Articulus 23
EXPOSITIO PSALMI SEXAGESIMI SECUNDI : DEUS, DEUS MEUS, AD TE DE LUCE VIGILO.
TITULUS psalmi est: Psalmus David, quum esset in deserto Idumææ : id est, psalmus iste convenit Ecclesiæ seu fideli per David significato, quum esset ipsa Ecclesia in deserto Idumææ, id est in præsenti exsilio et valle hac lacrimarum, vitiis atque ærumnis repleta, a bonis vero deserta seu derelicta.
ECCLESIA ergo, seu quilibet justus, præsentis sæculi afflictiones expertus, divinamque consolationem effagitans, dicat: (1) Deus, Deus meus, id est tu, Creator omnipotens, qui es omnium Deus ratione creationis et gubernationis: specialiter vero Deus meus, propter specialem providentiam tuam circa me, qua me a malis protegis, in bonis promoves, atque ad ultimum finem recte perducis; itemque propter singularem dilectionem et venerationem, qua te solum summe amo et colo; ad te de luce vigilo, id est, statim quum splendor gratiæ tuæ infulserit animæ meæ, consurgo, ad te cordiali affectu mentem erigendo, ad te contemplandum, diligendum, adorandum, colendum ac promerendum. Ad litteram quoque, de luce, id est summo mane, evigilare et surgere debemus ad Dei cultum ac laudem, quatenus sobrio spiritu Deum laudantes ac invocantes, sic interiores oculi illustrentur lumine gratiæ, sicut oculi exteriores perfunduntur solis splendore. Propterea Isaias: De mane, inquit, vigilabo ad te.
(2) Sitivit in te anima mea. Hoc est quod dixit superius, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum. Sitis etenim animæ, est ingens desiderium boni nondum adepti. Est igitur sensus: Anima mea, id est appetitus meus intellectualis, puta voluntas, sitivit in te, id est, intellectuali ac magno desiderio concupivit te adipisci, consolationem tuam acquirere, a præsentibus malis salvari, atque ad te universæ beatitudinis fontem perduci: sicut Tobias ait, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum.1 Et Isaias: Nomen, inquit, tuum et memoriale tuum in desiderio animæ meæ. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis, etc.23 Hac siti ardebat mens Pauli, dicentis:4 Desiderium habeo dissolvi, et esse cum Christo.
Quam multipliciter tibi caro mea! id est, quam multis suspiriis variisque affectibus sitivit tibi, id est ad gloriam tuam, caro mea, id est appetitus inferior sensitivus! Insinuat iste versiculus carnem multiplicius affici ad Deum, quam animam: quod sane intelligendum est. Sive enim caro sumatur pro corpore solo, sive pro appetitu sensitivo, non conveniet ei sitire in Deum directe, proprie et immediate. Quoniam namque Deus immaterialis et simplex est, solo immateriali appetitu ad ipsum pertingitur, sicut et solo intellectuali oculo contemplatur. Carni autem secundum se, desiderium non convenit, sed in quantum anima informatur; ipsumque desiderium potius convenit toti composito et animæ, quam carni. Quod ergo nunc dicitur caro sitire in Deum, dupliciter intelligi potest. Primo, quoniam ipsa est animæ occasio sitiendi in Deum. Corpus quippe quod corrumpitur, aggravat animam; multasque necessitudines, sollicitudines, afflictiones ac miserias incidit anima ex unione ad corpus.5 Nam deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.6 Hinc ergo dicitur caro multipliciter Deum sitire, etiam multiplicius quam anima: quoniam anima plures causas et incitamenta sitiendi Deum sortitur ex corpore, quam ex se ipsa. Tot enim habet causas Deum concupiscendi, quot se experitur impedimentis ab eo elongari ac retrahi. Ideo ad
Romanos exclamat Apostolus:7 Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Simili sensu dicitur caro concupiscere adversus animam, non quod caro secundum se concupiscat, sed quia est animæ occasio concupiscendi adversus se ipsam.8 Anima enim secundum appetitum sensitivum concupiscit contra se ipsam, quantum ad appetitum intellectualem. Secundo intelligitur sic, quod caro, id est appetitus sensitivus, sitit in Deum, non directe et immediate, quasi Deus sit desiderii sui objectum; sed quoniam ea quæ desiderat, secundum Deum desiderat, scilicet secundum rationis imperium ac directiones virtutum moralium: sititque multiplicius Deum, quam appetitus superior, quoniam plures pœnas, culpas atque miserias habet homo ex parte appetitus sensitivi, quam intellectivi, præsertim quum passiones animæ, quæ nobis sunt origo peccandi, in appetitu sensitivo fundentur.
(5) In terra deserta et invia et inaquosa, id est in corpore isto corruptibili, ab originali justitia derelicto, ad errores proclivi, et secundum se omni gratia destituto. Caro enim non prodest quidquam.9 Et Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.10 In hac igitur terra velut in carcere habitans ego, sic in sancto apparui tibi, id est, in sancto affectu, desiderioque cœlesti repræsentavi me ipsum tuo conspectui, effundendo cor meum coram te, atque perpendens me semper a te inspici. Itaque, non obstante corporis mole, ad cœlestia adspiremus, et mundo corde nos ipsos Deo exhibere conemur, quatenus illud beati Apostoli vere dicamus: In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Vel sic: In terra deserta et invia et inaquosa, id est in hoc sæculo nequam, quod est virtutibus destitutum, et lata via ducens ad mortem, inaquosum quoque, id est infructuosum et aridum. De hac terra Christus in Evangelio dicit: Quum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa. Sic in sancto apparui tibi, quia in mundo isto non sæculariter vixi, nec peccatorum vestigia sum sectatus, sed tibi in sanctitate et justitia ministravi. Et hoc, ut viderem in patria clare per speciem, virtutem tuam, id est omnipotentiam tuam, qua omnia in cœlo et in terra disponis, omnesque Beatos potentissime in bono confirmas; et gloriam tuam, id est beatitudinem tuam, quatenus intrem in gaudium Domini mei, et omnem excellentiam ejus in cœlo conspiciam. Vel sic: Ut viderem, o Pater æterne, virtutem tuam et gloriam tuam, id est Christum Filium tuum, qui est virtus et sapientia Patris, secundum Apostolum. Si enim, teste Scriptura, filius sapiens est gloria patris; quanto magis Christus Dei Unigenitus, qui est ipsa æterna, immensa et increata sapientia Patris, dici potest gloria ejus? Utroque itaque modo per virtutem et gloriam Dei, intelligitur ipsemet Deus sublimis et gloriosus. Nam propter Dei visionem per speciem, tanquam ob præmium ultimatum, finale et consummatum, omnia quæ agimus operari debemus. Propter quod ait Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.11 Et Moyses ait ad Dominum:12 Ostende mihi gloriam tuam.
Hæc autem ideo oro, (4) Quoniam melior est misericordia tua, id est gratiæ tuæ præsentia seu pia conversatio, qua hominem in esse spirituali et gratioso conservas, super vitas, id est super omne genus ac modum vitæ naturalis. Præstantiora quippe sunt munera gratiæ donis naturæ; meliusque exsistit, nec esse nec vivere vita naturali peccatis obnoxia, quam sine caritate et gratia esse, quemadmodum Veritas de Juda protestatur: Bonum ei erat, si natus non fuisset homo ille.13 Non ergo optemus vivere, nisi ut bene vivamus; magisque optemus omnino non esse, quam miserationibus Dei carere. Labia mea laudabunt te, propter beneficia mihi ac ceteris a te clementer impensa. (5) Sic benedicam te in vita mea, id est, toto tempore quo subsisto et in vita permaneo, te benedicam, id est, bona de te dicam, bonitatem tuam glorificando, superexaltando, et ei gratias referendo: sicut superius dictum est, Benedicam Dominum in omni tempore.1415 Et Tobias dicit: Omni tempore benedic Deo, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.16 Vel, Benedicam te in vita mea, id est, taliter vivam, quod conversatio mea erit quædam nominis tui benedictio, quia ad nominis tui honorem, laudem et gloriam, totam vitam meam ordinabo.17 Etenim non minus benedicitur Deus justa vita, quam voce sonora. Et in nomine tuo, id est in te atque ad tuum honorem, levabo manus meas corporales ad cœlum, ut sic spiritus promptius feratur ad Creatorem.181920 Cærimoniæ namque corporales disponunt non modicum ad devotionem internam. Vel, Levabo manus meas, id est, desideria mea ac opera erigam atque firmabo in te, sicut in ultimo fine:21 sicut admonet Jeremias, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos.22 Unde Apostolus : Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.23
(6) Sicut adipe et pinguedine repletur, impinguatur, et alitur caro, sic repleatur anima mea consolatione interna, caritate ardenti, et gratia spiritualiter incrassante: secundum quod ait Apostolus, Æmulamini charismata meliora.24 Et tunc labiis exsultationis laudabit os meum : id est, exsultantibus labiis te os meum laudabit, ita quod in laude tua gaudebo, atque ex interiori lætitia ad te laudandum movebor, et signa mentalis jucunditatis foris ostendam. Amanti namque delectabile est occupari in laude dilecti; et quanto in gratia Dei altius crescimus, tanto jucundius eum laudamus : estque signum magni amoris, in Dei laudibus exsultare.
(7) Si, id est quia, memor fui tui, meditando, orando, plangendo, super stratum meum, id est in lecto meo tempore noctis, in matutinis meditabor in te, id est, in hora atque officio matutinali te contemplabor, et quæ tibi sunt placita cogitabo. Hoc enim consequens est, ut qui in lecto suo Dei non obliviscitur, extra lectum tempore divini obsequii ejus reminiscatur : et omnino debemus esse memores Dei in strato nostro, sic collocantes nos in lecto, quasi in tumulo. Vel sic : Si memor fui tui super stratum meum, id est in quiete ac prosperitate, in matutinis, id est gratiæ tuæ radio mihi illucente, meditabor in te, recolendo bonitatem tuam atque beneficia infinita. Quia fuisti adjutor meus, naturæ meæ infirmitatem conformando per gratiam tuam :25 nam gratia tua sum id quod sum.
(8) Et in velamento alarum tuarum exsultabo : id est, non in propriis viribus ero securus, nec in me ipso lætabor; sed sub defensione tuæ potentiæ ac misericordiæ lætus quiescam, et quiete ac tute gaudebo. Nam, ut scriptum est, Deo concedente pacem, quis est qui condemnet?26 Hinc enim Sponsa ait :27 Sub umbra illius quem desiderabam, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Adhæsit, o Domine, anima mea post te, id est, per caritatem tibi inhæsit, ad te pervenire conatur, in anteriora extendens se ipsam, Christi vestigia sequens, et clamans cum Sponsa :28 Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.29 In hac adhæsione pax nostra et salus tota consistit. Propter quod Jeremias ait ad Dominum :30 Ego non sum turbatus, te pastorem sequens. Hanc quoque adhæsionem facit ac roborat ardens dilectio Creatoris. Me pœnitentem, orantem, confitentem, teque laudantem, suscepit, et exaudivit, dextera tua, id est favor gratiæ tuæ, seu pia tua præsentia, quæ me pie prævenit, clementer conservat, et ad consummationem benigne perducit. (9) Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : id est, quoniam dextera Dei me suscepit ac sustinet, propterea hostes mei visibiles et invisibiles frustra conati sunt vitam meam spiritualem exstinguere, animam meam seducere, aut alio modo nocere. Introibunt, propter peccata sua, in inferiora terræ, id est in lacum inferni, de quo alibi scriptum est :31 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt, id est, hominum fraudulentorum et diabolorum fallacium participes erunt in pœnis.
(10) Rex vero, id est se ipsum rationabiliter regens, et ad regale Christi sacerdotium pertinens, lætabitur in Deo, in quo solo est vera ac pura lætitia. Propter quod in libro Job legitur :32 Si reversus fueris, tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Hanc autem in Deo lætitiam habere non potest hypocrita et dolosus, quemadmodum Job ait : Numquid Deus audiet vocem hypocritæ? aut poterit in Omnipotente delectari?33 Laudabuntur omnes, id est, a Deo et Sanctis omnibus approbabuntur, qui jurant in eo cum debitis circumstantiis operis virtuosi. Jurare namque, si debite modificetur, ordinateque fiat, est actus virtutis,
Matth. v, 33. scilicet latriæ. Scriptum est enim : Reddes sequuntur ac implent. Quia obstructum est os loquentium iniqua. Jam enim obstructum est per prohibitionem divinam ; in die quoque judicii obstruetur per condemnationem æternam. Nihilo minus reprobi mala loquentur in æternum : nam et in inferno Deum jugiter blasphemabunt, eo quod tantam potentiam habeat, qua eos sic cruciat, eisque prævaleat. Deut. vi, 13. Domino juramenta tua ; et rursus, Per nomen illius jurabis. Quod vero ait Salvator, Matth. v, 34. Ego vero dico vobis non jurare omnino, non est dictum prohibitive simpliciter, sed ut sine necessitate non assuescamus jurare. Vel, Laudabuntur omnes qui jurant in eo, id est, qui fortiter bonum proponunt seu spondent, illudque fideliter pro-
Footnotes
-
Tob. III, 6. ↩
-
Is. xxvi, 9. ↩
-
Is. xxvi, 8, 9. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
Sap. ↩
-
Sap. IX, 15. ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Galat. V, 17. ↩
-
Joann. vi, 64. ↩
-
Rom. vii, 18. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Exod. xxxiii, 18. ↩
-
Matth. xxvi, 24. ↩
-
Ps. xxxiii, 2. ↩
-
II Cor. x, 3. ↩
-
Tob. iv, 20. ↩
-
Matth. xxv, 23. ↩
-
Prov. x, 1. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
Luc. x, 24. ↩
-
Thren. iii, 41. ↩
-
1 Tim. II, 8. ↩
-
1 Cor. XII, 31. ↩
-
1 Cor. XV, 10. ↩
-
Job XXXIV, 29. ↩
-
Cant. II, 3. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
Cant. I, 3. ↩
-
Jer. XVII, 16. ↩
-
Is. XIV, 15. ↩
-
Job XXII, 23, 26. ↩
-
Job XXVII, 9, 10. ↩
Chapter 119 of 244