Articulus 27
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SEXAGESIMI QUARTI :1 TE DECET HYMNUS, ETC.
HABET interea psalmus jam exponendus hunc titulum : In finem, psalmus David, canticum Jeremiæ et Aggæi, de verbo peregrinationis, quum inciperent proficisci. Psalmum præsentem David conscripsit de reditu Judæorum a captivitate Babylonis et reædificatione templi.2 Unde secundum sensum litteralem titulus planus est. Sic enim intelligi debet : Psalmus iste sancti David, in finem, id est in Christum, nos dirigens, est canticum, id est exsultatio seu gratiarum actio, Jeremiæ et Aggæi prophetarum : canticum, inquam, loquens de verbo peregrinationis, seu populo transmigrationis, ut alii habent, quum inciperent proficisci de Babylone ad Judæam. Tractat enim hic psalmus de peregrinatione et transmigratione ac reductione Judæorum. Et dicitur canticum Jeremiæ seu Ezechielis, et Aggæi, non quod ipsi psalmum hunc fecerint, sed quoniam eis appropriatur, ob hoc quod Jeremias atque Ezechiel reditum Judæorum a Babylonia prædixerunt;3 Aggæus vero reversis prophetavit de templi reædificatione, sicut et Zacharias.45 Propter quod (ut videtur) posset in titulo poni canticum Zachariæ tam bene, sicut Aggæi aut Jeremiæ, præsertim quum omnia ista, videlicet, Canticum Jeremiæ, etc., usque ad finem, sint quædam additiones expositorum : non enim in Hebræo habentur, nec in translatione Hieronymi juxta Hebræum.
LOQUENS igitur David in persona populi a prædicta captivitate cum ingenti lætitia redeuntis, ait : (1) Te decet hymnus, id est laus divina cum cantico, o Deus, in Sion, id est in loco quo templum a Babyloniis dissipatum fuerat situm, quia hunc locum Deus elegit ad suum cultum, quemadmodum in libro Paralipomenon ostenditur ; et tibi reddetur votum, id est, promissio persolvetur, vel desideria sancta offerentur, in Jerusalem : quia in ea erat templum construendum, in quo offerebantur quæ per votum Domino debebantur. (2) Exaudi orationem meam, quam pro civitatis ac templi reparatione effundo ;6 ad te omnis caro veniet, id est, de omni natione aliqui venient, templo restaurato, quatenus te in eo adorent. Nam et multi gentilium ad ipsum convenerant, ut in Actis legitur de eunucho reginæ Candacis.7 Et in libro Machabæorum habetur, quod templum illud toto orbe famosissimum erat, ita ut Seleucus rex Asiæ maximas ad ipsum immolationes transmitteret.8 (3) Verba iniquorum prævaluerunt super nos, id est, dicta et facta Babyloniorum oppresserunt nos propter scelera nostra ; et impietatibus nostris tu propitiaberis, eas dimittendo, quemadmodum per Jeremiam dixisti, quod septuaginta annis expletis, reduceres nos, templumque et civitatem Jerusalem reædificares.
(4) Beatus est jam in spe, quem elegisti et assumpsisti, ut eum ad terram Judææ reducas, et in ea tibi servire habitareque facias. Propterea Baruch ait : Filii, patienter sustinete iram quæ superveniet vobis ; qui enim induxit vobis mala, ipse rursus adducet vobis sempiternam jucunditatem cum vestra salute.9 Inhabitabit in atriis tuis, id est in locis ac domibus circa templum situatis, in quibus sacrificia, orationes lectionesque legis fiebant.10 (5) Replebimur in bonis domus tuæ : nam temporalium spiritualiumque bonorum sufficientiam contulit Deus reversis a Babylone ; ministri quoque templi ex oblatis in templo copiose sustentabantur.11121314 Sanctum est templum tuum materiale, id est ad sanctum tuum obsequium deputatum; mirabile in æquitate : quia in eo sacerdotes causas dubias atque difficiles judicabant, prout Dominus Moysi jussit.15 Vel : Sanctum est templum tuum, id est, congregatio populi tui quam reducis ad terram tuam, est sancta et mirabilis in æquitate : quia in ea fuerant sanctissimi atque justissimi viri, utpote Esdras, Nehemias, et alii multi.
(6) Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut templum istud secundum præferatur in gloria templo primo a Salomone constructo : sicut Aggæus promittit, Magna, inquiens, erit gloria domus hujus novissimæ, magis quam primæ. Spes omnium finium terræ, id est spes omnium hominum in toto orbe morantium, et in mari longe : non enim ponenda est spes, nisi in Deo; et qui alibi eam ponit, errat. (7) Præparans montes in virtute tua. Tanquam dicat : Tu, Domine Deus, exaudire nos potes, et bona Israel promissa facile adimplere, qui es tantæ potestatis, ut sis præparans, id est fundans, sustentans, et pro tua voluntate disponens, montes terræ, quorum nonnulli mirabiliter alti sunt. Et hoc agis in virtute tua propria, non aliunde adepta : subest enim tibi, quum volueris, posse. Unde inferius dicitur : Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Accinctus potentia. Hoc de Deo metaphorice dicitur. Deus namque est ipsa sua potentia, suntque in Deo omnino idem, esse, posse, et agere. Dicitur ergo Deus accinctus potentia, id est potestate et omnipotentia undique adornatus atque indutus : quoniam sicut homo armis accingitur, ut ad præliandum sit fortis, et ad exercitium expeditus; sic Deus se ipso seu propria et consubstantiali sibi potentia, ad prævalendum omni adversæ potestati est fortis, et ad operandum quidquid sibi placuerit, promptus et expeditus. Qui conturbas profundum maris, commovendo in eo varias tempestates; sonum fluctuum ejus : id est, inundationem ac strepitum gurgitum pelagi tu auges et mitigas supra naturam, secundum propriæ voluntatis imperium. Propter quod infra habetur : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.16 Et alio in loco : Dominus misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari.17 Unde de Domino Jesu ait Evangelista : Surgens comminatus est vento, et dixit mari, Tace et obmutesce;18 et facta est tranquillitas magna.
(8) Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis, id est, omnes in toto orbe manentes, admirabuntur et pavebunt propter mirabilia quæ facis in mari et terra : sicut et frequenter factum est in terræ motibus, tempestibus aliisque prodigiis. Exitus matutini et vesperi delectabis :19 id est, immolationes sacrificii quod offertur mane, et ejus quod vespere immolatur, facies tibi acceptas, tuisque fidelibus delectabiles. Propter quod in Esdra scriptum est, quod templo reædificato, obtulerunt in eo holocaustum Domino mane et vespere.
Consequenter beatus David prophetat de ubertate terræ post reditum a prædicta captivitate :20 de qua etiam ubertate Jeremias atque Ezechiel clare prophetant. Ait enim de futuro per modum præteriti, propter prophetiæ certitudinem inconcussam :21 (9) Visitasti terram Judææ, dando ei uberes fructus;22 et inebriasti eam, id est, pluviis opportunis eam copiose irrigasti :23 quemadmodum Isaias inducit, Descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam. Multiplicasti locupletare eam, id est, pluribus modis terram ditasti : quoniam ex fertilitate terræ nascentium, quæ sunt naturales divitiæ, acquiruntur et augmentantur divitiæ artificiales.
(10) Flumen Dei repletum est aquis, id est, Jordanis aquis abundavit. Dicitur autem Jordanis flumen Dei, propter mirabilia quæ Deus in eo peregit, arefaciens alveum ejus, et aquas ejus superiores in altitudinem turris ascendere, permaneque faciens, donec filii Israel pertransissent, quemadmodum in libro Josue legitur.242526 Parasti cibum illorum, id est, escam Judæis revertentibus præparasti, terram fecundando; quoniam ita est præparatio ejus, id est, quia repletio Jordanis facit ad terræ fecundationem et cibi præparationem. (11) Rivos ejus inebria, id est, rivos Jordanis fac copiosum fructum producere; multiplica genimina ejus. Hoc est expositio verbi præcedentis: multiplicatio namque geniminum seu fructuum terræ, est inebriatio rivorum. Vel, Rivos ejus inebria, id est, abundanter auge ac imple. In stillicidiis ejus lætabitur germinans, id est, in guttis aquarum Jordanis a cœlo stillantibus, terra lætabitur, id est, habitatores suos faciet gloriari. Vel, Lætabitur, metaphorice, sicut pratum ridere asserimus.
(12) Benedices coronæ, id est circumvolutioni seu circulo, anni benignitatis tuæ, id est tempori misericordiæ tuæ, dando ea quæ ad fructuum productionem exiguntur. Dicitur enim Deus benedicere tempori, quando his quæ in tempore fiunt aut sunt, benedicit, id est, gratiam seu bonitatem aliquam eis impendit. Et campi tui, id est campi culti Judææ, replebuntur ubertate fructuum diversorum. (13) Pinguescent speciosa deserti, id est, pinguia pascua proferent ad animalia nutrienda; et exsultatione colles accingentur, id est, fructu seu germine homines lætificante undique implebuntur. (14) Induti sunt lana copiosa arietes ovium: sicque non erit indigentia vestimentorum; et valles abundabunt frumento: quia valles terræ illius aptæ dicuntur ut in eis grana bona serantur. Clamabunt, etenim hymnum dicent. Dicuntur autem inanimata, sicut terræ nascentia, atque similia, Deo benedicere et clamare materialiter, quoniam sunt materia et occasio unde homines ad laudem divinam provocentur, suaque pulchritudine, fecunditate et dispositione inducunt nos, si bene consideremus, ad clamandum, benedicendumque Dominum. Propter quod in Ecclesiastico legitur: Quam desiderabilia sunt opera Dei!27 Et quis satiabitur, videns gloriam ejus? Hinc nempe apud Danielem omnes creaturæ, etiam inanimatæ, invitantur ad benedicendum Creatori.28
Footnotes
-
Ezech. xxxix, 25-28. ↩
-
1 Esdr. 1. ↩
-
Jer. 1, 28. ↩
-
Zach. 1, 16. ↩
-
Agg. 1, 1-11. ↩
-
II Par. vii, 12-16. ↩
-
Act. viii, 27. ↩
-
II Mach. iii, 2, 3. ↩
-
Baruch. iv, 25, 29. ↩
-
Jer. xxv, 12. ↩
-
Zach. i, 16. ↩
-
Agg. i, 1-11. ↩
-
Jer. l, 28. ↩
-
I Esdr. i. ↩
-
6 Deut. xvii, 8. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 10. ↩
-
Jonæ 1, 4. ↩
-
Marc. IV, 39. ↩
-
9 I Esdr. III, 3. ↩
-
7 Agg. n, 10. Sap. xii, 18. Ps. cm, 8. ↩
-
Jer. XXXI, 12. ↩
-
Ezech. XXVIII, 25, 26. ↩
-
10 Is. LV, 10. ↩
-
Ps. ciii, 8. ↩
-
Agg. ii, 10. ↩
-
Josue III, 16, 17. ↩
-
Eccl. xlii, 23, 26. ↩
-
Dan. iii, 57-90. ↩
Chapter 123 of 244