Articulus 25
EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI SEXAGESIMI TERTII : EXAUDI, DEUS, ORATIONEM MEAM QUUM DEPRECOR.
DENIQUE titulus psalmi præsentis est : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste in ultimum finem nos dirigens, convenit Christo per David præfigurato.1
CHRISTUS igitur ut homo viator passibili, passioni jam proximus, ait ad Deum Patrem :23 (1) Exaudi, Deus, orationem meam quum deprecor : vel pro me ipso, sicut dum dixi : Pater, si fieri potest, transfer a me calicem istum; verumtamen non mea voluntas fiat; et iterum, Pater, clarifica me claritate quam habui priusquam mundus esset.45 Vel, pro corpore meo mystico, sicut dum dixi : Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua;6 et iterum, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.7 A timore inimici eripe animam meam. Christus qui pro mundo mori advenit, atque in bono confirmatus fuit, non oravit absolute ut non occideretur, aut ne inordinate formidando vitium laberetur. Quid ergo oravit, dicendo, timore inimici eripe animam meam? nisi ut naturalis timor mortis ab eo recederet, vel ut ad impassibilem vitam suscitaretur, in qua nullus eum terrere posset aut persequi. Tunc enim ab omni timore adversariorum ereptus est, quando ad immortalem statum surrexit.
(2) Protexisti me a conventu malignantium, id est a fallaci consilio Judæorum, qui me frequenter tentabant, quatenus me caperent in sermone et accusarent. Ab hoc conventu Deus Christum protexit, quia per sapientiam animæ suæ infusam, fecit eum irreprehensibiliter respondere, ita ut ipsi ejus adversarii dicerent : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.8 Protexisti me etiam, o Domine Pater, a multitudine operantium iniquitatem, id est a Judæis volentibus me a supercilio montis præcipitare, atque in porticu Salomonis lapidare : tunc enim divina virtute evasi, quia invisibilis eis effectus sum. Unde Joannes dicit : Jesus autem abscondit se ;910 et iterum, Quærebant eum Judæi apprehendere, et exivit de manibus eorum.1112 Potuit namque Christus se ipsum, dum vellet, invisibilem aliis reddere.
(3) Quia exacuerunt infideles Judæi ut gladium linguas suas, verba mortifera dicendo adversus me, scilicet :13 Tolle, tolle, crucifige eum. Intenderunt arcum rem amaram, id est, dolos atque insidias mihi præparaverunt, dicentes :14 Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo; et item : discipulo suo vendatur et tradatur, a præside condemnetur, ab ejus militibus occidatur; nos totum faciamus, et nihil fecisse videamur. Hæc autem fecerunt, ut sagittent in occultis immaculatum, id est, ut Christum agnum sine macula, lædant ac perimant in occulto, id est aliis ignorantibus eorum versutiam, atque latenter. Sic enim volebant principes sacerdotum cum suis fautoribus Christum occidere, ut nec Pilatus, nec alii scirent eorum falsas adinventiones contra Christum, et ut ipse quoque Christus improvise caperetur ab eis, quia putabant eum nescire eorum consilia. (4) Subito sagittabunt eum, id est, Christum repente occident. Non enim tenebant eum diu in vinculis, sed captum mox tradiderunt Pilato, et die eodem crucifixerunt.15 Et non timebunt Deum in tanto piaculo. Nam excæcavit et obstinavit eos malitia eorum. Propterea sequitur :
Firmaverunt sibi sermonem nequam, id est, pertinaciter quæsierunt a præside, ut Jesum occiderent. Unde Lucas dicit :16 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Quanta enim fecit Pilatus ut eum erueret! Sed illi firmaverunt sibi sermonem nequam, dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris.1718 Quo audito, Pilatus timens hominem magis quam Deum, sedit pro tribunali, et Sanctum Sanctorum damnavit ad mortem.
(5) Narraverunt, id est, inter se tractaverunt, ut absconderent laqueos, id est, quatenus causas ac insidias mortis Christo occulte pararent. Ideo namque mane in die Parasceves duxerunt eum in consilium suum, dicentes, Si tu es Christus, dic nobis:19 ut responsione sua audita, accusarent eum coram Pilato. Quemadmodum et fecerunt, dicendo :20 Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Dixerunt inter se : Quis videbit eos ? id est, quis cognoscet nostra fraudulenta machinamenta contra hunc Jesum? Non enim putabant suam malitiam ita omnibus manifestandam ut factum est. Nam, ut in Actibus Apostolorum legitur, volebant se excusare de morte Christi, dicentes Apostolis : Ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, et vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus.21
(6) Scrutati sunt iniquitates : id est, cum magna deliberatione atque industria excogitaverunt modum et vias quibus Christum occiderent, quemadmodum apud Joannem dicitur : Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?22 Et Matthæus :23 Concilium, inquit, fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Defecerunt, id est, optato effectu frustrati sunt, scrutantes scrutinia, id est Judæi investigantes consilia, quomodo Christum exstinguerent. Ideo namque eum interfecerunt, ne venientibus Romanis, gentem et locum amitterent;24 volebantque Jesum non solum occidere, sed turpissima morte damnare, quatenus nomen atque memoria ejus omnino perirent, quemadmodum apud Jeremiam legitur :2526 Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Et ecce oppositum contigit. Nam et ipsi vel occisi sunt a Romanis, vel expulsi et omni gloria legis paternæ privati. Christus vero ex ipsa sua passione fructificavit, quia totius mundi conversionem ad fidem promeruit. Propter quod ipse dicit : Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.27 Se ipsum equidem grano comparavit, quoniam ipse erat granum malitia Judæorum mortificandum, conversioneque gentium multiplicandum.
(7) Accedet homo et cor altum, id est, homo Christus mediante corde suo alto seu sapientissimo, ad passionem sponte procedet, sicut superius dixit :28 Holocaustum et pro peccato non postulasti; tunc dixi, Ecce venio. Et, teste Joanne, ait :29 Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Oblatus est enim quia voluit.30 Per hoc autem quod dicitur, Accedet homo et cor altum, idem significatur. Juxta quem modum alibi scriptum est, Ego autem et anima mea in Deo lætabimur :31 non quod homo et anima sint diversi lætantes; sed quoniam anima est quasi proxima causa lætitiæ, quia per eam homo lætatur, sicut per eam vivit et ratiocinatur. Simili modo jam dicitur : Accedet homo et cor altum. Nam cor, id est intellectus, est homini causa accedendi ad ea quæ Deo sunt placita, quoniam intellectus dirigit actus humanos. Alii habent sic : Accedet homo ad cor altum, id est, Christus per considerationem accedet ad intuendum profundum ac mysticum Dei consilium, pensando videlicet quomodo a summa Trinitate decretum erat ut ipse sua passione mundum salvaret. Ad hoc enim cor Christus accessit, dum deprecans dixit :32 Verumtamen non mea voluntas fiat, sed tua; et iterum, Quia sic scriptum est, et sic oportet fieri.33
Et exaltabitur Deus, id est, Christus, qui in passione homo accessit, in resurrectione agnoscetur esse Deus. Deus enim exaltatus est, non quod divinitas perfectior aut sublimior fiat, sed quoniam in mentibus creatis sublimatur, dum quem ignorabant, aut non timebant, agnoscere, adorare et colere inchoant.34 Sicque in resurrectione exaltatus est Dominus Jesus, quemadmodum inducit Apostolus : Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.35 Vel sic : Exaltabitur Deus, id est, Deus Trinitas per Christi accessum ad cor altum, ab ipso Christo glorificabitur, atque per totum mundum clarificabitur, et in honore habebitur. Ideo namque Christus incarnatus et passus est, quatenus Deus a toto mundo agnosceretur et honoraretur. Propter quod apud Joannem ait : Pater juste, mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et notum feci eis nomen tuum.36 Et in prima sua Canonica Joannes apertius loquens : Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.
(8) Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, etc. Istud multipliciter intelligi potest. Primo sic : Sagittæ parvulorum, id est insidiæ et persecutiones Judæorum Christo illatæ, factæ sunt plagæ eorum, quia per eas meruerunt a Romanis occidi, æternaliterque damnari : imo et se ipsos spiritualiter occiderunt. Dicuntur autem Judæi parvuli, non propter humilitatem, sed propter invidiam, quæ omnem invidum facit parvulum, juxta illud :37 Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Invidus enim eo ipso quo alteri invidet, diminutum et bono alterius se indigentem ostendit : quoniam invidia est tristitia de bono alterius, secundum quod æstimatur propriæ excellentiæ diminutivum, ut ait Philosophus. Et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum, id est, sermones, accusationes atque consilia Judæorum, intento effectu privati sunt, sicut jam patuit : et hoc contra eos, id est in malum eorum, quoniam malum quod Christo paraverunt, ipsimet inciderunt, et sermo ille quem dixerant, Sanguis ejus super nos et super filios nostros, fecit eos morti obnoxios. — Secundo sic : Sagittæ parvulorum, id est prædicationes et verba humilium Christi Apostolorum, factæ sunt plagæ eorum, scilicet Judæorum. Nam per prædicationem Apostolorum clarificatus est Christus, et Judæi confusi sunt, victi et exterminati. Et infirmatæ sunt contra eos, videlicet Christi Apostolos, aliosque credentes, linguæ eorum, utpote Judæorum. Non enim resistere poterant verbis atque miraculis discipulorum Domini Salvatoris. Unde scriptum est : Videntes principes sacerdotum Petri et Joannis constantiam, comperto quod homines sine litteris essent et idiotæ, mirabantur;38 et rursus, Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur per Stephanum.39 — Tertio sic : Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum : id est, plagæ quas Judæi Christo intulerunt, similes erant sagittis puerorum : quoniam sicut puerorum sagittæ inanes sunt, nec nocent, et si aliqualiter lædant, vulnus inflictum cito sanatur; sic plagæ a Judæis Christo illatæ, vanæ fuerunt, nec eum in morte detinere poterant : quin potius Christus tertia die ab omni læsione sanus et immortalis surrexit. Et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum : id est, Judæi proprias assertiones probare non poterant, neque defendere. Quemadmodum legitur, quum custodes sepulcri dixissent quæ viderant, scilicet terræ motum et angelum descendentem, principes Judæorum dederunt eis copiosam pecuniam, quatenus dicerent discipulos Jesu eum fuisse furatos ipsis dormientibus.40 Hoc autem ficticium facile improbatur. Si enim custodes dormierant, scire non poterant a quibus vel quomodo Christi corpus esset sublatum.4142 Sed nec apparentiam habet quod discipuli, qui omnes a Magistro adhuc vivo aufugerant, inter armatos milites jam defunctum requirerent. Denique impossibile quasi est quod adeo fortiter dormivissent, ut in revolutione lapidis a monumento excitati non exstitissent.43 Erat namque lapis magnus valde, et diligenter signatus, fortiterque impressus :44 propter quod sine ingenti strepitu ab homine aufferi non potuit.
(9) Conturbati sunt, id est compuncti, et ad pœnitentiam moti, omnes qui videbant eos, id est qui cognoverunt Judæos in Christi occisione tam dire peccasse, sanguinem innocentem fundendo. Hinc enim de centurione in Evangelio dicitur, quia videns quod sic exspirasset Jesus, timuit valde, et glorificavit Deum, et dixit :45 Vere Filius Dei erat iste. Et Lucas ait : Omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur.46 Post resurrectionem quoque, prædicante Petro, compuncti sunt corde, et conversa sunt ad Christum octo millia Judæorum.47 Tunc enim impletum est quod Christus ante passionem prædixit : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.48
Et timuit omnis homo : non simpliciter omnis homo, sed ut sit distributio pro generibus singulorum, quia de omni genere hominum quidam ad Christum conversi sunt, et Deum timuerunt. (10) Annuntiaverunt opera Dei, id est, prædicti jam christiani effecti, laudaverunt, et aliis nuntiaverunt opera atque miracula Christi, præsertim Apostoli, de quibus istud specialiter dicitur. De quibus et subjungitur : et facta ejus, scilicet Christi, intellexerunt, per illuminationem Spiritus Sancti, præcipue post diem Pentecostes, quando Christus implevit quod eis repromisit :49 Ego, inquiens, mittam promissum Patris mei in vos;50 et iterum, Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
(11) Lætabitur justus gratia Christi justificatus, et sanguine ejus redemptus, in Domino, non in rebus illicitis et caducis, ut ait Apostolus : Gaudete in Domino semper;51 iterum dico, gaudete. Et sperabit in eo, id est in misericordia Dei, non in sua justitia, sperans per meritum Christi ad beatam immortalitatem perduci ; et laudabuntur a Christo judice, omnes recti corde, qui Deo in sanctitate et justitia servierunt.5253 Illis enim Christus dicturus est : Venite, benedicti Patris mei, etc.
Footnotes
-
Luc. IV, 29. ↩
-
Luc. IV, 30. ↩
-
Joann. x, 31. ↩
-
Luc. XXII, 42. ↩
-
Joann. XVII, 5. ↩
-
Luc. XXII, 32. ↩
-
Joann. XVII, 11. ↩
-
Matth. XXII, 15. ↩
-
Joann. VII, 46. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Joann. x, 39. ↩
-
Joann. VIII, 59. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Matth. XXVI, 5. ↩
-
Matth. XXVII, 2, 31. ↩
-
Luc. xxiii, 23. ↩
-
Ibid. 13, 16. ↩
-
Joann. xix, 12. ↩
-
Luc. xxii, 66. ↩
-
Joann. xix, 7. ↩
-
Act. v, 28. ↩
-
Joann. xi, 47. ↩
-
Matth. xxvi, 4. ↩
-
Joann. xi, 48. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Sap. ii, 20. ↩
-
Joann. xii, 24, 25. ↩
-
Ps. xxxix, 7, 8. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Tob. xiii, 9. ↩
-
Luc. xxii, 42. ↩
-
Luc. xxiv, 46. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Hebr. II, 9. ↩
-
Joann. XVII, 25, 26. ↩
-
Job V, 2. ↩
-
Act. IV, 13. ↩
-
Act. VI, 10. ↩
-
Matth. xxviii, 11-13. ↩
-
1 Joann. V, 20. ↩
-
1 Joann. XXVI, 56. ↩
-
Marc. xvi, 4. ↩
-
Matth. xxvii, 66. ↩
-
Ibid. 54. ↩
-
Luc. xxiii, 48. ↩
-
Act. II, 37, 41; IV, 4. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Joann. xvi, 13. ↩
-
Philipp. IV, 4. ↩
-
Luc. I, 75. ↩
-
Matth. xxv, 34-40. ↩
Chapter 121 of 244