Skip to the text

Articulus 24

DECLARATIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI SEXAGESIMI SECUNDI DE CHRISTO.

1 Reg. xxiii, 14. QUOD autem beatus David a facie Saul fugiens, in deserto moratus est, hoc præfiguravit quod evangelista Joannes de Christo commemorat : Conspiraverunt, inquit, Judæi, ut eum occiderent. Jesus ergo jam non in palam ambulabat, sed erat in desertis locis cum discipulis suis, juxta civitatem quæ dicitur Ephrem. Christus igitur ut homo in hoc degens exsilio, ait ad Deum Patrem seu totam beatissimam Trinitatem, unum verum ac summum Deum : 2 Deus, Deus meus, qui es specialissimo modo Deus meus, secundum quod homo sum, quia summe honoratus atque dilectus a me, ad te de luce vigilo, id est, per claritatem lucis divinæ, animæ meæ infusæ, tibi semper intendo. Erat enim in anima Christi a suæ creationis principio non solum lux gratiæ, sed etiam excellentissimum lumen gloriæ, per quod incessabiliter vigilavit ad Deum, eum amando ac intuendo. Non enim somnus, cibus, potus, prædicatio, aut alia quælibet occupatio, animam Christi ab actuali Dei contemplatione unquam impedivit ; sed ipse sine intervallo jugiter Deo intendit. Sitivit in te anima mea : quantum ad id quod erat viatrix atque passibilis. Anima namque Christi, quantum ad vires superiores ad Deum relatas, semper erat in beatifica Dei fruitione : nec sic proprie sitivit in Deum, quum sitis sit desiderium boni absentis ; sed amabat et amplectebatur ipsum Deum. Quantum vero ad vires inferiores, erat anima Christi viatrix et passibilis : sicque sitivit in Deum, desiderando præmium accidentale, et liberationem ab omni passibilitate. Unde et ipse discipulis dixit : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem. Quam multipliciter tibi caro mea! Corpus etenim Christi multo pluribus passionibus subjacebat quam anima, quia mortale fuit, non glorificatum : idcirco multipliciter sitivit in Deum, desiderando resuscitationem, ascensionem et glorificationem : pro quibus etiam frequenter oravit, dicendo, Pater, salvifica me ex hac hora ; et, Pater, clarifica Filium tuum. Nonne utique anima corpusque Christi sitivit in Deum, dum dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? et alibi, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Quomodo autem corpori competit sitire in Deum, dictum est in præcedenti expositione. 3 In terra deserta et invia et inaquosa, id est in mundo isto vitioso, errabundo, et infecundo, sic in sancto desiderio apparui tibi. Nam Christus inter homines vi-

Joann. xiv, 28.

Ibid. xii, 27.

Ibid. xvii, 1.

Marc. ix, 18.

Matth. xxvii, 46. vens, vitia hominum ignoravit; sed divino tellectu, memoria et affectu, anima Chriadspectui semper se ipsum repræsentavit in sancto desiderio, quo Dei Patris honorem et mundi salutem ardentissime concupivit. Ut viderem virtutem tuam, id est, quatenus experimentaliter intuerer potentiam tuam, qua per me passionemque meam, principem hujus mundi superare et mortem destruere decrevisti. Nam Christus divina virtute diabolum vicit, et mundum redemit. Et gloriam tuam, id est, ut viderem excellentiam gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, quam merito meæ passionis dare disposuisti electis. Hanc gloriam Dei in electis Christus maxime desideravit, quoniam propter eam mori dignatus est. Vel sic : Ut viderem, non solum spirituali ac interiori, sed etiam oculo corporali corporis glorificati, virtutem tuam et gloriam tuam, post ascensionem in cœlo : intelligendo per virtutem et gloriam effectus divinæ potentiæ, in quibus virtus et gloria Dei relucet. In talium enim visione corporali, præmium accidentale partim consistit. Unde post diem judicii corpora cœlestia et elementa splendidiora erunt quam modo, ut in eorum corporali visione Beati delectentur, divinamque in eis virtutem et gloriam admirentur. Sæpe equidem in divinis Scripturis per virtutem et gloriam Dei, intelliguntur effectus divinæ potestatis, sicut Christus ait ad Martham : Si credideris, videbis gloriam Dei, id est gloriosum miraculum resuscitationis fratris tui.1 Et in libro Paralipomenon : O Juda et Jerusalem, nolite timere;2 cras videbitis majestatem Dei in vobis, id est, opus magnæ potestatis Dei cernetis.

Quoniam melior est, o Deus Pater, misericordia tua, id est gratia qua me prævenisti, implesti et perfecisti, super vitas, id est super omnem vitam naturæ, gratiæ et gloriæ omnium electorum. Major enim, dignior ac melior fuit gratia Christo collata, gratiis omnium intellectualium creaturarum, quia non ad mensuram dedit Deus Spiritum Christo homini.3 Labia mea laudabunt te. Interioribus labiis, id est intellectu, memoria et affectu, anima Christi indesinenter sine omni interruptione Deum laudavit, sicut Beati in patria. Corporalibus quoque labiis eum laudavit, loco et tempore opportunis.4 Unde, Confiteor (inquit) tibi, Pater, id est, laudo te. Sic benedicam te in vita mea. Christus utique verbo et opere Deo perfectissime benedixit. Propter quod testatur :5 Ego honorifico Patrem meum, et non quæro gloriam meam. Et in nomine tuo, id est in tua virtute, vel ad nominis tui honorem, levabo manus meas, id est, omnia desideria mea ac opera ad te Deum altissimum dirigam, et ad cœlestem beatitudinem aliis per me promerendam ordinabo. Vel, Levabo manus meas corporales ad te in oratione, quam fudi passione instante, atque in cruce, dum obtuli me ipsum tibi hostiam beneplacentem.6

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea gaudio præmii accidentalis, præsertim de salvatione electorum. Christus autem pro augmento caritatis, gratiæ habitualis, seu præmii essentialis, non oravit, quia in talibus anima ejus a principio perfectissima fuit, nec in talibus proficere potuit. Et labiis exsultationis laudabit os meum, id est, hilari ore et corde jucundo gratias tibi agam pro omni beneficio per me electis collato, tuamque, o Deus, bonitatem exsultanter laudabo.

Si memor fui tui super stratum meum : id est, quia in cruce in qua infirmatus et mortuus sum, memor fui tui, dicendo, o Pater, Ut quid dereliquisti me?7 et, Pater, ignosce illis ; et, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ; in matutinis, id est tempore resurrectionis, meditabor in te.8 Tunc enim Christus sine omni tristitia bonitatem et beneficia Patris, propriamque passionem recoluit, dicens discipulis : Nonne hæc oportuit pati Christum ?9 Quia fuisti adjutor meus, cooperando mihi in redemptione generis humani, atque a morte resuscitans me. Et in velamento alarum tuarum exsultabo, id est, de tua protectione semper lætabor. Hinc enim

Joann. viii, 29.

Marc. XVI, 19.

Luc. XI, 20.

I Cor. I, 24.

Hebr. I, 3.

10

11

Joann. viii, 44.

Apoc. XIX, 13, 16.

Ps. XX, 2.

Christus dixit Judæis: Pater non reliquit me solum. Adhœsit anima mea post te, quia toto corde, tota fortitudine, totaque mente te semper dilexit, et præceptum caritatis perfecte in hac vita implevit: quod nulli viatori exstat possibile. Me suscepit dextera tua in ascensione, quando me collocasti ad dexteram tuam in cœlis. Vel, Me suscepit dextera tua, id est, naturam meam humanam assumpsit Verbum ac Filius tuus. Quemadmodum enim Spiritus Sanctus vocatur digitus Dei, quoniam Deum atque occulta per illuminationem demonstrat et edocet; sic Filius appellatur brachium et dextera Patris, quoniam ipse est virtus Dei, et verbo virtutis suæ omnia portat, secundum Apostolum.

Ipsi vero, puta Judæi increduli, in vanum, id est contra animarum suarum salutem, quœsierunt animam meam corporalem, ut eam exstinguerent. Introibunt, propter peccata in me commissa, in inferiora terræ, id est in profundum inferni; tradentur in manus gladii, id est in potestatem gladii Romanorum, scilicet Titi ac Vespasiani, qui eos igne et gladio periment; partes vulpium erunt, id est portio atque possessio dæmonum summe fallacium: quia non credendo in Christum, facti sunt filii dæmonum, atque ad eorum portionem pertinentes. Propter quod Christus ait ad eos: Vos ex patre diabolo estis. Ad litteram quoque Judæi facti sunt partes vulpium, dum eorum cadavera insepulta, tradita sunt vulpibus, feris et avibus devoranda.

Rex vero, scilicet Christus. De quo in Apocalypsi legitur: Vocatur nomen ejus Verbum Dei, et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Hic rex lætabitur indesinenter in Deo, sicut de eo superius dictum est: Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. Laudabuntur omnes qui jurant in eo: secundum sensum in præcedenti expositione positum. Secundum quem modum juraverunt, de quibus secundo libro Paralipomenon dicitur: In omni corde suo juraverunt Domino, et in tota voluntate sua quæsierunt eum et invenerunt. Quia obstructum est os loquentium iniqua. Jam utique obstructum est os Judæorum Dominum Jesum blasphemantium et interficientium. Dixerunt enim: Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem. Volebant quoque nomen atque memoriam Jesu prorsus delere, et ecce Deus comprehendit astutos in astutia eorum, quoniam oppositum contigit. Nam et ipsi locum suum seu terram natalem et populum perdiderunt, nomenque Domini Salvatoris post passionem multo latius clarificatum est quam ante.

Ecce quam dulcissimus atque affectuosissimus psalmus: cujus virtutem ac suavitatem mens sapit devota et amorosa. Studeamus igitur semper mentaliter vigilare ad Dominum, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Tu vero vigila, in omnibus labora, sobrius esto. Et Christus ad discipulos: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem. Sitiat anima nostra ad Deum: et in carne viventes, non carnaliter conversemur; sed Domino Deo nostro in sancto desiderio appareamus, summeque solliciti simus; imo semper stemus in gratia Dei, potiusque optemus non esse, quam sine omni Dei misericordia, sine caritate et gratia esse. Deum in omni tempore, loco et vita laudemus, et puras ad eum manus levemus, atque in divino amore semper proficere satagamus.

PRECATIO.

Deus, Deus noster, fac nos in oratione de luce Spiritus tui ad te vigilare, ac in te sitire: ut tua præstante gratia, adipe et virtutum pinguedine repleatur anima nostra, quo tibi adhærentem eam in cœlestibus suscipiat dextera tua.

II Par. XV, 15.

Joann. XI, 48.

Job V, 13.

II Tim. IV, 5.

Matth. XXVI, 41.

II Cor. X, 3.

Footnotes

  1. Joann. xi, 40. ↩

  2. II Par. xx, 17. ↩

  3. Joann. iii, 34. ↩

  4. Luc. x, 21. ↩

  5. Joann. viii, 49, 50. ↩

  6. Philipp. iv, 18. ↩

  7. Matth. xxvii, 46. ↩

  8. Luc. xxiii, 34, 46. ↩

  9. Luc. xxiv, 26. ↩

Chapter 120 of 244