Articulus 26
EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEXAGESIMI TERTII.
QUEMADMODUM tertium psalmum pœnitentialem quidam doctores catholici, inter quos est Cassiodorus, exponunt ad litteram de sancto Job;1 sic psalmum præsentem quidam ad litteram exponunt de Daniele, imitantes (ut dicunt) in hoc antiquos Hebræorum doctores. Verumtamen, sicut psalmus ille tertius pœnitentialis convenientius explanatur de quolibet vere pœnitente, sic psalmus præsens congruentius elucidatur de quocumque justo in afflictionibus posito, præcipue in persona martyrum, quorum quilibet dicere potest :
Exaudi, Deus, orationem meam quum deprecor, id est, de cordiali affectu te precor. Translatio Romana habet, Quum tribulor. In tribulationibus namque potissimum exaudiri et conservari indigemus. Qui autem sic Deum deprecatur, utique exaudietur, quemadmodum Moyses ait : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;2 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. A ti- more inimici eripe animam meam : non ut non tenter a dæmone, nec in mundo persecutionem sustineam, quum per multas tribulationes oporteat nos intrare in regnum cœlorum;3 sed ut non formidem inordinato pavore inimicos animæ meæ, magis vero adimpleam quod tu, Domine Jesu, jubes: Ne terreamini ab his qui corpus occidunt;4 et: In mundo pressuram habebitis;5 sed confidite, ego vici mundum. Hinc apud Isaiam legitur:6 Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum.
Protexisti me a conventu malignantium, ita quod eorum iniquum consilium mihi non nocuit, neque eorum malignitati cor meum consensit. Hoc modo Deus martyres sanctos protexit, qui coram tyrannis insuperabiliter perstiterunt, atque ab omni fraude eorum erepti sunt. Protexisti me quoque a multitudine operantium iniquitatem, ne cum perversis perverterer, aut eorum multitudine territus superarer.7 Istud etiam quilibet dicere potest, qui dæmonum tentationibus viriliter restitit, et Deo protegente, eorum laqueos victor evasit: præcipue autem claustrales, qui mundum et omnia quæ in mundo sunt, propter Christum reliquerunt, et in cœnobiis Deo efficaciter militant, hunc versum dicere habent, Deo gratias referendo. Vere enim protexit eos Deus a conventu malignantium, id est a turbis propinquorum et amicorum carnaliter viventium, et claustralem conversationem dissuadentium. Sunt et protecti a multitudine operantium iniquitatem, id est a mundanis hominibus. De quibus in prima sua Canonica ait Joannes: Quidquid est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.8 Sunt autem protecti ab his, non quod penitus sint securi, sed quia jam unum pedem habent in paradiso: quia de eis ait Salvator, Qui reliquerit patrem aut matrem, etc., centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.9
Quia exacuerunt tyranni et persecutores, justorum detractores Deo odibiles, ut gladium linguas suas, præparantes os suum ad proferendum verba acuta, pungitiva, invidiosa, accusatoria atque letalia.10 Intenderunt arcum rem amaram, id est, fraudulentas insidias excogitaverunt, ut sagittent in occultis immaculatum, id est, quatenus virum innocentem in lege Domini ambulantem, occulte affligant, lædant, diffament aut perimant. Subito sagittabunt eum, id est, nocumentum ei improvise inducent. Unde Christus ait discipulis: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo.11 Et non timebunt Deum: quia nonnunquam sic excæcantur invidia atque malitia, ut nec peccare se putent, ut Dominus protestatur: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Firmaverunt sibi sermonem nequam, nolentes remittere minas, nec ad pietatem ac veritatem reduci;12 sed quod animo conceperunt, ad effectum perducere satagunt. Narraverunt ut absconderent laqueos: id est, tam homines mali, quam dæmones, inter se tractaverunt quomodo bonis hominibus vias perditionis expandant, et in foveam peccati, mortis aut damni alicujus, eos præcipitent. Incessabiliter enim moliuntur insidias contra devotos. Dixerunt inter se: Quis videbit eos, scilicet laqueos nostros? Frequenter namque student occulte nocere, maxime dæmones, qui sub specie boni mala proponunt, atque (ut dicit Apostolus) in angelos lucis se transformant.13
Scrutati sunt iniquitates, id est, modos nocendi diligenter indagati sunt, sicut apud Michæam scriptum est: Vir fratrem suum venatur ad mortem.14 Defecerunt scrutantes scrutinia: quia justos a fide et veritate avertere non potuerunt, quemadmodum Christus in Evangelio justis promittit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt contradicere et resistere omnes adversarii vestri.15 Denique, nonne tyranni qui nomen Christianorum prorsus exstirpare conabantur, penitus defecerunt? Nam quo horribiliora tormenta martyribus in-
Ps. xv, 3. tulerunt, eo Deus gloriosus et fortis Sanctos suos excellentius mirificavit; sicque fides catholica inter tormenta multo amplius crevit, quam modo tempore pacis: in quo utique omnipotens virtus Christi et fidei veritas lucidissime comprobantur, dum tam experimentaliter ostenditur operata Divinitas.
Ps. cxviii, 18. 1 Cor. 1, 27. Accedet homo fidelis contemplativus, ad cor altum, id est ad considerationes profundas, speculando mirabilia de lege Dei, quomodo quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; quomodo etiam Deus in hoc mundo reprobos prosperari, electos autem multipliciter affligi permittat, et qualiter per incarnationem ac mortem unigeniti Filii sui mundum liberare decrevit. In hoc vero hominis accessu ad cor altum, et exaltabitur Deus: quia ex horum contemplatione divinam sapientiam admiramur, divinam justitiam formidamus, majestatemque divinam venerari optamus. Unde ait sermo divinus: Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes; et rursum, Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Job xxxvii, 24. Ibid. xxxvi, 22. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum. Sicut in præcedenti articulo versus iste tripliciter expositus est, respectu Christi et Judæorum; sic nunc exponi potest per comparationem ad tyrannos et martyres sanctos, seu justos afflictos. Nam et ipsi tyranni ac persecutores justorum, sagittis et plagis, quas inferunt virtuosis hominibus, semetipsos damnant, spiritualiterque occidunt. Sagittæ quoque parvulorum, id est prædicatio et responsa justorum ac martyrum, factæ sunt plagæ impiorum, quia fidelibus mundum impleverunt, idololatriam destruendo, et persecutoribus prævalendo. Ipsi quoque persecutores sæpius vehementissime cruciabantur propter responsa martyrum Christi, sicut in legendis sancti Vincentii, Agathæ, aliorumque legitur. Conturbati sunt ad pœnitentiam omnes qui videbant eos, id est, qui consideraverunt prædictorum impiorum ruinam ac damnationem æternam; et timuit, ex pœna eorum, omnis homo rationabiliter vivens, ne sibi simile accidat, si Deum offenderit. Cetera patent ex præcedenti expositione.
Ecce quam mysterialis et pulcher est psalmus præsens, in quo Christi mysteria continentur. Omnino igitur laboremus sequi Caput nostrum, desiderantes communicare passionibus ejus, et in præsenti sæculo vilipendi, nesciri, variisque tribulationibus emundari: quatenus vita hac fallaci ac labili consummata, statim mereamur a Domino Christo amplexari et coronari, a quo tanto sublimius erigemur, quanto nunc ob ejus amorem nos ipsos amplius abnegamus, humiliusque deprimimus. Propter quod ait Salvator: Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum.
PRECATIO.
Benigna et summa potestas, Deus, a timore inimicorum eripe animas nostras: ut qui scrutari iniquitates contra salutem nostram non cessant, tuo insuperabili abacti brachio, deficiant a nobis scrutantes scrutinia.
9
10
Ephes. iv, 15. 1 Petr. iv, 13.
Luc. xvi, 15.
8
B
C
D
Footnotes
Chapter 122 of 244