Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO TROPOLOGICA SIVE MORALIS EJUSDEM PSALMI SEXAGESIMI QUARTI.

PORRO moraliter titulus præinductus ita exponitur: In finem, psalmus Da-vid, id est, psalmus iste tendens in Christum, convenit David, id est Ecclesiæ militanti jam peregrinanti, et ad patriam suspiranti; cuilibet quoque fideli, de Babylone, id est de confusione vitiorum, ad terram Judææ et Sion, id est ad confessionem, laudem ac speculationem divinam redeunti. Et psalmus iste est canticum Jeremiæ et Aggæi, de verbo transmigrationis, id est, agit de re significata per transmigrationem ac reditum Judæorum a Babylone, videlicet de reditu nostro a captivitate vitiorum atque diaboli, ad pacem Ecclesiæ et libertatem filiorum Dei. Qui enim vitiis servit, a dæmone captus est, sicut ait Apostolus, de peccatoribus loquens: Resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi detinentur ad ipsius voluntatem.1 Et evangelica ait Scriptura:2 Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Revertendum ergo est nobis a confusione ad ordinationem, a culpa ad gratiam, a regno diaboli ad regnum Christi.3 Sicque redeuntes, cum præcordiali hilaritate dicamus:

Te decet hymnus, Deus, in Sion, id est in sancta ac militanti Ecclesia, in qua incessabiliter Deum laudare ac honorare debemus, implentes quod ait Apostolus:4 Regi sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Sion namque speculatio dicitur: per quam Ecclesia designatur, quæ Christum jam fideliter contemplatur. Et tibi reddetur votum, id est, tibi perfecte solvetur promissio, in Jerusalem, illa quæ sursum est, quæ est mater nostra atque triumphans Ecclesia.5 Dum enim in sacro Baptismate, per votum fidelitatis, diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiamus, corpusque nostrum ac animam Deo offerimus, ejus nos cultui totaliter dedicantes, tenemur sic vitam nostram dirigere, ut omnis nostra cogitatio, locutio et operatio Deo semper intendat, Deum loquatur ac veneretur: in quo consistit perfecta adimpletio præcepti de caritate. Istud autem in præsenti perfecte implere non possumus, sed in patria perfecte implebitur: tunc enim corpus animam non retardabit.

Exaudi orationem meam, o Domine, ut te in hoc sæculo ac militanti Ecclesia tam pulchris atque devotis hymnis collaudem, quatenus quod nunc perfecte solvere nequeo, in superna illa Jerusalem sine fine feliciter reddam. Ad te omnis caro veniet, id est omnis homo, præsertim in finali judicio, quando congregabuntur ante Filium hominis omnes gentes.6 Ponitur itaque hic pars pro toto, videlicet caro pro toto composito: sicut in Genesi et Exodo dicitur Jacob descendisse in Ægyptum in animabus septuaginta.7 Sed nonne sic accipiendo carnem, equus et mulus caro sunt?8 Nonne veraciter scriptum est, Ægyptus homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus?9 Numquid ergo et irrationabilia animantia ad Christum in die judicii venient? Et respondendum, quod ponit hic genus pro specie, scilicet carnem pro carne humana. Vel, sicut nomen Prophetæ antonomastice convenit David, sic caro per se posita, pro carne humana, quæ nobilissima est, sumitur.

Verba iniquorum prævaluerunt super nos. Interdum in sacra Scriptura verbum pro facto accipitur, prout dixit David: Quod est verbum quod factum est?10 Et Zacharias propheta: Hæc sunt, inquit, verba quæ facietis.11 Est igitur sensus: Verba iniquorum, id est persecutiones peccatorum, tentationesque dæmonum, prævaluerunt super nos, id est, a via justitiæ abduxerunt nos, et in magnam nos miseriam dejecerunt. Vel: Verba iniquorum, id est suggestio dæmonis, protoplastos nostros parentes tentantis, persuasio quoque Evæ, quæ virum suum infecit, et excusatio Adæ, peccatum suum in feminam retorquentis, prævaluerunt super nos, quoniam de paradiso nos expulerunt, estque grave jugum inductum super omnes filios Adæ, et originalis justitia nobis ablata est, et nascimur filii iræ, id est in originali peccato.1213141516 Et impietatibus nostris tu propitiaberis, id est, peccata actualia quæ ex originali peccato incurrimus, tu pie dimittes pœnitentibus nobis, dando nobis pœnitendi tempus ac locum:17 quemadmodum Isaias dicit, Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Vel: Impietatibus nostris, de quibus superius dictum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, tu, Unigenite Dei, propitiaberis miserendo, succurrendo, et satisfaciendo pro nobis:18 quod nos ipsi facere non poteramus. Hinc per Isaiam Dominus ait: Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.19

Beatus quem elegisti et assumpsisti. Proprie accipiendo electionem, omnis electus assumitur: sic enim soli prædestinati dicuntur electi. Quandoque tamen electio communiter sumitur pro vocatione alicujus ad gratiam, sive perducatur ad gloriam, sive non: et ita non omnis electus assumitur, sicut de Juda proditore ait Salvator: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?20 Ait itaque:

Beatus est, quem elegisti ab æterno, et assumpsisti in tempore, dando ei gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Unde et Baruch dicit: Beati sumus nos, quia quæ Deo sunt placita, manifesta sunt nobis. Inhabitabit in atriis tuis: id est, nunc moratur in militanti Ecclesia per totum mundum diffusa, et postea habitabit in Ecclesia triumphanti. Dicitur autem Ecclesia militans ac triumphans pluraliter atria, propter amplissimam capacitatem, omniumque bonorum plenitudinem, juxta illud: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus et non habens finem, excelsus et immensus. Vel Ecclesia triumphans dicitur atria propter mansiones diversas, quemadmodum Christus testatur:21 In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Versus iste primo intelligi potest de Ecclesia militanti, ut sit sensus: Replebimur in bonis domus tuæ, id est in divitiis Ecclesiæ, quæ sunt sacramenta, virtutes, et gratiæ multiformes, in quibus jam devoti quotidie adimplentur et impinguantur in tantum, ut superius dictum sit: Nihil deest timentibus cum. Et Christus: Omnia, inquit, quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.22 Sanctum est templum tuum, id est nomini tuo consecratum.23 Vel, Sanctum est templum tuum, id est, homines sancti sunt, in quorum cordibus tu per fidem et gratiam habitas. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus. Mirabile in æquitate. Magna namque et admiranda est sanctitas æquitasque Sanctorum in hac vita: qui in carne et sæculo non carnaliter aut sæculariter vivunt, sed spiritualiter atque divine secundum perfectissimam Christi doctrinam, quæ in omni æquitate valde mirabilis est, suosque sectatores admirabiles efficit. — Secundo exponitur versus iste de triumphanti Ecclesia.24 Replebimur in bonis domus tuæ, id est in beatitudinibus patriæ. In essentiali enim beatitudine, quæ est visio Dei, omnes Beati replentur, quoniam Deum tam clare vident sicut desiderant. In accidentalibus quoque præmiis maxime replebuntur post diem judicii, dum animæ sanctæ corporibus gloriosis reunitæ, non solum in intellectualibus viribus, sed in sensitivis quoque potentiis felicitabuntur. Unde Isaias dicit: Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.25 Quod Apostolus clarius introducit, dicendo: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.26 De quibus et supra inductum est: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo; et, Satiabor quum apparuerit gloria tua. Sanctum est templum tuum, id est triumphans Ecclesia. Nihil enim imperfectionis aut maculæ esse valet in patria, ubi omnes Beati fonti puritatis immediate conjuncti sunt. Mirabile in æquitate. Quamvis enim omnes nostræ justitiæ in via, sint velut pannus menstruatæ, justitia tamen Beatorum in patria, perfecta mirabilisque consistit: quoniam quidquid a Deo receperunt, ei plenissime offerunt, et incessabiliter atque totaliter stant Deo intenti, in ipsum conversi, demersi, absorpti. Exaudi nos, Deus salutaris noster, id est salvator noster, sine cujus auxilio nihil valemus, tu qui es spes, id est causa et objectum spei, omnium finium terræ, et in mari longe, id est universorum fidelium in toto mundo et insulis maris manentium: quia in te solo consistit omnium vera salus, qui per Prophetam Domini locutus es, Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ.2728 Præparans montes, id est angelos sanctos: de quibus infra habetur, Levavi oculos meos in montes;29 et iterum, Montes in circuitu ejus. In virtute tua, quia propria potestate eos disponis ad agenda cuncta tibi placentia, ad gubernandum Ecclesiam, ad refrenandum diabolos, ad custodiendum promovendumque homines. Vel: Præparans montes in virtute tua, id est, tua omnipotentia perficiens sanctos Apostolos, ceterosque omnes vita et doctrina sublimes, ita ut alios instruant, regant, et ad te omnium rerum ultimum finem perducant. Accinctus potentia. Hoc in præcedenti articulo de Deo satis videtur expositum. Sed de Christo incarnato specialiter explanatur, tanquam dicat: Tu, Christe, quamvis humana et naturali virtute hæc facere nequeas, tamen quum sis accinctus potentia, id est divina potestate armatus, accinctus, et ad operandum idoneus, ista potes. Propter quod verissime dicis:30 Quæcumque fecerit Pater, hæc et Filius similiter facit. Qui conturbas, id est, timore concutis, ad pœnitentiamque convertis, profundum maris, id est sæculum nequam, seu corda vitiosa in peccatorum amaritudine mersa. Conturbas autem et sonum fluctuum ejus, id est contradictiones superbas ac impetuosas sæcularium principum: quorum nonnulli salubriter sunt turbati, id est ad pœnitentiam moti.

Turbabuntur gentes et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis. Hoc tempore Apostolorum præsertim impletum est, quando propter excellentissima eorum miracula, homines in toto mundo morantes, pro magna parte ad Christum conversi sunt, ex consideratione vitiorum suorum se ipsos turbantes, et pœnas inferni timentes. Exitus matutini et vesperi delectabis: id est, conversionem seu pœnitentiam tam eorum qui in juventute a vitiis exeunt, atque ad Deum confugiunt, quam eorum qui in senectute convertuntur, acceptam habebis et delectabilem facies angelis sanctis. Nam quacumque hora peccator convertitur, omnium iniquitatum ejus mox oblivisceris.31 Gaudium quoque est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.32 Hoc est quod Christus in Evangelio loquitur: Si in secunda vigilia venerit Dominus, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, scilicet servos suos vigilantes, beati sunt servi illi. Vel sic:33 Exitus matutini, id est conversiones eorum qui tempore prosperitatis, quæ mane ac lumini comparatur, veniunt ad te, et vesperi, id est conversiones eorum qui tempore adversitatis pergunt ad te, delectabis. Sive tempore abundantiæ et prosperitatis, sive tempore inopiæ et adversitatis, quis convertatur ad Dominum, ab eo misericorditer recipietur, quemadmodum Christus fatetur: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras.

Visitasti visitatione benigna, terram, id est habitantes in terra, videlicet homines, destinando Apostolos per totum mundum, dicens eis:34 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.35 Et inebriasti eam, id est, conversos ad fidem, spiritualibus donis exuberanter implesti, divino amore a se ipsis alienasti, et sobria spiritus ebrietate potasti. Propter quod ait Apostolus: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo.3637 Multiplicasti locupletare eam, id est, multipliciter eam ditasti charismatibus spiritualibus ac divinis. Alii enim datur (ut ait Apostolus) sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, etc.38 Et iterum:39 Unusquisque proprium donum habet a Deo.40 — Vel sic: Visitasti terram, id est primitivam Ecclesiam, mittendo ei in die Pentecostes in signo visibili Spiritum Sanctum; et inebriasti eam ardore caritatis, et lumine sapientiæ, omniumque linguarum notitia, ita ut Judæi increduli dicerent:41 Quia musto pleni sunt isti.42 Multiplicasti locupletare eam, quia per gratiam illis collatam alios quoque locupletasti. Unde Dominus: Noli, inquit, timere, serve meus Jacob. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.4344 Et apud Joelem legimus:45 Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ. Hinc nempe tempus evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur.

Flumen Dei repletum est aquis: id est, fons Baptismatis impletus est donis46

Spiritus Sancti, abluendo et sanctificando in ipso renatos. Vel dicitur fons iste aquis repletus, quia in Jerusalem primo cœpit operari, et jam in universo mundo multiplicatur, operatur, et consecratur. De hoc fonte seu flumine alio loco scriptum est : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum, id est, corda peccatorum lavabit, sicut in Zacharia apertius commemoratur : In die illa47 erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.48 Parasti cibum illorum, id est, spiritualem escam fidelium præparasti, videlicet Sacramentum corporis et sanguinis Christi : de qua dictum est supra, Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.49 Quoniam ita est præparatio ejus, id est, quia hæc esca non datur nisi in fonte Baptismatis denuo natis : cujus figura fuit, quod populus Hebræus non pervenit ad manna, nisi postquam pertransiit mare Rubrum. Quemadmodum enim mare Rubrum erat typus Baptismi, sic manna erat figura Eucharistiæ. Propter quod ait Apostolus : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt.50 Illi baptizati sunt figuraliter ; nos baptizamur veraciter. Illi quoque manducaverunt eamdem escam spiritualiter seu significative, sicque eumdem potum spiritualem biberunt ;51 nos manducamus ac bibimus eamdem escam, eumdemque potum essentialiter, scilicet corpus et sanguinem Salvatoris.

Rivos ejus inebria, id est particulares baptismos ex Baptismo primitivæ Ecclesiæ derivatos sicut rivi propagantur ex fonte : hos rivos inebria, ita ut undique multiplicentur, et sacramentalibus gratiis impleantur. Multiplica genimina, id est fructus ejus, quatenus plurimi renascantur per Baptismum in Christo, sicque Ecclesia impleatur fidelibus. In stillicidiis ejus, id est in guttis Baptismi super capita baptizatorum cadentibus dum baptizantur, lætabitur germinans, id est sancta mater Ecclesia, novos in Christo filios adipiscens ac procreans.

Benedices, id est, gratiarum munera tribues, coronæ, id est populo ad te undique confugienti per modum coronæ seu circuli : sicut superius dictum est, Synagoga populorum circumdabit te.52 Infra quoque de Deo inducitur :53 Magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Benedices ergo coronæ anni benignitatis tuæ, id est tempori misericordiæ seu gratiæ tuæ. Ac si dicat : Benedices populo christiano tempore evangelicæ legis. Annus namque benignitatis divinæ, a primo Christi adventu incepit, et usque ad finem sæculi durat : et hoc tempore Deus populo suo copiosius benedicit, quam tempore legis naturalis ac scriptæ; propterea appellatur tempus gratiæ et annus benignitatis divinæ. Et campi tui, id est corda fidelium, quæ tu colis, impinguas et fecundas semine verbi, replebuntur ubertate divinorum charismatum, operationum sanctarum, spiritualiumque profectuum.

Pinguescent speciosa deserti : id est, animæ peccatorum a gratia derelictæ, et tamen naturali summæ Trinitatis imagine insignitæ atque decoratæ, in spiritualibus bonis abundabunt per conversionem ad fidem atque obedientiam Christi. Unde et ipse ait : Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.54 Et sicut dicit Apostolus, Ubi abundavit peccatum, abundat et gratia. Siquidem cui plus donatur, plus diligit. Et exsultatione colles accingentur. Quemadmodum nomine montium intelliguntur Apostoli, sic nomine collium, qui montibus sunt minores, intelliguntur viri perfecti, apostolicam vitam sectantes, et maxime martyres, qui non solum vitam, sed etiam passionem ac mortem Apostolorum secuti sunt.55 Tales igitur colles accingentur exsultatione, id est gaudio spirituali, recipiendo in hac vita consolationem internam, in futuro autem beatitudinem consummatam.56 Induti sunt arietes ovium, id est, duces ovium Christi, videlicet prælati, pastores atque doctores, induti sunt fortitudine Spiritus Sancti, sapientia et justitia, quatenus alios fortiter pascant, corripiant, instruant et confirment.57 Taliter induuntur veri et digni prælati Ecclesiæ, quatenus alios vita, doctrina, et omni perfectione præcedant. De arietibus sic indutis apud Jeremiam ait Dominus: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et valles, id est subjecti et inferiores, abundabunt frumento, id est, semine verbi quod a suis superioribus audient, diligenter implebuntur, ut fructibus vitæ æternæ ditentur. Clamabunt, affectuose orando, ac Dei beneficia confitendo; etenim hymnum dicent, Domino regratiantes pro universis beneficiis suis, ejusque bonitatem indesinenter laudantes, quemadmodum Dominus per Isaiam ait: Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis.

Ecce psalmum mirabili venustate splendentem transcurri :58 in quo Deus benedictus et sanctus pulchre laudatur, affectuosæ preces comprehenduntur, divina beneficia commemorantur. Conemur ergo totis viribus, tam immaculatam ac sanctam ducere vitam, ut Deum cum omni affectu laudemus, in ejus præconio delectemur, ipsum cordialiter invocemus, beneficiorumque ejus nunquam immemores efficiamur ; sed taliter ei in præsenti hymnos cantemus, ut hinc emigrantes, in cœlesti Jerusalem eum continuo collaudemus.

PRECATIO.

Deus, Pater indulgentiæ, spes omnium finium terræ et in mari longe, impietatibus nostris, quæsumus, propitiare; et ne verba iniquorum super nos in æternum prævaleant, tua nos invicta tuitio non derelinquat.

Footnotes

  1. II Tim. ii, 26. ↩

  2. Joann. viii, 34. ↩

  3. Eccli. xlii, 23, 26. ↩

  4. 1 Tim. 1, 17. ↩

  5. Galat. IV, 26. ↩

  6. Matth. XXV, 32. ↩

  7. Gen. XLVI, 27; ↩

  8. Exod. 1, 5. ↩

  9. Is. XXXI, 3. ↩

  10. II Reg. 1, 4. ↩

  11. Zach. VIII, 16. ↩

  12. Ephes. II, 3. ↩

  13. Eccl. XL, 1. ↩

  14. Ibid. 23, 24. ↩

  15. Eccl. ii, 6. ↩

  16. Gen. III, 4, 5. ↩

  17. Is. XXX, 18. ↩

  18. Ps. I, 7. ↩

  19. Is. XLIII, 24. ↩

  20. Joann. VI, 71. ↩

  21. Ephes. ii, 12. ↩

  22. Ps. XV, 11. ↩

  23. Ps. XVI, 15. ↩

  24. Is. LXIV, 6. ↩

  25. Is. LXIV, 4. ↩

  26. I Cor. II, 9. ↩

  27. Is. XLV, 22. ↩

  28. Ps. CXXIV, 2. ↩

  29. Ps. CXX, 1. ↩

  30. Joann. v, 19. ↩

  31. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  32. Luc. xv, 10. ↩

  33. Luc. xii, 38. ↩

  34. Joann. vi, 37. ↩

  35. Marc. xvi, 15. ↩

  36. I Cor. 1, 4, 5. ↩

  37. I Cor. i, 4, 5. ↩

  38. I Cor. xii, 8-10. ↩

  39. Ibid. xii, 7. ↩

  40. I Cor. vii, 7. ↩

  41. Act. xii, 13. ↩

  42. Act. ii, 13. ↩

  43. Is. xliv, 2, 3. ↩

  44. Is. xliv, 2, 3. ↩

  45. Joel x, 28. ↩

  46. Joel ii, 28. ↩

  47. Joel III, 18. ↩

  48. Zach. xiii, 1. ↩

  49. Ps. xxii, 5. ↩

  50. 1 Cor. x, 2, 3. ↩

  51. Ibid. 4. ↩

  52. Ps. vii, 8. ↩

  53. Ps. LXXXVIII, 8. ↩

  54. Luc. xix, 10. ↩

  55. Rom. v, 20. ↩

  56. Luc. vii, 47. ↩

  57. Ps. xxii, 5. ↩

  58. Is. LXV, 14. ↩

Chapter 124 of 244