Articulus 29
ELUCIDATIO PSALMI SEXAGESIMI QUINTI: JUBILATE DEO, OMNIS TERRA; PSALMUM DICITE.
1 PSALMI præsentis titulus talis est: In finem, canticum, psalmus resurrectionis: id est, psalmus iste de spirituali fidelium resurrectione pertractans, et in finem, qui est vita æterna, nos dirigens, est canticum, id est exsultatio magna, de resurrectione prædicta.
LOQUENS ergo Propheta in persona Ecclesiæ, vel cujuslibet fidelis, ait: (1) Jubilate Deo, omnis terra. Jubilus gaudium est, quod propter exuberantiam suam non potest totaliter reprimi, neque totaliter explicari: magis autem jubilatur mente, quam voce. Ait itaque: Jubilate, id est, ineffabiliter exsultate, Deo, id est in Deo et ad gloriam Dei, ex contemplatione bonitatis divinæ et ex consideratione beneficiorum ac promissorum ipsius : et hoc faciat omnis terra, id est totus mundus seu incolæ ejus, non solum Judæa, sed universa gentilitas ad fidem conversa, spemque futuræ resurrectionis per Christum adepta. Cui dicit etiam1 Isaias, Lauda, sterilis quæ non paris, decanta laudem et hinni, quæ non parturiebas :23 quod ad plebem gentilium olim sterilem, nunc vero in Christo fecundam dictum esse, docet Apostolus. Psalmum dicite nomini ejus. Psalmus bonam operationem significat. Quid ergo est Deo psallere, nisi voce et opere ipsum laudare ? Qui enim Deum verbis magnificat, et operibus inhonorat, sibimetipsi contradicit : imo, quoniam opera præponderant verbis, magis affirmat Deum inhonorabilem esse, quam honorandum.4 Date gloriam laudi ejus, id est, clarificate laudem divinam verbis ac factis, docendo seu ostendendo quam excellenter laudandus sit Deus. Gloria quippe dicitur clara cum laude notitia. Dum ergo quis docet quam magnifica atque incomparabilis laus Deo debetur, tunc dat gloriam laudi ejus, id est, laudem Dei glorificat.
(2) Dicite Deo, confitendo magnificentiam ejus, majestatemque ejus laudando : Quam terribilia sunt opera tua, Domine!
Terribilia namque sunt opera divinæ justitiæ quæ a principio mundi fecit, videlicet condemnando totum genus humanum propter primorum parentum peccatum, perdendo mundum diluvio, submergendo Ægyptios in mari Rubro;5 et alia quæ sacra Scriptura commemorat.6 Maxime tamen metuenda sunt opera Dei circa iniquos, quos æternaliter damnat. Unde scriptum est : Horribilis Dominus super impios.7 Et alibi : Unus est Altissimus, creator omnium omnipotens, rex potens et metuendus nimis.8 In multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui, id est, propter multa mirabilia atque miracula tua non convertentur ad te, potentiam tuam humiliter venerando : nam etsi verbis opera tua fatentur, tamen operibus negant.9 Hoc modo mentiti sunt Christo Judæi, qui miracula ejus adscripserunt diabolo, dicentes, In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia;10 et, Non est hic homo a Deo;11 et, A Nazareth non surgit Propheta.12 Sic quoque Deo mentiti sunt Ananias et uxor ipsius, dicente Petro ad Ananiam, Non es mentitus hominibus, sed Deo.13
(5) Omnis terra adoret te, id est, cultum latriæ tibi soli exhibeant omnes homines in terra morantes, falsos deos spernendo, teque in omnibus et super omnia venerando. Adoratio enim proprie sumpta, est cultus latriæ, et soli Deo debetur, tanquam omnium creatori omnipotenti, altissimo principi, Deo vero, vivo, trino ac simplici.14 Unde Deus sublimis apud Isaiam testatur :
Ego Dominus, hoc est nomen meum;15 gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. In hoc quoque quod ait Propheta, Omnis terra adoret te, Deus, prophetavit implicite totum mundum ad unius Dei summi cultum fuisse convertendum, atque ab omnibus adorandum esse, sicut per Christi Apostolos factum est. Propter quod in Isaia habetur :16 Redemptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur; et apud Zachariam, In die illa erit Dominus rex super omnem terram.17 Et psallat tibi, mentaliter te laudando : sicut ait Apostolus, Psallentes in cordibus vestris Deo semper.18 Psalmum dicat nomini tuo, ore seu vocibus te laudando : sicut ait Apostolus, Loquentes vobismetipsis in hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus.19
(4) Venite ad audiendum verbum Dei, venite ad ecclesiam, venite non tam corporis gressu, quam fidei passu, contemplationis profectu, interiorique reditu; et videte per contemplationem internam, per fidei lumen, per Spiritus Sancti irradiationem, opera Dei, qui est terribilis in consiliis super filios hominum. Hæc opera, in quibus Deus tam metuendus ostenditur, maxime sunt effectus prædestinationis ac reprobationis divinæ, quibus nonnulli per misericordiam sunt electi, ceteri vero, justitia exigente, præsciti.
Porro, quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum, advertere possumus, si divinæ Scripturæ testimonia diligenter pensemus. Ecce Dominus apud Ezechielem ait : Revertimini et vivite, quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.20 Cui concordat quod dicit Apostolus :21 Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.2223 Et nihilo minus in Actibus Apostolorum legitur : Vetati sunt (Paulus et sui) a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia, et non permisit eos Spiritus Jesu. Quomodo ergo vult Deus omnes converti, quando ipsemet prohibet prædicatores ab instructione quorumdam?24 Sed forte quis dicet istud non esse multum mirabile, neque Deum ostendi terribilem in consiliis super filios hominum ex isto facto;25 asseretque Spiritum Sanctum propterea prohibuisse Paulum ab informatione Asianorum, quia prævidit eos non credituros, et ita ad misericordiam pertinet, quod verbum Dei eis prædicatum non fuit; vel forte, quoniam digni non erant prædicationem divini verbi audire. Sed nonne aliis multis prædicatum est Evangelium Christi a sanctis Apostolis, qui illud non receperunt, atque omnino indigni fuerunt? Denique fortius movet quod ad Ezechielem Dominus ait: Fili hominis, vade ad domum Israel. Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te; domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Ecce non misit sanctum Prophetam ad eos quos noverat audituros, si eis missus fuisset Propheta; et misit eum ad eos quos noverat non audituros. Nonne terribile est hoc consilium justi Dei? Terribile quoque est illud consilium Dei, quod Paulus ad Romanos, de Jacob et Esau loquens, commemorat: Quum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Quoniam Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Alia multa sunt in divinis Scripturis, in quibus Deus terribilis esse demonstratur in consiliis suis super filios hominum: quæ investigatione non indigent, sed pia ac sobria fide. Propter quod Salomon protestatur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Verumtamen advertendum quod consilium proprie sumptum, non competit Deo. Consilium namque proprie dicitur inquisitio de faciendis, et ita dubitationem præsupponit. Propterea Damascenus: Consilium, inquit, est ignorantis naturæ. Dum ergo consilium Deo adscribitur, sumitur ipsum consilium pro eo quod perfectionis in ipso est, omni sua imperfectione seclusa.
(5) Qui convertit mare in aridam. Hoc Deus ad litteram fecit in mari Rubro atque Jordane. Spiritualiter vero per mare intelliguntur peccatores in fluctibus vitiorum submersi: hos Deus convertit in aridam, dum fluctuatione animi vitiosa per gratiam Dei exstincta, incipiunt igne amoris siccari, justitiamque sitire. In flumine, id est in mundo, qui mari magno et flumini comparatur; vel, In flumine præsentis mortalitatis; vel, In flumine tentationum et adversitatum; pertransibunt homines boni, pede sancti desiderii, suspirando ad patriam, et ob æternæ vitæ amorem omnia prospera mundi spernentes, omnia quoque ejus adversa fortiter tolerantes, quemadmodum monet Apostolus: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum. Ibi lætabimur in ipso, id est, in prædicta transitione de via ad patriam, de mundo ad cœlum, de fluctibus vitiorum ad quietis securitatisque portum, gaudebimus spirituali lætitia, sicut in omni actu virtuoso gaudendum est in eo, de quo subjungitur:
Ezech. III, 4-7. Rom. IX, 11-13. Malach. I, 2, 3. Prov. XXV, 27.
(6) Qui dominatur, in cœlo et terra omnibusque abyssis, in virtute sua sibi consubstantiali, coæterna ac propria, non aliena aut aliunde adepta, in æternum, sine fine, sicut de Deo conscriptum est: Juxta voluntatem suam facit tam in virtutibus cœli, quam in habitatoribus terræ; et non est qui resistat manui ejus. Potestas ejus, potestas sempiterna, et regnum ejus in generatione et generationem. Oculi ejus super gentes respiciunt, id est, intellectus divinus omnia opera hominum intuetur ac pensat, ut singulis quod merentur restituat. Unde ipse Dominus dicit: Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? Et alibi: Domine Deus, cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum
Exod. XIV, 21; Josue III, 16, 17. Hebr. XII, 1, 2. Dan. IV, 32, 31. Jer. XXIII, 24. Ibid. XXXII, 19.
B
C
D
6
7 vias suas. Qui exasperant, id est, Deum ad iracundiam provocant ex pertinacia et elatione peccando, non exaltentur in semetipsis, id est, in interioribus suis nihil proficiant, sed omni gratia destituantur, atque dispereant, sicut ait Scriptura : Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.26 Hæc autem Propheta non imprecando, sed prænuntiando, aut divinæ se justitiæ conformando locutus est. Et quoniam (ut per Ezechielem Dominus frequentissime asserit) domus Israel exasperans fuit, idcirco exaltati non sunt, sed propter iniquitatem suam in Christum commissam, humiliati sunt, oppressi, dejecti.27
(7) Benedicite, gentes, Deum nostrum, ipsum laudando, et auditam facite vocem laudis ejus, coram aliis ipsum glorificando, et universos, quantum potestis, ad ejus laudem alliciendo. (8) Qui posuit animam meam ad vitam spiritualem, a morte peccati eam eripiens, et dono gratiæ eam vivificans : sicut ait Apostolus : Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati.28 Et non dedit in commotionem pedes meos : id est, desideria mea et opera non permisit esse instabilia, vaga et lubrica ; sed confirmavit ac fixit cor meum in se, ita quod nec propter tentationes diaboli, nec propter blandimenta adversitatesve sæculi, potui ab ejus amore atque obsequio separari : imo perseverantiam contulit mihi. Hoc modo stabiliti erant pedes Apostoli, dicentis : Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.2930
(9) Quoniam probasti nos, Deus, per adversa et prospera, per te ipsum quoque effective, et per adversarios nostræ salutis permissive.31 Probat equidem Deus homines, quatenus innotescat, non ipsi Deo, sed aliis, an veraciter timeant Deum, non recedendo ab ejus præceptis propter ea quæ retrahere solent a bono.32 Et hoc facit Deus interdum effective, per se vel per suos pios ministros, non statim preces orantium exaudiendo, gratiam suspendendo, penuriam seu aliquam infirmitatem infligendo. Propter quod Moyses : Recordaberis, inquit, cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non.3334 Interdum autem probat nos Deus permissive, per tentationes dæmonum persecutionesque hominum, juxta illud :35 Tanquam aurum in fornace probavit eos Dominus. Igne nos examinasti, id est, acuta tribulatione nos discussisti, si fideliter essemus tibi adhærentes, sicut examinatur argentum, id est, quemadmodum per ignem inquiritur an aliquid sit verum argentum. Hinc enim in libro Job dicitur : Deus scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.3637
(10) Induxisti nos in laqueum. Quidam est laqueus deceptionis et culpæ; alius vero est laqueus probationis et pœnæ. In primum laqueum introducit nos Deus permissive, dum nos suo justo judicio tentari, separari*, ac falli permittit. In laqueum vero secundum sæpe inducit nos effective, quandoque vero permissive dumtaxat. Posuisti tribulationes in dorso nostro. Per dorsum intelligitur totus homo, qui frequenter anima et corpore tribulatur.38 Quemadmodum enim super dorsum corporis onera ponuntur et deferuntur, sic super totum hominem variæ tribulationes cadunt ac perferuntur. Imposuisti homines super capita nostra, id est super nos ipsos et super propriam nostram libertatem ac rationem : ita quod nec proprium sensum, nec propriam voluntatem sequi præsumimus. Hoc Deus aliquando efficienter agit, sicut dum bonos præsidere facit; interdum vero permissive, sicut dum impii præferuntur. Unde apud Job habetur : Regnare facit Deus hominem hypo3940* critam propter peccata populi. Et Dominus dicit per Isaiam:41 Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Dum ergo indigni et impii præsunt, patienter ferre debemus, a quorum dominio liberari nequimus, cogitantes sic accidisse propter nostra demerita; nec debemus potestati resistere quantumcumque aperta et magna sit præsidentis iniquitas, dummodo ea præcipiat in quibus ei subjicimur, utpote quæ divino honori et nostræ saluti non opponuntur.
(12) Transivimus per ignem et aquam, id est per contrarias pœnas, sustinendo afflictiones oppositas, ut sunt abundans aeris seu corporis calor, et intemperata frigiditas. Vel, per ignem et aquam, tanquam per duo extrema, intelligenda sunt omnia genera tribulationum intermedia, quibus electi in hoc mundo purgantur, quemadmodum scriptum est: Beatus homo qui corripitur a Domino. Et eduxisti nos in refrigerium. Non enim permittit nos Deus tentari supra id quod possumus, nec solet tribulatio esse continua;42 sed Deus vicissim consolatur et relevat suos fideles, quemadmodum scriptum est: Increpationem Domini ne reprobes, quoniam ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.43 Et alibi: Pro certo habet omnis qui colit te, Domine, quia si in tribulatione fuerit, liberabitur:44 quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. Denique, si in hac vita refrigerium non præstatur, in futuro utique tanto copiosius dabitur, quanto jam magis negatur.
(13) Introibo in domum tuam, id est ad animam meam, quæ est domus et templum sui Creatoris, dummodo juste vivat, examinando, dijudicando et exercitando me ipsum: quemadmodum scriptum est, Redite, prævaricatores, ad cor;45 et alibi, Considera te ipsum.46 Vel, Introibo in domum tuam, puta militantem Ecclesiam, fide et opere in ecclesiastica unitate morando. Vel, Introibo, ut confido, post hanc vitam, in domum tuam, id est in regnum cœlorum seu Ecclesiam triumphantem, sicut tu, Domine Jesu, dixisti: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum.47 In quamlibet harum domorum introibo in holocaustis, id est in fervida oblatione mei ipsius, me totum tuæ voluntati offerendo et exponendo, nec aliquid mihi proprium retinendo. Holocaustum namque dicebatur sacrificium divinæ majestati oblatum, quod ad ejus honorem totaliter comburebatur, in signum quod homo debet se ipsum omnino relinquere, atque divino honori se penitus mancipare cum ardenti amore. Dum ergo hoc modo nos Deo impendimus, domum ejus ingredimur, Deo unimur, et in ipso manemus. Reddam tibi vota mea, id est, promissa mea persolvam, quæ vel in Baptismo, vel in Ordinis seu religionis susceptione promisi. Secundum quod Salomon jubet: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere;48 displicet enim ei stulta et infidelis promissio.49 Vel, Reddam tibi vota mea, id est, tibi soli offeram omnia desideria mea, nil desiderando extra te, præter te, contra te, sed totum affectum colligendo in te: sicut superius dictum est, Domine, ante te omne desiderium meum. Quæ promissa seu desideria distinxerunt, id est, distincte et ordinate pronuntiaverunt, labia mea. Si enim illicitum aliquid esset promissum, non esset solvendum.
(14) Et locutum est os meum verba promissionis et orationis, in tribulatione mea. Homines enim in tribulatione constituti, orationes atque promissiones facere solent ut liberentur. Quid autem promiserit, subjungit: (15) Holocausta medullata, id est bona ac pinguia, scilicet me ipsum igne amoris inflammatum, et corpore ac anima tuæ voluntati paratum, offeram tibi, o Domine Deus, cum incenso arietum, id est cum oratione ducum gregis dominici, videlicet prælatorum Ecclesiæ, quatenus per intercessionem eorum fiat accepta oblatio mea. Offeram tibi boves, id est doctores ac prædicatores verbi Dei, cum hircis, id est peccatoribus pœnitentibus, ut omnes isti orent pro me. Recte autem per holocausta medullata accipitur proprii corporis et animæ amorosa oblatio: quia medulla, quæ est ossis pinguedo, designat cordis devotionem atque amorem. Arietes vero dicuntur prælati, quoniam sicut aries ductor est ovium, sic ipsi aliorum ductores sunt. Boves quoque (teste Apostolo) prædicatores figurant, eo quod corda audientium vomere prædicationis scindant, et semine verbi fecundent.50 Hircus etiam, qui est animal vile ac fœtidum, peccatores significat.
(15) Venite mentis affectu, et si opus est, etiam corporis gressu, et in domo disciplinæ congregate vos;51 audite auribus carnis et cordis, et narrabo vobis, o omnes qui timetis Deum timore casto et filiali. Talibus namque narranda sunt occulta ac specialia dona Creatoris, non impœnitentibus et perversis, juxta illud Salvatoris: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras ponatis ante porcos.52 Quid autem narrare velit, adjungit: quanta fecit animæ meæ, id est, quam multa beneficia pie et dulciter contulit mihi, præservando a malis, conservando in bonis. Debet autem quilibet diligenter pensare specialia beneficia Dei sibi exhibita, quatenus Deo gratus exsistat. Elucescit ex his quoque, quod interdum specialia beneficia Dei, sint aliis enarranda ad gloriam Dei et ædificationem auditorum, sicut in Evangelio Christus ait cuidam:53 Vade, et narra quanta tibi fecit Deus. Hæc autem enarratio maxime licita est prælatis, et eis qui inanis gloriæ tentationem vicerunt; ceteris non videtur multum secura, nisi ædificatio proximi id requirat. Propter quod Christus in Evangelio cuidam ait:54 Vide nemini dixeris.55 Et Isaias: Secretum, inquit, meum mihi, secretum meum mihi.56 (16) Ad ipsum ore meo clamavi, Deum laudando et invocando, et exsultavi sub lingua mea, id est, delectationem quamdam in conscientia sensi ex ipsa laude et invocatione Altissimi. Hæc autem delectatio mentis quandoque tam magna est, ut redundet in corpus, faciatque delectationem seu exsultationem in ore.
(17) Iniquitatem si adspexi in corde meo, per approbationem seu consensum peccati, non exaudiet Dominus. Qui enim sibi de peccato mortali conscius est, in peccandi proposito manens, non exauditur, quemadmodum scriptum est:57 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis. Et in Evangelio legitur: Scimus quoniam peccatores Deus non audit. (18) Propterea, id est, quia mihi de peccato mortali conscius non sum, exaudivit Deus, et, pro id est, intendit voci deprecationis meæ. Hoc est quod in libro Job scribitur: Si Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te;58 et alibi, Si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.5960 Oranti autem et in peccandi proposito perseveranti, Dominus per Jeremiam ait: Quid clamas ad me?61 Insanabilis est dolor tuus. Oportet ergo ut vitam studeamus precibus conformare, proponentes semper ex toto corde emendationem in omnibus. attendit
Postremo, vir sanctus gratias refert Deo de beneficiis tantis. (19) Benedictus Deus, id est, benedictus sit et laudetur seu benedicatur ab omnibus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me, sed eam pie accepit, misericorditerque implevit.
Ecce in psalmo isto præclaro accenditur animus noster in laude divina, renovatur in eo divinorum beneficiorum memoria, informatur in eo intellectus noster quanta oporteat pati electos in vita præsenti, roboratur quoque in eo bonum propositum bene agendi. Cum omni ergo hilaritate, fervore, compunctione et puritate decantemus hunc psalmum, in laude divina intime gloriantes, Deumque sublimem ab omnibus benedici ac honorari optantes, ejus beneficia affectuose reminiscentes, ob ejus amorem universa contraria libentissime tolerantes, et sibi in omnibus finaliter regratiantes.62
PRECATIO.
Deus conditor universorum, qui dominaris in virtute tua in æternum, oculis clementiæ, quæsumus, super nos semper respice; pone animam nostram ad bonæ actionis vitam, et nunquam amoveas a nobis misericordiam tuam.
Footnotes
-
Rom. v, 12-19. ↩
-
Is. LIV, 1. ↩
-
Gal. IV, 27. ↩
-
Jer. III, 15. ↩
-
Gen. vii, 21-23. ↩
-
Exod. xiv, 27, 28. ↩
-
Soph. u, 11. ↩
-
Eccl. i, 8. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Luc. xi, 15. ↩
-
Joann. ix, 16. ↩
-
Joann. i, 46. ↩
-
Act. v, 4. ↩
-
Eccli. i, 8. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Is. liv, 5. ↩
-
Zach. xiv, 9. ↩
-
Ephes. v, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ezech. xviii, 32. ↩
-
Ezech. xxxiii, 11. ↩
-
1 Tim. ii, 4. ↩
-
1 Tim. ii, 4. ↩
-
Act. xvi, 6, 7. ↩
-
Soph. ii, 11. ↩
-
Num. xv, 30. ↩
-
Ezech. n, III, XII, XVII, XLIV. ↩
-
Ephes. ii, 4, 5. ↩
-
Rom. viii, 38, 39. ↩
-
Rom. viii, 38, 39. ↩
-
Rom. xxxiv, 30. ↩
-
Ibid. xxxiv, 30. ↩
-
Deut. viii, 2. ↩
-
Deut. viii, 2. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
Job xxiii, 10. ↩
-
Job xxiii, 10. ↩
-
* superari ↩
-
Ephes. ii, 4, 5. ↩
-
Ezech. ii, iii, xii, xvii, xliv. ↩
-
Is. III, 4. ↩
-
1 Cor. X, 13. ↩
-
Job v, 17, 18. ↩
-
Tob. III, 21, 22. ↩
-
Is. XLVI, 8. ↩
-
Galat. VI, 1. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Ps. XXXVII, 10. ↩
-
Eccle. V, 3. ↩
-
1 Cor. ix, 9. ↩
-
16 Eccli. li, 31. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Luc. viii, 39. ↩
-
Matth. vii, 4. ↩
-
Matth. viii, 4. ↩
-
Is. xxiv, 16. ↩
-
Job viii, 20. ↩
-
Job viii, 5, 6. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Jer. xxx, 15. ↩
-
I Cor. ix, 9. ↩
Chapter 125 of 244