 1, 1. ↩
-
Job xxxiii, 14. ↩
-
Joann. xiv, 31. ↩
-
I Tim. vi, 8. ↩
-
Rom. i, 32. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Joann. iii, 27. ↩
-
Joann. xi, 47-50. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Rom. vii, 20. ↩
-
Rom. viii, 21. ↩
-
Luc. xxii, 15. ↩
-
Joann. xix, 28. ↩
-
Matth. xxii, 16. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
C plificet, figat. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
Chapter 118 of 244