Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO PSALMI SEXAGESIMI SEXTI : DEUS MISEREATUR NOSTRI.

Hujus insuper psalmi iste est titulus : In finem, in hymnis, psalmus cantici David : id est, psalmus iste in finem seu Christum nos dirigens, est psalmus cantici, id est spiritualis jucunditatis, et convenit David, id est fideli, in hymnis, id est in laudibus Deo exhibendis. Psalmus iste ad litteram est invocatio et gratiarum actio pro Christi incarnatione olim futura, jamque præterita.

AIT ergo : (1) Deus misereatur nostri, culpam nostram delendo, et omne impedimentum a Christi adventu impediens removendo, et benedicat nobis, id est, munera gratiæ nobis impendat, eademque in nobis copiose multiplicet. Benedicit autem Creator rationali creaturæ, eam per gratiam sanctificando. Creatura quoque benedicit Creatori, eum laudando et omne bonum ipsi attribuendo. Illuminet vultum suum super nos, id est, intellectum suum faciat radiare super nos : sicut superius dictum est, Illustra faciem tuam super servum tuum. Illuminat igitur Deus vultum suum super nos, dum per sapientiam nobis ab ipso infusam, facit nos contemplatores intellectus divini, dumque precibus nostris et actibus pie arridet. Et misereatur nostri, præservando nos a malis futuris, ne efficiamur adventu ejus indigni, gratiam pristinam amittendo. (2) Ut cognoscamus, o Deus Pater, in terra, id est in præsenti exsilio, viam tuam, ambulando in præceptis legis divinæ; vel, Viam, id est Christum, qui de se ipso ait, Ego sum via, veritas et vita.1 In omnibus gentibus salutare tuum : id est, ad hoc peto misereri, ut cognoscamus omnes gentes converti ad Christum, qui est salutare tuum : de quo Simeon ait, Quia viderunt oculi mei salutare tuum.2 Orat ergo fidelis in isto versu pro illuminatione Spiritus Sancti, ne erret in via vitæ præsentis, sed operando cognoscat, et cognoscendo ambulet in via Domini, de qua Salvator in Evangelio dicit : Quam angusta est via quæ ducit ad vitam!3 et pauci inveniunt eam. Unde apud Tobiam habetur : Pete a Deo ut viam tuam dirigat.4 In hoc quoque quod ait, In omnibus gentibus salutare tuum, orat Christum ab omnibus gentibus agnosci et honorari.

Consequenter pro beneficio incarnationis Christi, conversionisque mundi, gratias agit. (3) Confiteantur tibi populi, Deus, confessione laudis tuæ et propriæ culpæ, te glorificando, et se ipsos accusando; confiteantur tibi populi omnes, beneficia tua recolendo ac prædicando, tibique gratias infinitas referendo pro Christi incarnatione et sua conversione : quemadmodum ab Isaia scriptum est, Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.56

(4) Lætentur interiori lætitia, et exsultent, forinsecus signa internæ jucunditatis ostendendo, gentes ad fidem Christi vocatæ, quoniam judicas populos in æquitate. Nunc enim quotidie judicat Deus populos in æquitate judicio discretionis: de quo ait Salvator, Nunc judicium est mundi.7 Nam sine personarum acceptione dat Deus fidem et gratiam cunctis se disponentibus, et quod in se est facientibus, ceteros de-relinquens:8 et ita nunc separat electos a reprobis voto et merito. In morte autem cujuslibet atque in fine sæculi erit judicium remunerationis, quo separabuntur boni a malis loco et præmio.9 Sed quoniam, teste Apostolo, Horrendum est incidere in manus Dei viventis, mirum apparet cur hortetur Propheta gentes lætari, et non potius formidare, quoniam Deus judicat populos in æquitate, nisi quod illas gentes alloquitur, de quibus prædixit:10 Confiteantur tibi populi, Deus. Qui enim Deum nunc laudant, seque accusant et corrigunt, futurum judicium securi exspectant, et de ejus adventu gaudere merito possunt, quoniam tunc beatam immortalitatem beati-tudinemque completam recipient. Propter quod Christus discipulos exhortatur:11 His autem fieri incipientibus, levate capita vestra, id est, exhilarate corda, quoniam appropinquat redemptio vestra. Ideo quoque gentes præsertim lætentur, quia et gentes in terra dirigis, per gratiam tuam atque angelicam opem dirigendo eas in viam salutis æternæ. Hac namque directione maxime indigemus, juxta illud Jeremiæ: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.12

(5) Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Resumitur versus iste propter sententiæ suæ jucundam et fructuosam dulcedinem. Terra dedit fructum suum, id est, virgo Maria peperit Christum. De qua terra scriptum est: Aperiatur terra et germinet Salvatorem.13 De fructu etiam hujus terræ apud Isaiam inducitur: In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.14 Moraliter vero terra dat fructum, dum sancta Ecclesia filios suos spiritualiter instruit, perficit et conservat, et dum corpus nostrum sobrie vivit, profectibus animæ in cunctis deserviens.

(6) Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Quamvis oratio ista ad totam superbeatissimam Trinitatem, singulasque divinas Personas dirigi possit, tamen ad insinuandum personalem distinctionem in Deo, hoc modo exponi potest: Benedicat nos Deus Pater per Filium suum: quemadmodum ait Apostolus, Benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo Jesu. Benedicat etiam nos Deus noster, id est Filius Dei incarnatus, qui specialiter dicitur Deus noster, juxta illud, Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster;151617 et illud, Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus. Benedicat nos Deus, id est Spiritus Sanctus.18 Et metuant eum, scilicet Deum unum in essentia, et trinum in personis, omnes fines terræ, id est omnes homines in toto orbe morantes: hi metuant Deum timore sancto ac filiali. Secundum doctores catholicos, in eo quod ter nominatur hic Deus, et post singulariter repetitur, Eum, innuitur Trinitas in personis, et unitas in natura, quemadmodum de Seraphim per Isaiam dicitur:19 Clamabant alter ad alterum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum. Et Dominus per Zachariam dixit ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te.20 Judæi tamen affirmant, quod in talibus locis Scripturæ ter dicitur Deus, propter majorem expressionem, secundum quod apud Jeremiam habetur: Terra, terra, terra, audi verbum Domini.21

Ecce psalmus brevis, et omni fervore ac devotione plenissimus. Conformemus ergo cordis nostri affectum sacratissimis verbis psalmi præsentis, totisque medullis divinam in omnibus misericordiam imploremus, quatenus vitiis pulsis, benedictionibus Christi ditemur, divinique vultus illustratione erudiamur. Deinde pro omni bono communi et generali universorum salute cordialissime Deum deprecemur, quatenus omnes Domino confiteantur, et eum honorent. In hujuscemodi etenim prece divinæ mentis amori utcumque assimilamur, sequentes Patrem nostrum cœlestem, qui omnes homines vult salvos fieri, et solem suum facit super bonos impiosque oriri.2223 Unde ait divinus Apostolus: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, etc., pro omnibus hominibus, pro regibus, etc., ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.24

PRECATIO.

Deus miserator omnium, Deus lux lucis et fons luminis, illumina super nos vultum tuæ miserationis, benedic nos, et fac cognoscere in terra viam tuam: ut in hac inoffense ambulantes, lætantes et exsultantes, ad mansionem pertingamus æternam, qui in Trinitate vivis et regnas, Deus.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 6. ↩

  2. Luc. II, 30. ↩

  3. Matth. VII, 14. ↩

  4. Tob. IV, 20. ↩

  5. Is. LXIII, 7. ↩

  6. Ps. xxx, 17. ↩

  7. Joann. xii, 31. ↩

  8. Ephes. vi, 9. ↩

  9. Matth. xxv, 32. ↩

  10. Hebr. x, 31. ↩

  11. Luc. xxi, 28. ↩

  12. Jer. x, 23. ↩

  13. Is. xlv, 8. ↩

  14. Is. iv, 2. ↩

  15. Matth. 1, 23; ↩

  16. Jer. xxiii, 6. ↩

  17. Ephes. 1, 3. ↩

  18. Is. vii, 14. ↩

  19. Is. vi, 3. ↩

  20. Zach. iii, 2. ↩

  21. Jer. xxii, 29. ↩

  22. Matth. v, 45. ↩

  23. Tim. II, 4. ↩

  24. 1 Tim. II, 1, 2. ↩

Chapter 126 of 244